Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Godefridus Viterbiensis1152-1190
Pantheon
Pant 7.20.131
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11574 Panthe
7.20.1
GODEFRIDI VITERBIENSIS PANTHEON. CATALOGUS PAPARUM ET IMPERATORUM SYNCHRONUS.
7.20.1
Dominus Jesus Christus, primus et summus pontifex, sedit in hoc mundo, annis triginta duobus, et mensibus tribus, ante ascensionem suam.
7.20.2
Petrus apostolus in partibus Orientis praedicando, sedit annis quatuor. In episcopatu vero Antiochiae, sedit annis octo. Romae autem in papatu, sedit annis viginti quinque, mensibus duobus, diebus quatuor.
7.20.3
Distinctio temporum.
7.20.4
Octavianus imperator Augustus fuit tempore Petri apostoli, et imperat annis quinquaginta sex.
7.20.5
Tiberius provignus Octaviani fuit tempore Petri, et imperat annis tredecim.
7.20.6
Gaius Galigula fuit tempore Petri, et imperat annis tribus, mensibus decem, diebus octo.
7.20.7
Claudius imperat tempore Petri, annis quatuordecim, mensibus octo. Tempore Claudii venit Petrus apostolus Romam, ubi sedit annis viginti quinque. Et cum eo Linus fuit coadjutor Petri in papatu annis novem, mensibus tribus, diebus duodecim.
7.20.8
Cletus cum Lino coadjutor Petri, sedit annis duodecim, mense uno, diebus decem. Isti duo, Linus scilicet et Cletus, fuerunt coepiscopi, et coadjutores Petri. Unde Joannes apostolus tertio scribit omnibus episcopis Galliae et Germaniae, sic:« Petrus princeps apostolorum, adjutores sibi ascivit Linum et Cletum; non tamen pontificium aut potestatem ligandi atque solvendi tradidit eis, sed in exterioribus eum juvabant.»
7.20.9
Nero imperator, tempore Petri fuit, et imperavit annis tredecim, mensibus novem.
7.20.10
Galba et Vitellius, et Otho, post Neronem invadunt imperium, et se invicem bellis et contentionibus cito exstinguunt. Quibus succedit Vespasianus.
7.20.11
Distinctio temporum.
7.20.12
Clemens primus papa, post Petrum, sedit annis novem, mense uno. Tunc cessavit papatus diebus viginti uno, post obitum suum.
7.20.13
Vespasianus tempore Clementis, imperat annis novem, mensibus undecim, diebus viginti duobus. Cujus tempore colossus erectus est, qui fuit altus centum et octo pedum. Tunc urbs Adventia condita est apud Allobrogos, super Ararim fluvium. Vespasianus obiit fluxu ventris.
7.20.14
Titus tempore Clementis, imperat annis duobus, mensibus duobus, et facundissimus fuit.
7.20.15
Domitianus frater Titi, tempore Clementis imperat annis quindecim, mensibus quinque, diebus duobus. Iste superbus praecepit Deum et Dominum se vocari; christianos persecutus est, et Joannem evangelistam in Patmum insulam relegavit. Omne genus David regis interfecit. Eo tempore capitolium Romae, et forum, et porticus, et stadium, et thermae Trojanae, et Pantheon, aedificata sunt. Domitianus a suis in palatio occiditur. Cadaver ejus in plateas turpiter tractum est a populo Romano.
7.20.16
Nerva tempore Clementis, imperat anno uno, mensibus quatuor. Iste omnia quae Domitianus fecerat, damnavit: et quae ille damnaverat, absolvit. Unde Joannes tunc ab exsilio rediit, ubi scripserat Apocalypsim.
7.20.17
Distinctio temporum.
7.20.18
Anacletus papa, sedit annis novem, mensibus duobus, diebus undecim. Cessat diebus tredecim.
7.20.19
Trajanus tempore Anacleti, imperat annis novemdecim, mensibus sex, diebus quindecim.
7.20.20
Distinctio temporum.
7.20.21
Evaristus papa, sedit annis novem, mensibus decem, diebus duobus. Cessat diebus novemdecim.
7.20.22
Adrianus imperator tempore Evaristi, regnat annis viginti, mensibus undecim. Tunc tertia persecutio fuit Christianorum, satis gravis.
7.20.23
Distinctio temporum.
7.20.24
Alexander papa, sedit annis decem, mensibus septem. Cessat diebus viginti quinque papatus Romae post eum.
7.20.25
Aelius imperator tempore Alexandri papae, regnat annis viginti, mensibus undecim. Iste Jerosolymam a se reparatam, vocavit nomine suo Aeliam; et Judaeos omnes, in remotissimis partibus, exsilio relegavit, ne in ea amplius habitarent, et ne civitas Jerusalem vocaretur in aeternum, sed Aelia.
7.20.26
Distinctio temporum.
7.20.27
Xystus papa, sub Decio imperatore, sedit annis decem, mensibus quinque. Cessat diebus duobus.
7.20.28
Decius imperator, tempore Xysti, regnavit anno uno. Orosius dicit, annis tribus.
7.20.29
Distinctio temporum.
7.20.30
Telesphorus papa, sedit annis undecim, mensibus quinque, diebus viginti et uno, sub Antonino. Cessat diebus septem.
