Notae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/goldastus" aria-label="More works by Goldastus">
—
⋯
Original / primary: 8150 Notae4
6.1
IN MONOSTICHA.
6.1
Si quae de Monostichis istis mea mens animi sit exquiras, quae res vero propior est, eam rem tibi exponam. Fuit cum ea vix in manus sumerem, ut illico abjicerem, nec idonea tanto viro existimarem. Ei rei multa argumenta, si operae esset, dicere possem: nam quid in Monostichis, quae sententiam perficiunt, otiosae istae particulae faciunt, quidem, quippe, etiam, que, enim, nam, quas versus explendi totiens ingeminat? Nonne, tuum animum quaeso, Volsere magnifice, malum atque infelicem poetastrum arguunt? Quid tot earumdem sententiarum iterationes, cum saepicule versus bis, ter, interim quater, facie verborum vix mutata, regeruntur? Equidem isthaec erant, et quae non tango, quae me a suscepta semel opinione deduci non patiebantur: nam illud Canisii argumentum nimis videbatur ἀσυλλόγιστον.« In his duo sunt versus qui apud Columbanum leguntur: ergo haec sunt Columbani;» aeque argumentari queam:« In Monostichis de Moribus, quae P. Pithoeus edidit, tres versus qui isthic sunt leguntur: Ergo Monosticha illa sunt Columbani;» quod quam evincat, sciunt illi qui a Zenone vel Chrysippo. At vero, cum curiosius membranam consideravi, non debuit fides ejus insuper haberi: ita est antiqua et notae probae ut Hartmotus quoque et Ratpertus laudaverint, scriptores octo veteriores saeculis. In ea dubitanter quidem, sed exsertim Columbani nomen praescribitur his verbis: Incipit libellus cujusdam et, ut fertur, beati Columbani. Eumdem titulum praefert Codex Frisingensis ex nostra membrana descriptus. Praeterea ubi cum illis ad Hunaldum et Sethum contendi, vix reperi lac lacti et ovum ovo, quod dici solet, magis simile. Pariter illi ut isti, ex vetustis poetis sunt mutuati, praeter quod isti insubidi magis quia subitati nec adamussim politi. Scilicet ex Hypomnematis suis, uti quisque sese offerebat, in usum fratribus exscripsisse, et Monostichis conformasse. Exinde adeo evenit ut in ista diversorum versuum congerie, sententias crebro idem significantes, quemadmodum gentilibus ex poetis conjecerat, imprudens inculcaret. Idem videmus Octaviano, distichorum quae Cato inscripsit collectori accidisse; quo in poeta diligenter Columbanus fuit, versusque forma atque verbis paribus exscripsit plurimos. Quod ad particulas, vidimus poetas, qui suo se judicio felices arbitrabantur, virtute illarum non infrequenter abuti. In mundo est exemplum ejusdem Octaviani quem Columbani magistrum si salutes non erraveris. Versus est Catone seu Distich. lib. I: Cumque mones aliquem....... Sed nolo pluribus: summam rem complexus sum.
6.1
Haec praecepta legat. Octavianus, initio lib. IV: Haec praecepta tibi semper releganda, etc., et principio lib. III: Haec praecepta feres, etc. Probant tibi ista quae dico, Columbanum monosticha sua edidisse ad Octaviani disticha?
6.2.1
Virtutum titulis. Isambardus diaconus in Charta traditionis, quam Wago contulit monasterio: Cujus vitae virtutum titulis claruit. Arnulphus Lexoviensis epitaph. Mathildis imp.:
6.2.2
Quod seq. carm.:
6.2.3
Papias Gloss.: Titulus dicitur inscriptio, vel signum laudis et honoris, sive laus.
6.3.1
Christo socius sine fine videri. Interpretatur Salomo in Lex.: Sine fine, sine modo, sine intermissione. Sidonius l. VI, ep. 4: Apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur. Marcellus: Infinitio, quasi sine fine et indefinitio. Vetus poeta, sive Petronius sit, ut Binetus vult, an alius, in Phalaecio:
6.3.2
Ovidius in Epistol.:
6.3.3
Et de Ponto:
6.3.4
Petrus Diac. de notis: IN. HC. MM. S. P. SN. FN.: In hoc monumento sunt pecuniae sine fine.
6.4.1
Impleat ipse Dei, etc. Sententia hujus versus a nemine quam veteri verbo Germanico commodius explanari potest:
6.4.2
Xystus Sententiis: Ea debes velle quae et Deus vult.
6.4.3
Votum, βούλησις, voluntas. Isidorus Sent. de Summo Bono l. III, c. 51: Plerique apud iniquos principes necessitate magis quam voto mali existunt. Persius, sat. 5: Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. Auctor de Contemp. mundi: Ergo tu totis contemnens infima votis.
6.4.4
Votum Dei, voluntas, praeceptum, mandatum Dei. Vota hominum, preces. Xystus Sentent., Rufino interprete: Oratio vel vota pigri, sermo vanus. Avianus Cita o. mss. l. Fabulis: Disce tamen pigris non flecti numina votis, Praesentesque adhibe, dum facis, ipse deos. Ambrosius hymn. in Adventu Dom., ad vesp.: Exaudi vota supplicum. Ita o. l. v.; quos temere mutarunt qui metro volebant opitulatum. Hymnus qui Hilario attribuitur( non Pictaviensi a me, sed Arelatensi) de Purif. Mariae Virg.: Tu libens votis, petimus, precantum Regis aeterni genitrix, faveto. Waldrammus ad Salom. episcopum: Si duo de vobis votis concordibus, aiens, Implorat aliquid, hoc pater ipse dabit.
6.4.5
10 Corporis exsuperat vires prudentia mentis. Salomo, Prov. XXI, 22; Auctor Sapient. VI, 50; infra vers. 117 et seq.; Phocylides Nuthet. Titinnius Setina: Sapientia gubernator navem torquet, non valentia.
6.5
Daemonas adversus. Versus confusus et hyper baticus, cujus ordo: Oratio est magna virtus adversus daemonas. Consimili hyperbato laborat vers. 46.
