Notae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/goldastus" aria-label="More works by Goldastus">
—
⋯
Original / primary: 8150 Notae4
5.1
IN MULIERES.
5.1
Aut vehementer fallor, aut hoc epigramma in Brunichildem scripsit, sceleratissimam Burgundionum reginam. Etenim opera ejus et falsis querimoniis impetratum est, ut Columbanus et Bobio monasterio et universa procul Burgundia ab Theodorico pelleretur.
5.1.1
Mortale venenum. Θαναθηφόρον φάρμακον. Auctor de Contemptu mundi:
5.1.2
Glossae in Histor. ecclesiast., exitiali, mortali. Et in Cassianum: letheo, mortali. Theganus de Gestis Ludovici imperatoris: Illud judicium mortale, quod caeteris factum est, imperator exercere noluit. Caeteri enim omnes indicati sunt ad mortem. Guntherus lib. V:
5.1.3
Ubi male vulgatum hactenus mortalia, quod et Christoph. Pflugius observarat. Eo significatu Virgilio vulnus mortale, XII Aen.; Apollonio Collatio, Mortalis Enyo, lib. III Excid. Hierosol.; Cypriano, mortale crimen est, quod posterius ab Ecclesia mortale peccatum. In lib. Meditationum cap. 11: Conserva me ab omni mortali peccato, quem librum qui Augustino Hipponensi tribuunt nae illi Afrum episcopum non norunt. Trithemius Anselmo Cantuariensi assignat: quo argumento non queo divinare, nam ejus non esse evidenter evincunt scripti nostri codd. in quorum uno nomen auctoris non praescribitur; in altero, recenti et nupero Augustini nomen adest; at sunt nobis Anselmi Meditationes, in quarum praeloquio testatur omnes suas inibi orationes congessisse. Sic enim scribit: Anselmus, indignus episcopus, reverendae comitissae Mathildi salutem. Placuit Celsitudini Vestrae ut omnes orationes quas diversis fratribus secundum singulorum petitionem edidi, sibi mitterem, etc. In edit. Coloniensi carmen de Gloria et gaudiis paradisi, quod est cap. 26 ad Petrum Damianum, Anselmi supparem, auctorem refertar; virum pium et doctum scripta loquuntur. An totius libri fictor conditorve? an est Augustinus Anglorum apostolus, ut quidam contendunt? Ille potius.
5.2.1
Quod mulieris habet. Euripides Phoeniss.:
5.2.2
Seneca Hippolyt.:
5.2.3
Propertius lib. II, eleg. 8:
5.2.4
Tibullus lib. III, eleg. 4:
5.3.1
Collatum vitae. D. Paulus I ad Cor. XX, 21: Ἐπειδὴ γὰρ δι' ἀνθρώπου ὁ θάνατος, καὶ δι' ἀνθρώπου ἀνάστασις νεκρῶν· ὥσπερ γὰρ ἐν τῷ Ἀδὰμ πάντες ἀποθνήσκουσιν, οὕτω καὶ ἐν τῷ Χριστῷ πάντες ζωοποιηθήσονται. Quid jam? num Paulum falsimoniae convincit Columbanus? Cave, cave cogites. An vidit ad cap. I Geneseos? Nihilo magis. Quid ergo? num ad Canticum canticorum Salomonis? Multo id quidem minus. Verum idem dicit quod Paulus, et cum eo Patres plerique omnes. Audi, ne longius abeamus: auctorem de Contemptu mundi, virum sanctum et oppido pium. Is tibi, Adamum peccatorem cum Christo redemptore contendens, tandem effatur:
5.3.2
Postremus versus est corruptus, quem sic conati sumus restituere:
5.3.3
Quod Deus dedit homini Christo, hoc Christus Deus confert humano generi, scilicet misericordiam. Alterum distichon est a Sedulio presbytero in ea, quam Turcius Ruffus edidit, collatione male Claudiano Mamerto tributa:
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).