7.20.31
Antoninus Pius imperator, sub Telesphoro papa, imperat annis viginti duobus, mensibus tribus. Eo tempore Galenus medicus claruit, Pergami natus.
7.20.32
Hyginius papa, sub Antonino imperatore, sedit annis quatuor, mense uno, diebus quatuor.
7.20.33
Distinctio temporum.
7.20.34
Marcus Antoninus tempore Aniceti, annis novemdecim, mensibus quatuor, die uno, cum fratre suo Lucio Aurelio. Lucius iste apoplexia moritur. Antoninus vero filium suum Commodum vocat ad imperium. Isti leges asperas temperaverunt, et scripta fiscalia omnia in foro publico incenderunt.
7.20.35
Anicetus papa, sub Marco imperatore, sedit annis undecim, mensibus sex, diebus tribus. Cessat papatus diebus decem.
7.20.36
Item sub Marco Pius papa, sedit annis decem, mensibus quatuor, diebus quatuor. Cessat cathedra post obitum ejus, diebus tredecim.
7.20.37
Item sub eodem Marco imperatore, Soter papa, sedit annis novem, et mensibus septem. Cessat diebus viginti et uno.
7.20.38
Eleutherus papa sedit annis quindecim, mensibus novem, diebus tribus. Cessat diebus decem post eum cathedra papalis, sub Commodo.
7.20.39
Commodus imperator, tempore Eleutheri, regnat annis tredecim.
7.20.40
Aelius imperator Pertinax, sub Eleuthero, infra sex menses occiditur. Post hunc, Julianus mensibus septem imperat, eumque Severus occidit, et ipse fit imperator.
7.20.41
Distinctio temporum.
7.20.42
Victor papa sedit annis undecim. Cessat diebus duodecim sub Severo, cathedra Petri.
7.20.43
Severus imperator, sub papa Victore, regnat annis novemdecim. Iste in Britannia partem insulae, a mari usque ad mare, vallo munivit, quod erat in longitudine centum triginta milliarium, et multis turribus communitum. Severus ille imperator, apud Eboracum sepultus est.
7.20.44
Distinctio temporum.
7.20.45
Severinus papa sedit annis octo, mensibus septem, diebus decem, sub Aurelio. Cessat diebus sex.
7.20.46
Antoninus Aurelius Caracalla, tempore Severini, imperat annis septem. Iste asperior Severo patre suo fuit, et a Persis occisus est.
7.20.47
Distinctio temporum.
7.20.48
Callistus primus, papa, sedit annis sex, mensibus duobus, diebus decem. Cessat diebus sex.
7.20.49
Alexander imperator, tempore papae Callisti Primi, regnat annis duodecim. Iste vicit Xersem, magnum regem Persarum, in praelio.
7.20.50
Distinctio temporum.
7.20.51
Urbanus papa, primus, sedit annis quatuor, mensibus decem, diebus duodecim. Cessat cathedra, diebus triginta post obitum ejus.
7.20.52
Macrinus, tempore Urbani, imperat anno uno. Cujus historia non habetur.
7.20.53
Distinctio temporum.
7.20.54
Pontianus papa sedit annis novem, mensibus sex, diebus duobus. Cessat diebus decem.
7.20.55
Marcus Aurelius Antoninus, tempore Pontiani, imperat annis tribus. Iste in stupro et in omni turpitudine mortuus est, et turpem famam reliquit.
7.20.56
Anteros papa, sedit annis duodecim, mense uno, diebus duodecim. Cessat diebus octo.
7.20.57
Maximus imperator, tempore Anteri, regnat annis tribus, et persequitur Christianos.
7.20.58
Distinctio temporum.
7.20.59
Fabianus papa sedit annis quatuordecim, mensibus undecim, diebus undecim.
7.20.60
Gordianus, tempore Fabiani, imperat annis septem. Iste puer a suis deceptus, in Parthico bello occisus est Eo tempore claruit Origenes.
7.20.61
Distinctio temporum.
7.20.62
Cornelius papa sedit annis duobus, mensibus duobus, diebus tribus. Cessat post illum cathedra, diebus triginta et uno.
7.20.63
Philippus imperator, cum filio suo Philippo, est primus Christianus imperator, tempore Cornelii papae, imperat annis septem. Anno autem ejus quarto completus est annus millesimus ab Urbe condita, propter quod facti sunt Romae ludi theatrales in Campo Martio tribus diebus, et tribus noctibus. Istum Philippum, et filium ejus Philippum occidit Decius in dolo, et ipse factus est imperator, et persecutor Christianorum, in odium ejus Philippi.
7.20.64
Distinctio temporum.
7.20.65
Lucius papa, primus, sedit annis tribus, mensibus quatuor, diebus tribus. Cessat diebus triginta et uno.
7.20.66
Decius imperator, tempore Lucii, regnat annis tribus, et persequitur Christianos. Fuit autem septima persecutio.
7.20.67
Distinctio temporum.
7.20.68
Stephanus papa sedit annis octo, mensibus sex, diebus duobus. Cessat diebus duodecim.