6.6
Nimia et quaecunque voluptas. Est apud Octavianum hodie depravatus. Columbanus meliores codices secutus est, sed et Planudes, qui vertit:
6.7.1
Tu dare ne claudas. Jesus Sirach. c. IV, V, ult.; Innocentius III papa de miser. human. Condic. c. 42. Pro quorum verbis locus hic corruptus est. Ms. Leodiensis, unde princeps dedit Delrio Althelmo episcopo ascripta, habet In dare; impedio melius, ad imitationemque Graecorum, qui gerundiis( ut grammaticorum verbo utar) carent. In dare, Ἐν τῷ δοῦναι; in prendere, ἐν τῷ λαβεῖν. Sensus est: Noli manus in dando clausas, in accipiendo gestare passas. Verba itidem, infinita maxime, vice nominum ponere, Graiis quam Romanis solentius. Terent. Phorm. act. IV, s. 4:
6.7.2
Ita v. ll. pro inceptionem novi negotii. Persius: Scire tuum nihil est. Idem: Velle suum cuique est. Hos aemulati sunt Ecclesiastici, qui perpetuo Graecisant. Eugenius, episcopus Toletanus, orat. ad Deum:
6.7.3
Juvencus, lib. I:
6.7.4
Dracontius, Hexaem.:
6.7.5
Columbanus epist. 1: Nihil tibi prodest ascendere quod ascenderis.
6.8
Semper in ore tuo. Idem, nec aliud, ingerit v. 124 et 125.
6.9.1
Quisque dies vitae est. Ex Octaviano l. I, dist. 33. Horatius l. I, ep. ad Albium:
6.9.2
Boetius ex Seneca:
6.9.3
Alcuinus ep. 36, ad Altampetram.
6.10
Quod dare non possis. Leod. ms., non cogites, adumbratus versus ex Octaviani dist. 25 lib. I.
6.11
Octenas studeas. Hodie septem tantum principalia numerantur vitia, at veteres octo. Theodulphus Aurelianensis, epist. ad Clerum: Octo sunt principalia vitia, sine quibus vix ullus inveniri potest: est enim gastrimargia, hoc est ingluvies; secundo fornicatio, tertio accidia sive tristitia, quarto avaritia, quinto vana gloria, sexto invidia, septimo ira, octavo superbia, etc. Ita Evagrius ad Anatolium: De octo vitiosis Cogitationibus scripsit; S. Nilus, De octo vitiosis Affectionibus; Abbas Serapion, De octo principalibus Vitiis, apud Cassianum, Collat. lib. V; Joannes Climacus, de Scala paradisi, grad. 13, 14 et seq. Denique Nicolaus Dinkelspule veteres quam novos imitari maluit: nam ante hos ducentos annos librum De octo Vitiis capitalibus composuit opposito alio De octo Beatitudinibus, de quibus et Chromatii episcopi sermo circumfertur. Vicimus jam, Canisi, et magni Delrionis petitus pugilice atque athletice clusimus.
6.12
Quadriga repleta salutis. Hellenismus est ἀναπλησθεῖσα τῆς σωτηρίας. Qui loquendi modus Latinis non est inusurpatus. Symmachus l. I, ep. 13: Quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis implevit. Sed praeferenda mihi Leod. cod. lectio, repleta triumphis. Christiani morte superata, victoque cum satellitibus diabolo, dicuntur eos triumphare, praeeuntibus angelis, ad Capitolium ascendere coeleste, ubi alba sui ipsorum victima mactata, in aula maneant gloriosi. Augustinus, de verb. Apost. serm. 3.« Prius aequetur pugna, ut aliquando sit victoria: novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? Triumphantium ista vox est, non pugnantium, etc.» Hieronymus, lib. IV in Matth. c. XXVII:« Angelus venit custos sepulcri Dominici; et in vestitu candido signat gloriam triumphantis:» templum, indeque mactato tauro albo domum redirent: docent non uno in loco Plutarchus et Plinius.
6.13
Lingua suos habet frenos. Par gnome vers. 113. Ambrosius hymn. 5, ad primam:
6.14.1
Nisi qui siet omnibus. Leod., qui sit in omnibus. Sed non spernendus temere archaismus: nonnunquam Patres de industria vetustescunt. Mar. Victor. Genes. lib. III:
6.14.2
Dicam alibi.
6.15.1
Veniam non forte meruit. Leod. μετ' ἐρωτήματος, ne forte meretur? Ne pro num. Mamertinus, Panegyr. Juliano dicto: Ne quis Deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Ita emendavi: vulgo nec quis. Columbanus interrogando simul negat. Ita infra:
6.15.2
Q. d. nemini. Et post:
6.15.3
Q. d. nihil. Machales, Interpretationibus: Percontatio est quando interroganti nulla respondentur vel subaudiuntur, ut in Epist. apostoli: Quis accusabit adversus electos Dei? Subauditur autem haeretici vel Judaei. Solent Hebraei in affirmationibus quoque interrogare; eos imitati cum veteres Romani, tum Novi Testamenti scriptores. Joan. IV, 70: Οὐκ ἐγὼ ὑμᾶς τοὺς δώδεκα ἐξελεξάμην; καὶ ἐξ ὑμῶν εἳς διαβολός ἐστι; Adeundi interpretes.
6.16
Qui bona desuescit, ὁς ἀγαθὰ ἀπεθίζει, οὗτος συνεθίζει κακὰ ἐνεργητικῶς, ut quae Hebraei formant in Hiphil. Isidorus Different. lib. II: Consuescimus bona, insuescimus mala, adsuescimus utraque. Eadem Uguitio Gloss. et Auctor Differentiae sermonum vetustas. Cicero, epist. ad Metellum: A te id quod suesti peto. Basilius episc. Admonit: Non suescas consuetudines pessimas. Quod ad agnominationem. Ita Maximus, serm. de Joan. Baptista: Quidam de sapientibus dixit: Bene consuetos pudebit desuescere. Bernardus Claraevallensis: Cum ab his desuescere et ad illa paulisper adsuescere coeperit. Utriusque dissuescere, quod barbari intruserunt nihilo rectius est, atque diffinire pro definire.
6.17.1
Non tu, quaeso, jocis. Joci, scommata et cavillae, Siracho verba improperii, c. 31, v. ult. Jocularium malum. Terentio scommaticum et sycophanticum. Ambrosius Offic. lib. I, cap. 23: Joca videntur dulcia ac suavia cum tamen a Christiana regula sint aliena. Publius, Mimis:
6.17.2
Hujus generis aliquot recenset Macrobius Saturnal. lib. VII cap. 3, et Aristophanus in Euripidem. Plinius nat. Hist. lib. XXII, cap. 22. Carmen dicitur Psalterium quoque et Canticum. Paulus Sentent. lib. V, tom. IV, Psalterium, quod vulgo dicitur canticum, in alterius infamiam compositum, etc. Et praeced.§: Carmen facit non tantum qui satyras et epigrammata, sed illegitimam insectandi alicujus causam, quidve aliud alio genere componit. Ad quae verba Arianus: Is qui in blasphemiam alterius canticum composuerit, vel cantaverit, in eum extra ordinem vindicatur. Haec ad mentem Columbani.