7.20.69
Gallus cum Volusiano, tempore Stephani primi papae, imperat annis duobus, mensibus quatuor. Isti duo imperatores in dolo sunt occisi ab Aemiliano. Ipse quoque Aemilianus postea occisus est, quarto mense. Eo tempore Cornelius papa corpora sanctorum de Catacumba levavit et dedicavit.
7.20.70
Distinctio temporum.
7.20.71
Xystus papa secundus sedit annis duobus, mensibus sex, diebus quindecim. Cessat diebus triginta quinque.
7.20.72
Valerius cum filio suo Galieno, nunc regnat annis quindecim. Et est persecutio octava in Christianos facta per illos. Eo tempore Germani, id est Theutonici, Galliam pervagati Italiam devastant. Nunc etiam gens Gothorum Macedoniam, Graeciam, Pontum et Asiam depopulantur. Imperator Valerius a Sapore Persarum rege capitur et caecatur. Qui, dum vixit, talem poenam portavit, ut regem Persarum equum ascensurum ipse proprio suo dorso semper levaret super equum.
7.20.73
Dionysius papa, sub eodem Valerio, sedit annis quinque, et mensibus duobus. Cessat post eum pontificatus, diebus quinque.
7.20.74
Felix papa, sub eodem Valerio imperatore, sedit annis quatuor, mensibus quatuor, diebus quinque. Cessat post eum cathedra papalis, diebus quinque.
7.20.75
Distinctio temporum.
7.20.76
Eutychianus papa sedit mensibus decem, et die uno, tempore imperatoris Claudii.
7.20.77
Claudius, tempore Eutychiani, imperat anno uno, mensibus novem. Iste Gothos, Macedoniam et Illyricum vastantes, incredibili strage delevit. Et propter hoc, ei clypeum aureum, et hastam auream senatus in Capitolio dare decrevit.
7.20.78
Distinctio temporum.
7.20.79
Gajus papa sedit annis undecim, mensibus quatuor, diebus duodecim. Cessat papalis cathedra post eum diebus sex.
7.20.80
Aurelianus, tempore Gaji papae, imperat annis quinque, et mensibus sex. Iste Gothos summa virtute depressit, et Romam muris firmioribus cinxit, et Solis templum construxit. In Christianos ille nonam persecutionem concitavit. Et ipse tandem occisus est.
7.20.81
Tacitus imperator, similiter Gaji papae tempore, regnat mensibus sex.
7.20.82
Item Florianus, sub eodem Gajo, regnat mensibus tribus.
7.20.83
Probus, sub eodem Gajo papa, imperat annis sex, et mensibus quatuor.
7.20.84
Distinctio temporum.
7.20.85
Marcellinus papa sedit annis novem, mensibus quinque, diebus duodecim. Cessat diebus sex.
7.20.86
Carus imperator, cum filiis suis Carino, et Numeriano, tempore Marcellini papae, imperat annis tribus. Iste devictis Persis cum esset supra fluvium Tigridem, cum duobus filiis suis, ictu fulminis occisus est.
7.20.87
Marcellus papa sedit annis novem, mensibus quinque, et diebus viginti uno. Cessat sedes papalis, diebus viginti.
7.20.88
Diocletianus et Maximianus, tempore Marcelli, imperat annis viginti. Diocletianus socium suum Maximianum suscepit in imperium, eumque in Africam direxit, ut eam defenderet a Quingentianis. Praeterea plures Caesares sibi elegit, videlicet Constantium, Licinium, et Galerium. Ipse etiam Diocletianus tanquam Deum se adorari praecepit, et ipse prior gemmas in vestibus, et in calceamentis portavit. Prius enim reges alii, sola purpura utebantur. Diocletianus iste in Oriente, et Maximianus in Occidente, omnes ecclesias Christianorum praecipiunt devastari, et libros comburi, et Christianos omnes occidi. Ista persecutio decima, omnibus aliis immanior, et diuturnior fuit. Diocletianus ille apud Nicomediam, et Maximianus Mediolani, purpuram deposuerunt.
7.20.89
Distinctio temporum.
7.20.90
Eusebius papa sedit annis duobus, mensibus duobus. Ipse autem et suprascripti papae omnes martyres fuerunt.
7.20.91
Constantius et Galerius, et Licinius Caesares, Diocletiani, tempore Eusebii papae fuerunt, et imperium Romanum rexerunt.
7.20.92
Distinctio temporum.
7.20.93
Miltiades papa sedit annis septem, mensibus septem in papatu.
7.20.94
Valerius, et Constantius, et Licinius Caesares supra memorati, regnant, tempore Miltiadis papae, annis duobus, quorum Constantius Hispaniam subegit, et de Alemannis triumphavit, et filiam regis Britanniae, nomine Helenam, defuncto prius patre ejus, nomine Johel, accepit uxorem, de qua genuit Constantinum. Quamvis alii asserant ipsum Constantinum fuisse spurium filium Helenae, puellae tabernariae, in finibus Persarum genitum; dum pater ejus Constantius, pro colligendis tributis publicis, legatione in Perside fungeretur. Ipse Constantius pater, in Anglia apud Eboracum dicitur esse sepultus.
7.20.95
Eodem tempore Maxentius filius Maximiani, Romae creatus est imperator: quem Constantius postea a Romanis vocatus, juxta pontem Milvii interfecit; et ipse regnavit annis triginta, mensibus decem. Regnum vero Britanniae Tacherio avunculo suo reliquit. Et prius quidem Christianos persecutus est, postea vero per Sylvestrum papam accepit sacrum baptismum.
7.20.96
Sylvester papa sedit annis viginti tribus, mensibus decem. Cessat diebus quindecim.
7.20.97
Iste Sylvester, anno quarto imperii Constantini, factus est papa, et eum baptizavit. Sed, sicut Tripartita narrat historia, et Eusebius Caesariensis in Chronicis testatur, ipse postea rebaptizatus est a quodam Eusebio Ariano, episcopo Nicomediae, in villa quae vocatur Aquilona.
7.20.98
Constantinus, tempore Sylvestri et Martini papae, imperat annis triginta, mensibus decem. De quo satis diffuse in corpore hujus libri, sub tractatu imperatorum, locuti sumus.
7.20.99
Marcus papa sedit annis duobus, mensibus octo, diebus viginti. Cessat diebus quindecim. Iste Marcus papa, fuit temporibus Constantini imperatoris.
7.20.100
Distinctio temporum.
7.20.101
Julius papa sedit annis undecim, mensibus duobus, diebus sex. Cessat diebus quindecim.
7.20.102
Constantius cum Constantino et Constante, imperant, tempore Julii papae, annis viginti quatuor, mensibus quinque, diebus viginti tribus; quorum Constans, edomitis Gallis, et in pace receptis, in Hispania occisus est. Constantinus autem, dum fratri suo Constantio bellum inferre pararet, juxta Aquileiam est occisus. Sic ad Constantium monarchia pervenit: qui in haeresim Arianorum lapsus, et ab eis rebaptizatus, gravissimam Catholicis intulit persecutionem. Cujus auxiliis, Ariani omnes Catholicos episcopos carceribus et aliis variis tormentis sunt demoliti. In qua persecutione, Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis, et Eusebius Vercellensis, constantissimi et invincibiles apparuerunt. Eo tempore claruit Basilius Caesariensis, Victorinus rhetor, et Priscianus et Donatus grammatici.
7.20.103
Distinctio temporum.
7.20.104
Felix papa, vivente Liberio papa, et in exsilio posito, ab haereticis constitutus, sedit anno uno, mensibus quatuor, diebus duobus. Cessat cathedra diebus triginta octo.
7.20.105
Liberio autem ab exsilio Constantii imperatoris, post biennium reverso, et in papatum restituto, Felix qui ei viventi fuerat subrogatus, aliae civitati praelatus est. Quare autem idem Felix in Catalogo catholicorum apostolicorum scriptus sit, ego ignoro. Vos autem, Romanos interrogate, si placet
7.20.106
Distinctio temporum.
7.20.107
Julianus apostata, temporibus Liberii et Felicis pap., imperavit annis duobus, mensibus sex. Iste a puero fuit Christianus, et Ecclesiae Romanae subdiaconus. Sed postmodum ad idolorum cultum conversus, et apostata pessimus factus, persecutus est Christianos, et in odium Christi templum Hierosolymis reparari praecepit. De Juliani autem vita et morte, in corpore hujus libri largius continetur. Tempore Juliani claruit Didymus, et Basilius Caesariensis episcopus.
7.20.108
Distinctio temporum.
7.20.109
Damasus papa sedit annis octodecim, mensibus quatuor, die uno. Cessavit sedes papalis post eum diebus viginti.
7.20.110
Jovianus, tempore Damasi papae, imperat annis octo. Iste omnem exercitum Constantii ad fidem catholicam revocavit.
7.20.111
Distinctio temporum.
7.20.112
Syricius papa sedit annis quindecim, mensibus undecim. Cathedra non cessat.
7.20.113
Valentinianus tempore Syricii, imperat annis undecim.
7.20.114
Valens, filius Valentiniani, sub eodem papa Syricio, imperat annis quatuor.
7.20.115
Gratianus imperator, cum fratre suo Valente, imperat, sub eodem papa, annis sex.
7.20.116
Distinctio temporum.
7.20.117
Anastasius papa sedit annis tribus, mensibus decem, diebus duodecim. Cessavit post eum pontificatus diebus viginti et uno.
7.20.118
Valentinianus secundus imperat, tempore Anastasii papae, annis duodecim.
7.20.119
Distinctio temporum.
7.20.120
Innocentius papa sedit annis undecim, mensibus duobus, diebus viginti uno. Tunc Roma ab Alarico rege Gothorum capta est, ipso papa tunc Ravennae commorante.
7.20.121
Theodosius imperavit annis viginti septem, tempore Innocentii papae primi.
7.20.122
Distinctio temporum.
7.20.123
Sosimus papa sedit anno uno, diebus undecim. Cessat diebus undecim.
7.20.124
Arcadius, cum Honorio et Theodosio et Valentiniano, imperat annis triginta duobus sub eodem papa.
7.20.125
Distinctio temporum.
7.20.126
Bonifacius papa sedit annis tribus, mensibus octo, diebus septem. Cessat diebus novem.
7.20.127
Honorius et Arcadius, tempore Bonifacii papae, imperant annis viginti uno.