6.18.1
Saepius auditu instrueris. Leod. ms., auditu frueris quam voce salutis, nullo sensu. Vult nos ad rei veritatem plene informari atque instrui, quam prius ad alios referamus. Nam quae dicuntur et creduntur facillime, plena sunt futilitatis summaeque levitatis. Ideo Nigidius apud A. Gellium: vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur; prudens, ne mendacium dicat. Quamobrem pro instrueris, quovis pignore contendam scripsisse Columbanum instruere, modo imperandi. Τό e longum est. Prudentius, lib. II contra Symmach.:
6.18.2
Idem Psychomach.:
6.18.3
Rursum Apotheos.:
6.18.4
Ita ex v. l. restituit Hub. Giphanius, jurisconsultus nostri aevi princeps, cui astipulantur duo antiquiss. Codd. S. Galli. Juvencus lib. IV:
6.18.5
Octavianus lib. I distich. 21;
6.18.6
Iterum distich. 26:
6.18.7
Terent. Heautontim.:
6.18.8
Damasus papa de Paulo apost.:
6.18.9
Sic apud Graecos Orpheus Argonaut.:
6.19.1
Quidquid largire videtur, id est largitur. Non debuit mutare Canisius. Positum more Hebraeorum, quibus haec verba non solum cogitationis sunt, sed etiam rei. Genes. XXXI: Quasi alienas reputavit nos, hoc est, tractavit tanquam peregrinas.-- Esdrae lib. IV, cap. 7: ne indigneris eis, qui bestiis pejores indicati sunt. Paulus ad Hebraeos, cap. IV in pr. δοκῇ τις ἐξ ὑμῶν ὑστερηκέναι, hoc est, desit et tarde veniat. Largio verbum est ex illis, quae tam activa quam passiva voce unum atque idem significant, ait Priscian. lib. VII; exempla idem atque Caper suppeditant. Eapte forma populavit ad Fedol. Causes vers. 104. Ulciscere vers. 129:
6.19.2
Lucilius lib. XIV, largi posuit pro largire. Accius Diomede largito. Cato lege Baebia, inlargibo. Non Marcellus, cap. VII.
6.20
Non opibus. Hunc versum Octaviano redonavit magnus Scaliger, quem vide lib. II. pro almis promulgavit ipsis. Verum est, aptis, id est, gratis.
6.21
Irrideat alter. Leod., derideat, expressum ex districh. 7, lib. III.
6.22
Miseratio blanda, indulgentia. Quintilianus lib. II, cap. 3: Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit.
6.23
Nunquam praeponis amico. Rescripsi, praepones ex dist. 32 lib. I, et vers. 59. Sic vers. 154: Nunquam dimittes amicum. Ubi erat similiter peccatum. Vide vers. 95.
6.24.1
Omnia quae dicunt. Phaedrus lib. III, fab. 49;
6.24.2
Seneca. Vitium est omnia credere, vitium nihil credere. Romulus, lib. II Fabul.
6.24.3
Et quae sequuntur.
6.25
Non sibimet quis vivat. Non quis, nemo, sicut nequis, nullus apud Plautum. Salomo Lex: non quis non aliquis, nullus, nemo.
6.26
Non tua sed Christi. Paulus ad Philippens. cap. II, vers. 21.
6.27
Non te, non mundum. Matth. X et XVI. Marc. VIII. Luc. IX et XVII. Joan. XII et XVII.
6.28
Divitis opprobrium. Amphibolia syntaxeos sensum reddit obscuriorem. Construe: gemitus pauperis est opprobrium ingens divitis. Vide vers. 14.
6.29
Praestat patientia vitam, martyrium. II Machab. VII, 36. Perseverantia in rebus adversis, Sirach. Ecclesiast. II, 1 seq. Constantia usque ad eam quae rerum ultima finis, Math. X, 22; Marc XIII, 13; Luc XXI, 9.
6.30.1
Te feritate magis fac. moder. Interpretem adduco, vers. 8.
6.30.2
Moderatio est humanitas cum gravitate conjuncta. Salomo: moderatio, temperamentum, communitas. Gloss. vett., gravitas, modestia. Ei adversatur feritas, quae est superba et barbara contemptoris hominis ferocitas. Augustinus Anglus, an Petr. Damianus, Meditat. cap. 8: Ejus pietati mea impietas, ejus modestiae mea perversitas, et mansuetudini donetur ferocitas. Magis clarum feritate, id est, clariorem seu commendatiorem te reddet quam austeritas et inhumanitas. Basilius episcopus, Admonit.: Ergo magis omnibus diligamus Deum. Μᾶλλον πάντων Demostheni. Walafridus de Visione Wettini, cap. 30:
6.31
Consilio facias. Jesus Sirach. XXXII, 23. Infra vers. 140, quem quasi ex veteri poeta citat Antoninus Florentinus, lib. II, tit. V, vers. 110. Sententia passiva et pervulgata, quam dictarunt primi sapientiae magistri, Pythagoras in Aureis; Theognis in Sentent.; Bias apud Stobaeum, serm. 3, et Demetrium in Apophtheg.; Isocrates ad Demonic., et ex eo Agapetus Paraenet. ad Justinianum imperatorem; Thucydides, lib. I; Demosthenes Phillip. I; Sallustius Prooem. Catilinae. Ab hoc accepere Hieronymus, Lupus Ferrariensis, epist. 33 et 93; Fulbertus prologo Vitae Autberti apud Surium XIII Decemb.
6.32.1
Juvenis paradigmata rere. Geminus versus ad Sethum:
6.32.2
Monet, sanctorum Patrum exempla, quibus semitam nobis ad pietatem docendo vel agendo fecere, insuper non habere. Παράδειγμα, exemplum. Thucydides: Παράδειγμα τοῖς πολλοῖς τῶν Ἑλλήνων ἀνδραγαθίας νομίζεσθαι. Vocabulum μέσον probro quoque et crimini tributum. Alc. Avitus ad soror. Luxuriae paradigma senilis. Isocrates Parathen.: Τίς ἄν εὑρεῖν ἔχοι παράδειγμα μεῖζον ἀδικίας καὶ συκοφαντίας, καὶ πονηρίας. An paradigmenta sunt parabolae? Nam hae figurae apud rhetores sunt affines, atque adeo confunduntur a Quintiliano et Cicerone, quin Hebraea vox mischlii, quo nomine sententias suas insignivit Salomo, utrumque notat ut idem velit Columbanus, quod in graviori negotio monet Basilius Admonit.: Ne fabulosa arbitreris Dei praecepta, sed in his semper sollicitum sit cor tuum.