7.20.128
Coelestinus papa sedit annis septem, mensibus decem, diebus septemdecim. Cessat diebus viginti. Iste vero Scotis in Christo credentibus primum mittit episcopum, nomine Palladium.
7.20.129
Distinctio temporum.
7.20.130
Valentinianus cum Martiano, imperat annis novem.
7.20.131
Xystus papa, sub eodem Valentiniano, sedit annis octo, mense uno. Cessat diebus viginti duobus.
7.20.132
Distinctio temporum.
7.20.133
Leo papa sedit annis undecim, mense uno, diebus tredecim. Cessat diebus septem. Tunc facta est quarta synodus sexcentorum triginta Patrum sub Martiano imperatore contra Eutychen: ubi concessum est Theotocon, id est Dei matrem esse Mariam, et prohibitum est dicere duas in Christo esse personas. Eo tempore Atila intrat Italiam: ad quem egressus Leo papa, ut Urbem non ingrederetur, obtinuit: unde Atila frenum retro convertit.
7.20.134
Distinctio temporum.
7.20.135
Martianus post Valentinianum sub Leone papa, imperat annis sex.
7.20.136
Distinctio temporum.
7.20.137
Hilarius papa sedit annis septem, mensibus tribus, diebus decem. Cessat diebus decem
7.20.138
Leo imperator regnat annis septem in Constantinopoli.
7.20.139
Distinctio temporum.
7.20.140
Simplicius papa sedit annis quindecim, mense uno, diebus septem.
7.20.141
Zeno imperator, tempore Simplicii papae, regnat annis septemdecim.
7.20.142
Felix papa sedit annis octo, mensibus sex, diebus septem. Cessat diebus quinque. Iste fuit sub Zenone.
7.20.143
Distinctio temporum.
7.20.144
Gelasius papa sedit annis quatuor, mensibus octo, diebus octodecim. Cessat diebus septem. Hoc tempore, Gensericus, rex Gothorum, capit urbem Romam, et per dies quatuordecim omnibus bonis exspoliat; sed hominibus ad ecclesias confugientibus parcit; et ita locupletatus recedit.
7.20.145
Anastasius imperator, tempore Gelasii, regnat annis septemdecim.
7.20.146
Symmachus papa sub Anastasio, sedit annis novem, diebus septemdecim.
7.20.147
Distinctio temporum.
7.20.148
Hormisda papa sedit annis novem, diebus septemdecim. Cessat diebus sex.
7.20.149
Justinus Senior, sub Hormisda, regnat annis septem
7.20.150
Joannes papa sub Justino, sedit annis duobus, mensibus novem, diebus sedecim. Cessat diebus quinquaginta octo. Iste a Theoderico Gothorum rege carcerali inedia maceratus, post diuturnam poenam peremptus est.
7.20.151
Mercurius papa sedit sub Justiniano.
7.20.152
Bonifacius papa sedit annis duobus, diebus viginti sex. Cessat diebus septuaginta sex
7.20.153
Distinctio temporum.
7.20.154
Joannes papa secundus, sub Justiniano, sedit annis duobus, mensibus quatuor, diebus sex. Cessat diebus sex.
7.20.155
Agapetus papa sub illo sedit annis undecim, mensibus decem, diebus undecim. Cessat diebus viginti septem.
7.20.156
Silverius papa sedit anno uno, mensibus quinque, diebus undecim. Cessat diebus sex.
7.20.157
Vigilius papa sedit annis septemdecim, mensibus sex, diebus viginti et uno. Cessat diebus viginti quinque. Nunc fit quinta synodus sub Justiniano, contra Theodorum.
7.20.158
Fabianus papa, sedit anno uno, mensibus quinque, diebus tredecim.
7.20.159
Distinctio temporum.
7.20.160
Pelagius papa, sub Justino imperatore, sedit annis undecim, mensibus decem, diebus viginti septem.
7.20.161
Benedictus papa, sub eodem Justino, sedit annis quatuor, mensibus duobus. Cessat mensibus tribus.
7.20.162
Justinus imperat annis septem.
7.20.163
Joannes papa, sub Justino, sedit annis duodecim, mensibus undecim, et diebus viginti sex.
7.20.164
Distinctio temporum.
7.20.165
Tiberius imperat annis sex.
7.20.166
Benedictus papa, sub Tiberio, sedit annis quatuor, mensibus duobus.
7.20.167
Distinctio temporum.
7.20.168
Mauricius imperat annis viginti uno.
7.20.169
Pelagius papa, secundus, sub Mauricio, sedit annis decem, mensibus duobus, diebus decem. Cessat mensibus septem.
7.20.170
Gregorius papa, sub Mauricio, sedit annis tredecim, mensibus sex, diebus decem. Cessat mensibus quinque. Iste convertit Anglos.
7.20.171
Distinctio temporum.
7.20.172
Phocas imperator regnat annis octo.
7.20.173
Bonifacius papa, tertius, sedit annis novem, diebus viginti duobus. Cessat diebus triginta sex. Tunc consecratum est Pantheon.
7.20.174
Distinctio temporum.
7.20.175
Heraclius imperator, cum filio suo Constantino, imperat annis triginta sex. Per eumdem Heraclium facta est exaltatio sanctae crucis.