6.33
Tantum verba valent. Eleganter et ita Celsus in l. Labeo 7,§ ult. D. de supellec. leg.: prior atque potentior est, quam vox mens dicentis. Hilarius Pictaviensis: intelligentia dictorum ex causa sumenda est dicentis, hoc est, scopo et intentione. Hoc elegantissimum fragmentum Nicolaus citat Lyranus comment. ad cap. XVIII Deuter. Scholastici: verba accipienda sunt non in eo sensu quem faciunt, sed in quo fiunt. Tertullianus de Resurrectione carnis: Ex materia dicta dirigendus est sensus. Thomas Aquinas: in vocibus videndum non tam ex quo quam ad quid sumantur. Boethius de Consol. philos. lib. III. Cum Platone sanciente didiceris, cognatos de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones. Ex Platone simplicius: res debent intelligi κατὰ τὴν ἀκολουθρῦσαν τοῖς πράγμασι νόησιν.
6.34
Difficile invenias. Alcuinus epist. 11 ad Carolum Magnum: Veterum proverbialis fulget sententia; amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. Idem ingerit epist. 2 ad Edilredum regem, et epist. 35, et Cangyth. epist. ad Bonifacium martyrem.
6.35.1
Quam perdit amicos. Ms. S. Galli, pendit. Leod., expedit. Verissime namque amicorum, ita uti nomen cluet, nemo unquam nimium habuit. Expedit, συμφέρει Petronius satyr.:
6.35.2
Itaque versus non constat; sed video Columbanum et ejus aevi versificatores leges metricas minus calluisse, vel certe neglexisse. Sic Romulus mediam in vindicat produxit lib. I Fabul.:
6.35.3
Guntherus in Profugat, lib. III:
6.35.4
Alanum Parabolis volunt primam produxisse in trahere illo versu:
6.35.5
Sed tenes lapsos esse per errorem. Nam versus est depravatus, ad id exempli restituendus: absterretur inuncto. Horatius sat. 5, lib. II:
6.35.6
In contrariam rationem peccatum ab aliis. Nam Damasus in beatus mediam corripuit, carm. de Paulo apost.
6.35.7
In Theatrum Gontherus arg. lib. VIII:
6.35.8
Itidem in Infidia lib. VI:
6.35.9
Dolor saevit in praecordiis, quotiens hunc poetam in manus sumo, ita male habitus maleque concinnatus est. Exemplis jam productis fors est ut tueri possit vulgaria vers. 31 lectio: saepius auditu instrueris, εν τῷ μέλλοντι, quod vim apud Hebraeos habet imperandi.
6.36
Fides dono ditabitur almo. Gloss. in Histor. Eccles. affecit, ditavit. Leodic. ms., probabitur, improbate. Nam sola fides praemium fidei accipiet, non opus operatum. Sanctus Cyriacus ad Theophanem: Dico tibi, quia si omnes virtutes homo operetur, nec recte credat, in hoc loco cruciabitur, apud Sophronium an Joannem Moschum Prato Spirit. cap. 27.
6.37.1
Levis non animam torquentis. Versus corruptus. Leod. Levia non animi torquentis. Quae lectura nihilo est expeditior. Suspicor fuisse: Torquendo cura fat. quo pacto vers. 124:
6.37.2
Sic sensus erit planissimus. Levis spondaeum facit. Octavianus libro I, dist. 7:
6.37.3
Non faciunt discrimen inter levis ἐλαφρὸς, et levis λεῖος. Vide supra expedit, vers. 62 et infra conditus vers. 112. In Ligur primam produxit Guntherus arg. lib. IX. Ligur et ingentem.
6.37.4
In bene Wipo panegyr. ad Henricum III imperatorem. Huc bene venias, hic omnia prospera cernas. Nisi si particula, ab librario omissa, postliminio revocanda, legendumque: huc bene pervenias.
6.38
Res severa quidem. Loco eodem: res te vera quidem, sententia: Modeste cum hominibus versare, nec temere genus aut opes tuas ostenta; res ipsa, qui sis, semper declarabit, id quod tibi multo erit honestius, quam si lingua tua acres spiritus pascat, quod jactabundum.
6.39.1
Noli tu assuescere. Scribo, nolito. Imitatio est Octaviana vers. 110 libri IV:
6.39.2
Modus loquendi frequens bibliorum interpreti.
6.40
Est non esse quidem. Praestat mortuum esse quam malam vitam ducere. Esse notat vivere, non esse vixisse. Ita εἶναι ἀντὶ τοῦ ζᾷν. Hinc frequens Latinis formula fuit pro mortuus est.
6.41.1
Mens bona thesauros. Sapientia. Supra vers. 11:
6.41.2
Adi Bonae Mentis templum Romae.
6.42.1
Tota virtute tuere. Et hic ex sequenti, et sequens versus ex isto explicandi. Florentinus lib. III D. de Just. et Jure: Jure hoc evenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimetur. Celebre dictum Brasidae apud Plutarchum: Πῶς ἄν τις αἰσθ, κ. τ. λ., ὡς οὐδέν ἐστι μικρὸν, οὐδ' ἀσθενὲς, ὁ μὴ ζήσεται τολμῶν ἀμύνασθαι. Nulla ergo patientia, quin potius homicidium suimetipsius, vim atque injuriam vitae illatam non propulsantis. Cui injuste qui insidias tendit, occidi impune potest. Lex est Draconis apud Demosthenem, quam Cic. in ea pro Milone, et Paulus sent. lib. V, tom. XXIII repetunt. Ex dictis patet, tota virtute esse omnibus viribus, πάσῃ ἀρετῇ; nam et ἀρετὴ Graecis idem quod δύναμις, ἰσχύς. Philoxenus Gloss. Virtus, ἀρετὴ, ἀνδρία, δύναμις, ἰσχύς. Recte et ad vim primigeniam, quam ἀπὸ τοῦ Ἄρεος, hoc est Marte, accepit. Salomo in lex.: Virtus, constantia, firmitas, robur, nervorum, vis, vis animi. Infra vers. 134:
6.42.2
Guntherus lib. VII:
6.42.3
Columban. epist. 2:
6.42.4
Sic est omnis inventus, virtus cum defecerit. Cyprianus epist. l. V, haec duo robur et virtus, velut idem significantia, conjungit. Augustinus Soliloq. cap. 18. In tua voluntate virtus est nostrae salutis. Et quod Columbanus Regul. cap. 1 dixit ex totis viribus, id vet. interp. ex tota virtute, Graece ἐξ ὅλης τῆς ἰσχύος σοῦ. Marc. XII, vers. 30. Videndus Isidorus Etymolog. lib. XVIII, cap. 22, et lib. VII, cap. 2 de Salvatoris synonymis, quae videtur transcripsisse ex Confessione fidei catholicae, quam B. B. Armenius et Honorius viro illustri Theophilo direxerunt.