7.20.176
Bonifacius quartus, papa, sub Heraclio, sedit annis quinque, mensibus decem. Cessat diebus quatuordecim.
7.20.177
Deusdedit papa, sub Heraclio, sedit annis tribus, mense uno. Cessat diebus sexaginta septem.
7.20.178
Honorius papa sedit annis duodecim, mensibus undecim, diebus sexdecim. Cessat anno uno, mensibus septem, diebus octodecim.
7.20.179
Severinus papa sedit annis duobus, diebus quatuor. Cessat mensibus quatuor, diebus viginti sex.
7.20.180
Joannes papa sedit anno uno, mensibus octo, diebus novemdecim. Cessat diebus quadraginta tribus.
7.20.181
Distinctio temporum.
7.20.182
Constantinus imperator filius Heraclii.
7.20.183
Theodorus papa sedit annis sex, mensibus quinque, diebus octodecim. Cessat anno uno, diebus duobus
7.20.184
Martinus papa sedit annis sex, mensibus duobus, diebus viginti septem. Cessat anno uno, diebus viginti.
7.20.185
Eugenius papa sedit annis duobus, mensibus novem, diebus viginti quatuor. Cessat mensibus duobus, die uno.
7.20.186
Vitallianus papa sedit annis quatuordecim, mensibus sex. Cessat anno uno, diebus tredecim.
7.20.187
Distinctio temporum.
7.20.188
Constantinus junior, imperator.
7.20.189
Deodatus sedit annis tribus, mensibus duobus, diebus quinque. Cessat diebus octo.
7.20.190
Donnus papa sedit anno uno, mensibus quinque, diebus decem. Cessat diebus duobus. Iste construxit locum qui dicitur Paradisus ante ecclesiam S. Petri.
7.20.191
Agatho sedit annis duobus, diebus quatuor. Cessat anno uno, mensibus quinque, et diebus quinque. Nunc sexta synodus celebratur Constantinopoli centum quinquaginta episcoporum, sub Constantino pronepote imperatoris, contra Georgium patriarcham.
7.20.192
Leo papa sedit mensibus decem, diebus sexdecim. Cessat diebus duodecim.
7.20.193
Benedictus papa sedit mensibus duobus, diebus viginti.
7.20.194
Joannes papa sedit anno uno, diebus novem. Cessat mensibus duobus, diebus octodecim.
7.20.195
Conon papa sedit mensibus undecim. Cessat mensibus quatuor, diebus viginti duobus
7.20.196
Distinctio temporum.
7.20.197
Justinianus junior, imperator.
7.20.198
Sergius papa sedit annis tredecim, mensibus novem.
7.20.199
Leo papa sedit sub Justiniano Juniore annis duobus, mensibus novem.
7.20.200
Distinctio temporum.
7.20.201
Joannes papa sedit annis tribus, mensibus duobus, diebus sedecim. Cessat mense uno, diebus tredecim.
7.20.202
Joannes alius, papa, sedit annis duobus, mensibus septem. Cessat mensibus octo.
7.20.203
Sisinnius papa, sedit diebus viginti. Cessat mense uno, et diebus novemdecim.
7.20.204
Distinctio temporum.
7.20.205
Justinianus imperator.
7.20.206
Constantinus papa sedit annis septem, diebus viginti. Cessat anno uno et diebus quadraginta.
7.20.207
Philippus imperator regnat tempore ipsius Constantini papae.
7.20.208
Distinctio temporum.
7.20.209
Anastasius imperator regnat tempore Gregorii papae.
7.20.210
Gregorius papa, sub ipso Anastasio, sedit annis quindecim, diebus viginti duobus. Cessat diebus triginta quinque.
7.20.211
Distinctio temporum.
7.20.212
Theodosius imperator. Sub eo sedit Gregorius papa, tertius, annis decem, mensibus novem, diebus viginti quatuor. Cessat diebus octo.
7.20.213
Leo imperator, cum Constantino filio suo, regnat tempore ipsius Gregorii papae.
7.20.214
Distinctio temporum.
7.20.215
Constantino cum filio suo Leone imperante.
7.20.216
Zacharias papa sedit annis decem, mensibus octo.
7.20.217
Distinctio temporum.
7.20.218
Stephanus papa sedit annis quinque, mensibus tribus. Cessat diebus triginta quinque. Tempore ipsius Stephani papae, Pipinus dux Francorum factus est rex Galliarum et patricius Romanorum. Hildericus vero qui prius fuerat rex Francorum, ignavus et inutilis, tonsus et monachatus est.
7.20.219
Paulus papa, tempore Pipini regis et patricii, sedit annis quinque, mense uno. Cessat anno uno. Tempore ipsius Pauli et Pipini, Leo imperat.
7.20.220
Distinctio temporum.
7.20.221
Stephanus papa, tempore Caroli regis Francorum et patricii Romanorum, sedit annis tribus, mensibus sex.
7.20.222
Adrianus papa, tempore Caroli regis et patricii, sedit annis quatuordecim, mensibus decem, diebus viginti septem.
7.20.223
Leo papa, tertius, imperante Constantino in Graecia, cum matre sua Irene, et regnante Carolo Magno in Francia, sedit annis viginti, mensibus sex. Iste primum Carolum Magnum pro imperatore suscepit, et laudes imperiales solemniter ei Romae cantavit. Nunc septima synodus Nicaena sub Constantio, et Irene imperatrice, matre ejus, celebrata est de imaginibus sanctorum. Carolus Magnus imperator, tempore papae Leonis, et deinceps tertii, imperat annis quadraginta sex.
7.20.224
Distinctio temporum.
7.20.225
Ludovicus imperator, filius Caroli Magni, imperat post patrem cum filio suo Lothario.
7.20.226
Stephanus papa, tertius, sub Ludovico et Lothario, sedit annis septem.
7.20.227
Paschalis papa, sedit annis sex.
7.20.228
Eugenius papa, sedit annis sex.
7.20.229
Valentinus papa, sedit annis undecim, sub eodem imperatore.
7.20.230
Distinctio temporum.
7.20.231
Lothario imperante, post patrem suum Ludovicum.
7.20.232
Gregorius quartus, papa, sedit annis quatuordecim.
7.20.233
Sergius papa sedit annis tribus.
7.20.234
Leo papa sedit annis octo, mensibus quinque, sub eodem Lothario et filio ejus Ludovico.
7.20.235
Benedictus papa, sub eodem, sedit annis duobus.
7.20.236
Distinctio temporum.
7.20.237
Ludovicus imperator, regnat post patrem suum.
7.20.238
Paulus papa, sub eodem Ludovico, sedit annis decem, mensibus duobus. Cessat anno uno.
7.20.239
Stephanus papa sedit annis quatuor.
7.20.240
Nicolaus papa sedit annis decem, mense uno.
7.20.241
Adrianus papa sedit annis quatuor, mensibus undecim.
7.20.242
Distinctio temporum.
7.20.243
Carolus secundus, imperator, post Ludovicum secundum regnat.
7.20.244
Joannes papa sedit annis decem, mense uno, sub Carolo secundo.
7.20.245
Distinctio temporum.
7.20.246
Carlomannus imperat post Carolum secundum.
7.20.247
Marinus papa, sub Carlomanno, sedit anno uno, mensibus tribus.
7.20.248
Adrianus tertius, papa, sedit anno uno, mensibus tribus.
7.20.249
Stephanus papa, sedit annis quatuor.
7.20.250
Distinctio temporum.
7.20.251
Arnulpho imperatore, secundum quosdam.
7.20.252
Formosus papa sedit annis quatuor, mensibus septem.
7.20.253
Bonifacius papa sedit annis duodecim.
7.20.254
Stephanus papa sedit anno uno, mense uno, diebus octodecim.
7.20.255
Romanus papa sedit annis quatuor.
7.20.256
Theodorus papa sedit anno uno.
7.20.257
Joannes papa sedit annis duobus.
7.20.258
Distinctio temporum.
7.20.259
Ab hoc loco in antea ponimus, secundum sententiam Romanorum, illos imperatores, qui in sola Italia leguntur regnasse. Ludovicus imperat in Italia.
7.20.260
Christophorus papa, sub Ludovico, sedit mensibus sex.
7.20.261
Sergius papa, sub eodem Ludovico, sedit annis sex, mensibus quatuor.
7.20.262
Distinctio temporum.
7.20.263
Berengario imperante in Italia, Anastasius papa sedit anno uno, mense uno.
7.20.264
Lando papa sedit mensibus quinque, sub isto Berengario.
7.20.265
Joannes papa sedit annis quatuor, mensibus duobus, sub Berengario primo.
7.20.266
Distinctio temporum
7.20.267
Hugone imperante in Italia.
7.20.268
Leo papa sedit annis septem, diebus quindecim.
7.20.269
Distinctio temporum.
7.20.270
Guidone imperante in Italia, et filio ejus Lamberto.
7.20.271
Stephanus papa, sedit annis duobus, mense uno.
7.20.272
Joannes papa, sub eisdem, sedit annis quatuor, mensibus decem.
7.20.273
Distinctio temporum.
7.20.274
Berengario secundo, imperante in Italia, Leo papa sedit annis tribus, mensibus sex.
7.20.275
Distinctio temporum.
7.20.276
Lothario imperante in Italia.
7.20.277
Stephanus papa sedit annis tribus et mensibus IV.
7.20.278
Distinctio temporum.
7.20.279
Berengario tertio imperante in Italia, cum filio suo Alberto.
7.20.280
Marinus papa sedit annis tribus, mensibus sex.
7.20.281
Distinctio temporum.
7.20.282
Ab hoc tempore in antea incipiunt soli Theutonici imperare.
7.20.283
Othone primo Theutonico imperatore
7.20.284
Benedictus sedit anno uno, mensibus quinque.
7.20.285
Leo papa, sub eodem Othone primo, sedit anno uno, mensibus tribus.
7.20.286
Joannes papa, sub eodem Othone, sedit annis quinque, mensibus undecim.
7.20.287
Dictinctio temporum.
7.20.288
Othone secundo, imperatore, Benedictus papa, sedit anno uno, mensibus quinque.
7.20.289
Donnus papa sedit anno uno, mensibus sex.
7.20.290
Bonifacius papa sedit mense uno.
7.20.291
Benedictus papa sedit annis novem.