6.43
Sufferre valebunt. Sufferri poterunt. Opponitur versus sequens: quae subito adven. Christianis scriptoribus, hujus aevi cum maxime, admodum quam solemne fuit activa ponere pro passivis. Qua in re Hebraeos videntur aemulati, quibus verba in niphal. et hithpael passione amantur reciproca sumi, Synesius hymn. III: Οὓς περὶ κλεινὸν Σῶμα χορεύσει.
6.2
Hoc est: περὶ οὕς( νόας) κ. σ. χορευθήσεται. In hymn. ecclesiastico. Qui mixta ne confunderent Aquae fluenta devidens Coeli dedisti limitem.
6.3
Lucretius, poeta antiquarius ita matri linguarum Hebraeae propior lib. IV: Tenue, locis qui non potis est affigere adhaesum. Ita omnes libri veteres et vulgati conjectura, qua ductus est Giphanius, mihi inconjecta est, cum apud alios id exstet figurae, et sciam mendorum turbam ex conjectura exstitisse non parvam. Operae est vidisse quae doctissimus interpres annotavit in Math. II, XIII et XXI; in Marc. IV, VI et XXXVII. In I Petri II, et Casaubonus in eumdem Math. II et Acta apost. VII.
6.44.1
Cujus documenta flagella. Sancti Galli Ms.: Cujus sunt. Lego cum Leod., cui sunt, ex noto et proclamato versu:
6.44.2
Et illo Tibulli:
6.44.3
Flogella, pericula et afflictiones. Augustinus Sentent. quando homini et indulgentia consulit et flagello. Prosper Aquitan. lib. I, epig. 4:
6.44.4
flagellare, castigare, affligere. Waldrammus ad Dadonem:
6.44.5
fuit Waldrammus iste S. Galli monachus et decanus, qui Salomonis episcopi simul et abbatis nomine carmen hoc ad Dadonem scripsit. Testimonium perhibent ea, quae Frisingensi in cod. non sunt, epigrammata. Itaque in possessionem, unde abraso titulo ab Canisio pulsus, sententia abbatis D. Galli restituatur.
6.45
Omnis paulatim leto. Ex illo Horatii versu epistol. ad Florum, lib. II:
6.46.1
Ante diem mortis. Hoc vero ex Ovidianis:
6.46.2
Ad quae fors est ut viderit Eusebius de Vita Constantini Magni lib. I, cap. 7: Nobis veterum, inquit, praecepto vetitum est, ne quemquam ante mortem propter varias et incertas vitae mutationes omnino beatum existimemus.
6.47
Quaelibet ex fructu. Lucas Evangel. cap. VI: Ἕκαστον γὰρ δένδρον ἐκ τοῦ ἰδίου κάρπου γινώσκεται. Idcirco nihil est mutandum.
6.48.1
Quod tibi vis fieri. Matth. VII; Luc VI; Tobiae IV; Abdiae XV. Pertrectata apud Hebraeos sententia, quam rabbini in Thalmud suum contulere; quamve Alexander imper., usque adeo dilexit, ut et in palatio et publicis operibus praescribi juberet, quemadmodum narrat Lampridius. Videndus Lactantius lib. VI, cap. 23, et Epitom. cap. 3. Auctor de Vita philosophorum Socrati, Demetrius Cleobulo Lindio ascribit. Fundamentum fuit unde exstructus tit. Digest. quod quisque juris in alterum statuerit, ut ipse eodem jure utatur: Porro Columbani versus quidam D. Galli monachus conatus παρῳδιάζειν in vet. membr.:
6.48.2
Alio praestare. Ita sancti Galli, unde Frisingensis petitus, autographus. Recte, et sic S. Benedicti Regula cap. 4: alii ne facias, et cap. 70: alii ne feceris: in duobus Schobingeri exemplaribus, quibus exstare veteriora ausim negare, fretus Germanica, quae adjuncta, interpretatione, Otfrydi Wissemburgensis, et S. Notkeri tralationibus, ut difficiliore, ita a nobis abeunte magis. Octavianus lib. I, dist. 14: Plus alio de te, quam tu tibi, credere noli. Ita quatuor vett. Codd. et Schobingeri Scidae.
6.49.1
Teneas et statera justum. Στατῆρα. Stater Columbanus est pondus: statera, mensura quae discriminatio mira est et invisa. Salomo Lex:« Statera, quae Hebraice dicitur mozene(, moznaiim) in his intelligitur quae appenduntur, et est gemina ponderum lances aequali examine pendens, et habet nomen ex numero[ Fort., munere] quod duobus lancis et uno in medio stilo librata pendeat.» Idem est trutina Lex Graeco- Lat.: Ζυγὸς ὁ στατὴρ, libra, examen, statera, trutina. Ecce στάτηρ est statera: ad quam faciem αἰθὴρ, aethera, et per syncopen aethra; κρατὴρ, cratera; κλιμακτὴρ, climactera. Glossae vett. in Esdram: Cratera, patena, sive calix. In Clementem; climacteras, partes coeli. Virgilius XI Aeneid.:
6.49.2
ad quae verba Servius: Accusativus Graecis pro nominativo Latino cassis. Praeterea προσῳδίαν insuper invertit Columbanus, nam statera primam corripit, et alteram producit. Exempla sunt apud Statium et Martialem.
6.50
Non tibi sit modius. Ex Salomone Proverb. XX, vers. 10.
6.51.1
Si tu recta facis, ne cur. Octavianus lib. III, dist. 2: cum recte vivas, ne cur. Unde patet legendum recte facis ad id exempli, quo bene, male, etc., facere. Vulgo putant veteres e in talibus adverbiis semper produxisse. Hinc depravata loca plurima, quibus redintegrandis praeclaram operam navavit doctor noster Giphanius. Ennius lib. IX Annal.:
6.51.2
Walafridus ad Lotharium reg.
6.51.3
Columbanus vers. 48:
6.51.4
Et vers. 167:
6.51.5
Metellus Tegernseensis Quirinalib.:
6.51.6
Terentius, Hecyr., act. III, sc. 5:
6.51.7
Here positum pro heri, et constat versus, si posterior syllaba corripiatur, ita non erit ulla opus emendatione.
6.52.1
Divitias Domini faciet. Vers. 179:
6.52.2
Et vers. 184: plane geminus:
6.52.3
Ubi tamen in omnibus libris, addit legitur, quod quidem est ἐμφατικώτερον.
6.53
Felix clementia. Vers 196, mitis clementia. Vers. 147, pius et clemens. Vide Salomonem, Proverb. VI, vers. 6 seq.; XXI, vers. 21.
6.54
Non lata extollant. In Proverbiis veterum poetarum tribuitur Ovidio; exstat in Monostichis de Moribus epigram. vet. lib. I.
6.55
Proximus esto bonis. In vet. Mss. inter Octaviana refertur, quem vero in nullo exemplari reperit. Tamen ex eodem laudat Jacobus Magni Sopholog. lib. III, cap. 6, et in pervetustis Schobingeri scidis. Sibi vindicavit idem ille Monostichorum scriptor.
6.56
Quanto major eris. Et hunc versum relatum leges in illis quae modo memoravi Monostichis.
6.57
Cumque alium causes. Adde vers. 83 et Octavianum dist. 30, lib. I. Causandi vox propria in foro ac judicio. Papias: causari, causas agere, vel reprehendere, calumniari, vel inculpare. Pacuvius Aemorum judicio: qui sese ad fines esse ad causandum volunt de virtute, iis ego cernundi do potestatem omnibus. Locus apud Nonium corruptissimus, comitate mea, uti adduxi, restitutus, Hieronymus prolog. in Habacuc: causatur adversum Deum propheta, id est, disputat et quodammodo litigat cum Deo. Columbano culpare, reprehendere. Senecae id accusare, in illo dicto: neminem laudaveris, neminem cito accusaveris. Salomo Lex: causare, terrere; causari, consumere, impedire, exigere, detinere, frustrari, ludificari, eludere.
6.58
Sis bonus atque bonis. Octavianus: sic bonus esto bonis. Atque, particula similitudinis. Tu bonis juxta, hoc est, pariter vel similiter, esto bonus. Vide vers. 153.
6.59
Cum fueris felix Octavianus lib. I, distich. 18. Hemistichion est Ovidianum in Tristibus.
6.60.1
Cathegita vitae. Cathegita, doctrix, Octaviano magistra lib. III, dist. 13. Vita est nobis aliena magistra. Καθηγητὴς, doctor, monitor: Gregorius Nazianzenus de Basilio: Σύμβουλος ἀγαθὸς παραστἀτης δέξιος τῶν θειῶν ἐξηγητὴς, τῶν πρακτέων καθηγητής. Cyrillus Lexico Scripturae: Καθηγητὴς, διδάσκαλος, ἡγούμενος. Videndus Pollux. Sic mathita μαθητής Waldrammus ad Dadon:
6.60.2
Id est, Vita cathegita; per appositionem. Quo loquendi modo Ennodius in epist.: artium magister est instantia. Valerianus de Bon. discipl.: disciplina est magister religionis, magister verae pietatis. Ita vet. Schobingeri Cod. Gregorius Nazianz. περὶ Ἀρετῆς: Ὧν οἱ μὲν ὄψει χρώμενοι διδασκάλῳ.
6.60.3
Idem ibidem. Εὔγ' ὦ τύχη μοι τῶν καλῶν διδάσκαλε.
6.61.1
Sit sale jam sophiae. Eucher. Formul. spirit. intellig. sal, condimentum sapientiae. Verianus:
6.61.2
Glossae vett. in Esdram: Memores salis: pro cibo posuit sal, vel doctrina. Salomo Lex. Sale conditus, sapiens, aut ordinatus, vel temperatus. In Apostolo; ut sermo tuus sit semper in gratia conditus. Coelestinus apud Salomonem: sale conditus, vel moderatus. Augustinus in psalm. LIX: In valle salinarum; vallis, humilitas est; salinae, saporem significant: multi enim, humiliantur, sed vane et fatue in vana vetustate humiliantur, etc. Bonum est ergo sapienter humiliare, etc. Matth. V: Vos estis sal terrae, etc. Hieronymus, lib. IV in Ezech. cap. XVI, ad illa verba: nec sale sulita, recitatis Matthaei Paulique verbis addit: Unde et vulgo sapientes salsi, et stulti vocantur insulsi. Ibidem eodem in loco: Scio me legisse in quodam volumine de Domino salvatore, quod ipse sit sal coeleste, etc., nimirum sapientia Patris coelestis.
6.61.3
Conditus omnis. Itane tibi nullum discrimen inter condere et condire? Condita oratio, composita, penultimam corripit. Supra ad Fedol. Condita versu. Ibidem: condere versu. Condita, μεταφορικῶς, quibusdam quasi salibus aspersa, producit. Cicer. lib. II de Orat.: nec gravis oratio neque lepore et festivitate conditior. Augustinus Confess. lib. I, cap. 11: Signabar intersigno crucis ejus, et condiebar ejus sale, scilicet Domini. Vetus versus apud ineptum Mamotrecti auctorem non ineptus in XIV Lucae. Sal doctum reddit, sal condit, sal reprehendit. Brito, qui Carolo Magno vixit, Synonymis: Conditur urbs, conditur olus, sed conditur aurum.
6.61.4
Vers. 116. Crede Deo, et proprios tunc tu. Salomo Prov. III, vers. 6. Menander: Ὅταν τι πράττῃς ὅσιον, ἀγαθὴν ἐλπίδα Προβαλλ' ἑαυτῷ, τοῦτὸ γινώσκων, ὅτι Τόλμῃ δικαίᾳ καὶ θεὸς συλλαμβάνει.
6.61.5
Ms. S. Galli: Crede Deo vero, et proprios tibi dirige gressus, quae scriptura a manu lectoris videtur.