7.20.292
Joannes papa sedit mensibus octo.
7.20.293
Joannes papa sedit mensibus quatuor.
7.20.294
Distinctio temporum.
7.20.295
Othone tertio Theutonico imperatore.
7.20.296
Joannes papa sedit annis decem, mensibus sex.
7.20.297
Gregorius papa sedit anno uno, mensibus sex.
7.20.298
Joannes papa sedit mensibus decem.
7.20.299
Silvester papa sedit annis quatuor, mensibus quinque. Iste vocabatur Gilbertus.
7.20.300
Joannes papa sedit mensibus decem
7.20.301
Joannes papa sedit annis tribus.
7.20.302
Sergius papa sedit annis tribus.
7.20.303
Distinctio temporum.
7.20.304
Nota quia plures sunt Henrici reges quam Henrici imperatores. Unde, cum legitur Henricus imperator primus, ratione imperii, primus quidem est; sed ratione Henricorum, secundus est; fuit enim unus rex Henricus ante istum. Idem intellige de Conradis.
7.20.305
Henricus primus imperator, cognomine Claudus, qui inter Henricos notatur secundus. Cujus tempore Benedictus papa sedit annis undecim, mensibus undecim. Joannes papa sedit annis VI, mensibus IX.
7.20.306
Distinctio temporum.
7.20.307
Conrado primo imperante, qui inter Conrados notatur secundus, Benedictus papa, sedit annis XIV.
7.20.308
Silvester papa, sub eodem Conrado, sedit mens. II.
7.20.309
Gregorius papa, sub eodem, sedit anno uno, mensibus sex.
7.20.310
Clemens papa, sub eodem Conrado, sedit mens. IX.
7.20.311
Damasus papa, Theutonicus, sedit mense uno.
7.20.312
Leo papa, Theutonicus, sedit annis V, mens. V.
7.20.313
Victor papa, Theutonicus, sedit annis duobus, mensibus quatuor.
7.20.314
Stephanus papa, Theutonicus, sedit mensibus octo. Omnes sub eodem Conrado secundo.
7.20.315
Distinctio temporum.
7.20.316
Henricus secundus imperator: sed, ratione Henricorum regum, tertius numerandus est. Fuerat enim ante omnes Henricos et ante omnes Othones, quidam Henricus rex, ut diximus, sed non imperator, de gente Saxonica; cognominatur Auceps. Similiter fuit ante omnes Conrados primus Conradus, rex Theutonicorum: sed non erat imperator. Tempore autem istius Henrici secundi imperatoris, Benedictus papa sedit annis decem.
7.20.317
Nicolaus papa sedit annis tribus, mensibus sex, diebus viginti quinque.
7.20.318
Distinctio temporum.
7.20.319
Henricus imperator tertius: sed, ratione Henricorum, quartus est numerandus. Tempore istius Henrici, Alexander papa sedit annis novem, mens. VI.
7.20.320
Gregorius septimus, papa, sedit annis quindecim, mense uno, diebus octo.
7.20.321
Victor papa sedit mensibus quatuor, diebus VII.
7.20.322
Urbanus papa sedit annis undecim, mensibus sex, diebus octodecim
7.20.323
Distinctio temporum.
7.20.324
Henricus imperator quartus, qui ratione Henricorum numeratus est quintus. Iste est Henricus qui cepit papam Paschalem Romae, et iste refutavit Ecclesiae Romanae annulum et baculum episcoporum.
7.20.325
Paschalis papa, sub eo, sedit annis novemdecim.
7.20.326
Gelasius papa sedit anno uno, diebus sex
7.20.327
Callistus papa sedit annis quinque, mensibus sex, diebus tredecim.
7.20.328
Honorius papa sedit annis quinque, mensibus sex, diebus viginti octo.
7.20.329
Distinctio temporum.
7.20.330
Lotharius secundus, imperator, regnavit annis duodecim, fuit Saxo.
7.20.331
Innocentius papa sedit annis tredecim, mensibus sex, diebus quatuordecim.
7.20.332
Coelestinus papa sedit mensibus quinque, diebus XI.
7.20.333
Lucius papa, sedit mensibus undecim.
7.20.334
Distinctio temporum.
7.20.335
Conradus, rex Theutonicorum et Romanorum, regnat annis quatuordecim.
7.20.336
Eugenius papa, tempore Conradi tertii, sedit annis octo, mensibus quinque, diebus decem.
7.20.337
Distinctio temporum.
7.20.338
Fridericus primus, imp. imperat nunc an. XXXVII.
7.20.339
Anastasius papa, tempore Friderici, sedit anno uno, diebus quinque, vivente etiam Eugenio suprad.
7.20.340
Fridericus secundus regnat.
7.20.341
Adrianus papa sedit annis quatuor, mensibus novem. Iste unxit Fridericum in imperatorem.
7.20.342
Alexander papa sedit annis XXII, imperante Friderico, et regnante cum patre filio ejus Henrico VI.
7.20.343
Lucius papa, imperante Friderico, et filio ejus Henrico regnante, sedit annis tribus.
7.20.344
Urbanus tertius, papa, sedit similiter imperante Friderico, et regnante filio ejus Henrico: sedet nunc feliciter. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note