6.62
Lux, timor est Domini. David Psalm. CXI, vers. 10; Salomo Prov. I, vers. 7; Sirach Ecclesiast. I, vers. 13. Infra vers. 175:
6.63
In Domino sperans. David Psalm. XXXI, vers. 1.
6.64.1
Verbum dulce quidem. Infra vers. 201:
6.64.2
R. Joseph Hyssopaeus Parops. argent.:
6.65.1
Regi est sapientia justa. Tutilo S. Galli monachus sub imagine sapientiae:
6.65.2
Wipo Panegyr. ad Henricum III imper.
6.65.3
Videndus Martinus Dumiensis lib. ad Mytonem regem.
6.66.1
Quid terrenus homo, pulvis. Ex illo Ovidii: Pulvis et umbra sumus. Unde Primas suos exaedificavit versiculos:
6.66.2
Hinc terra pro ipso homine. Eucher. Form. spirit. intell. cap. 3:« Terra, homo ipse. Arida, infructuosi homines; pulvis, peccatores. Hilurius Pictaviensis in psalm. LX, sciens se in carne quidem, quae terra est, degentem. Junilius Africanus de partib. div. leg., cap. 4: Et in Hieremia, cum dicit: terra, terra, audi verbum Domini, terram proverbialiter habitantes in ea homines nuncupat, Augustinus, lib. II, Locut. in Genes. Et deficit terra Aegypti: terra posuit pro hominibus qui erant in terra. Ibidem: omnis terra adorent te: quia omnis terra dictum est pro hominibus qui sunt in terra. Idem in psalm. XLVI. Illi qui erant dii fortes terrae praesumentes de terra, de qua terra? de se ipsis, quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis. Hieronymus lib. I, in Esai cap. I: In coelo supernas significans angelicasque virtutes; in terra, mortalium genus; μετωνοικῶς ab is quae continent, ea quae continentur. Idem lib. II in Habac. cap. 3. In hunc modum et de terra intelligimus: quod qui primum propter imaginem terreni, terra vocabantur, et dicebatur ad eos: Terra es, etc. Walafridus Strabo de carnis petulantia:»
6.66.3
Sic accipiendum illud Christi ad discipulos, Matth. V: Vos estis sal terrae, etc. Et Joannis Apocalyps. VI, 11: Ἐκδικεῖς τὸ αἷμα ἡμῶν ἐπὶ τῆς γῆς, ubi recte interpres: de iis qui habitant in terra.
6.67.1
Princip. s. p. dira superb. Sirach Ecclesiast. X, 15. Grimoaldus in superbiae condemnatione:
6.67.2
Luciferum, primum principemus. Sceleratorum, qui ex re mali nomen sortitus est, in perniciem deduxisse, coeloque turbasse creditur. Etiam hodie, ab eo quodammodo quasi fonte, omne humani generis malum defluit. Primas apud Magnum Sopholog.: Si tibi copia, si sapientia, formaque detur: Sola superbia destruit omnia, si comitetur.
6.67.3
Raymundus Astucius libro de hominis Pugna: Caeca superbia destruit omnia culmina morum. A Primate partim, partim Claudiano de quarto Honorii consulatu. Inquinat egregios adjuncta superbia mores.
6.68.1
Qui Dom. credit, servat. Ms. S. Galli, credat, servet, quo pacto loquitur versu ab hoc tertio:
6.68.2
Vide tamen Joann. XIV, 15, et XXI, 23.
6.69
Instanter facias. Modianus Synonymis: attente, accurate, accuranter, intente, instanter. Theodorus in Vita sancti Magni: Opus suum instanter faciebat. Ennodius in epist: Artium magister est instantia, noverca eruditionis negligentia.
6.70
Nec redit unda fluens. Ovidius de Arte amandi:
6.71
Omnia finis edax. Mors quae Horatio, ultima linea rerum est, lib. I, epist. 16. Cicero lib. VI Fam., epist. 21, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum, quam sic περιφράζει Octavianus: illam quae vitae est ultima finis.
6.72
Dominus miserebitur illi. Barbarum est, et quam ecclesiasticis; nemini usitatum. Vetus interp. prov. XIV: qui miserebitur pauperi. Hierem. XXX: tectis ejus miserebor. Psalm. CIII: misertus est Dominus timentibus se, in vet. liturgia: Miserere nobis. Ex qua Alcuinus: Tu misericordia mea, miserere mihi. Glossae vet. Kyrie, eleison; Domine, miserere nobis. Auctor de Contemptu mundi: nulli miseretur, dicitur et super aliquem barbarius nimis Augustinus an Damian. Meditat. cap. 6. Et miserere super infirmi plasmatis debilitatem. Exemplo contrario peccavit Gregorius Magnus in miserari, hymn. in diluculo:
6.73
Infer nullatenus benef. Nullo modo de beneficiis utcunque parvis vel cum animo tuo queritari debes. Ovid. Metamorph.:
6.74
Sic novus atque novum vin. Cicero in Laelio de Amicitiis: Veterrimae quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissimae. Sapiens quidam apud Magnum Sopholog.: Vinum novum, amicus novus. Atque, particula similitudinis. Ulpianus l. d. de SC. Sillan.: Ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit. Paulus l. XXXVI,§ 3. D. de haered. petit: ita condemnatur atque possideret. Ponitur nonnunquam absolute vers. 106: Sis bonus atque bonis. Nisi si pro altero complexivo statutum est etiam quoque.
6.75.1
Amicus a. d. f. amicus. Nihil est mutandum dictum καθ' ἐπανάληψιν eo modo atque illud Juvenalis:
6.75.2
Et ille nescio cujus poetae versus:
6.75.3
Non ignara Virgilio figura. Videndus Sulp. Victor de Schemat. lex. Rutil. Lupus, Rufinianus, et in primis Bedas de tropis.
6.76.1
Quodque imminet antevid. Hemistichion Octavianum lib. II, dist. 28. Quodque, quodcunque. Alcinous de Virgil.:
6.76.2
Ausonius sentent. Pittaci:
6.77.1
Sceleri qui gaudet iniquo. Non laborabit versus, si legamus scelere. Suevit τὸ e in hujusmodi ablativis produci. Prudent. Cathem. Hymn. 19:
6.77.2
Lucretius lib. III:
6.77.3
Ita libri superiores. Lib. V:
6.77.4
Ita omnes libri tam veteres quam recentes. Lib. VI: Praeterea magni ex parte mare montis ad ejus. Ita et hic libri omnes manu formisque scripti; in quibus et parilibus locis omnibus Hub. Giphanius parti putavit restituendum. Cui, quia nulla auctoritate nititur, et quam adduxit vero Prisciani, ab ejus opinione discordat, non assentior. Gregorius Magnus hymn. in die Ascensionis: Versa vice mortalium.
6.77.5
Grimoaldus de Superb. condemn.: Excussoque pede saliebat poplite laxo.
6.78
Corripe peccantem. Monet, corrigendum quidem amicum, si peccet; at illico, si nolit obaudire non deserendum nec dejuvandum. Salomo Proverb. XXVII, vers. 10; Octavius, lib. I, dist. 9. Supra vers. 14, infra vers. 139.
6.79
Qui fratri ignoscit. Matth. IV, 14; Marc. XI, 25.
6.80.1
Observat sapiens sibi tempus in ore. Proba lectio, nec sollicitanda. Supra 150:
6.80.2
Quo loci aptius atque commodius legatur omnia pro omnis, quod non nimis quadrat.
6.81.1
Spretum sine tempore verbum. Stultus susque deque habet, quid quove tempore quidve loquatur.
6.81.2
Seneca: Imago animi sermo est; qualis vir, talis oratio. Hinc Socrates, cum decorum adolescentem et diutule tacentem conspicatus foret: Ut te videam, inquit, aliquid loquere. Scilicet Socrates tacentem hominem non videbat, etenim arbitrabatur homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos. Apuleius principio Florid.
6.82.1
Aurum flam. prob. David. psalm. XII, vers. 7; Salomo Proverb. XVII, 3; Sirach II, 5; Ovidius in Trist.:
6.82.2
Seneca de divina Provident. cap. penult.: Ipse ignis aurum probat, miseria fortes viros. Matth. Vindonicens. in Tobia:
6.83
Sperate in Dom. Sirach II, 6, seq.; David psalm. XXXI, 1; Isai. XXVI, 8.
6.84.1
Pauperis et miseri. Ex sententia Dionysii. de Morib. ad filium: miserum ne irriseris; in Monostich. Epigram. vet.:
6.84.2
Sententia Pittaci apud Demetrium, Ausonium et Sociadem.
6.85
Diligit in Sophia. S. Galli αὐτόγραφον: diligit en Sophia. Nihil verius. Christus Sophia nunquam non redamat se amantem, suopte id testimonio Proverb. VIII, 17: Ego diligentes me diligo. Sophia pro Christo, etiam Patribus. Tertullianus advers. Praxeam: Haec vis et haec divini sensus dispositio apud Scripturas etiam in Sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Vide Isidorum lib. VII, cap. 2 Etymolog. Silvium de cognomentis Salvatoris, male Damaso tributis, Armenium in Confessione fidei; Tertull. adversus Hermogen.: Quis scit quae sunt Dei, et quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso? Sophia autem spiritus haec illi consiliarius fuit, via intelligentiae et scientiae ipsa est. Canisiana scriptura in Sophia hanc habet sententiam: diligit Christus omnes, qui se σοφῶς, id est, sapienter, non perstitiose; vere, non victe, amant. Deltiana non est ἠθική.
6.86.1
Nec citus in lingua. Jacob. Epist. cap. 1; Salomo Prov. XVII; Sirach v. Octavianus:
6.86.2
An vult nos esse tardos ad loquendum et celeres ad laborandum? Hildebertus Cenomanens. in Epist.
6.87.1
Falsus per famina test. Testis, qui falsa profatur, non feret impune. Exod. XX, 16; Deuteron. V, 21, et XXIX, 16; Salomo passim in Proverb.; Daniel. XIII, 62. Innocuus, ἀτιμώρητος, ἀζήμιος, impunis. Famina, φήματα, ῥήματα, φάσματα, Hesychio, ubi legend. φράσματα. Papias: famen a FOR dicitur, et est LOCUTIO. Gloss. vet. in lib. Rotarum: Faria, eloquia. Leg. famina. Waldrammus ad Dadon.: Cum mutua famina famur. Ibidem:
6.87.2
Et carm. III: Haec eadem posuit praedictus famina scriptor.
6.87.3
Hymn. de S. Joanne Baptista: Ne levi saltem maculare vitam Famine posses.
6.88.1
Jam magnum reddas. Sententiam expressit distichi Octaviani lib. I:
6.88.2
Si pauper amicus parvum tibi munus offert, redde magnum, qua in re summos principes aequiperabis, qui limpham cava haustam, pomum, atque rapam, alacri accepta animo, proinde ut munus maximum, compensarunt. Pulcherrimam gnomen corruperat Leodicensis exemplator.
6.89
Otia qui sequitur. Salomo Proverb. XXIII, 21.
6.90.1
Exsuperat numer. Leod. ms.:
6.90.2
Sed nostra mihi lectio multis partibus potior. Justi, quamvis numero perpauci, regna tamen potentissimorum vincuat, eosque superant. Vide auctorem Sapientiae III, 6, et V, 1.
6.91
Corruit in praeceps. Isidor. Sentent. de Sommo Bono lib. III, cap. 2: Reges, nisi solo Dei tempore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps proruunt.
6.92
Serviet et segnis. Deses et piger, qui in otio omnia sua abligurrit, tandem majori sub onere cogetur laborare, servietque cui maxime nollet vel dominari quoque potuisset. Facis ζυγόν. Euripides Hecuba:
6.93.1
Pone tuis verbis vectes. Ut te reddas Harpocratem. Verba sunt Jesu Sirachi Ecclesiast. XXVIII, 28 seq. Adde Davidem psalm. CXLI, 3; eumdem Sirach. XXI, 1; Salomonem Proverb. XXI, 23, et XXX, 30. R. Joseph Hyssop. Parops. arg.
6.93.2
Vers. ult. Diligit hic natum. Salomo, Proverb. XIX, 18; Seneca de Clem. lib. I: Officium bonorum parentum, qui objurgare liberos non nunquam blande, nonnunquam minaciter solent: aliquando admonere etiam verberibus. R. Hai cantico erudit: Quod si genueris tibi filios ac filias, Omni tempore castiga eos, verum cum clementia
6.93.3
Corrigit illum. Ms. sancti Galli, corripit. Sergius Different. apud Salomonem: corripimus verbis, corrigimus verberibus. Vide vers. 89 et 168 et deincipem. Ovidius, lib. II, de Ponto: Corripis ut debes stulti peccata sodalis.
6.93.4
Sidonius lib. VI, epist. 9: Si quis vestrae correptionis orbitam non reliquit. Passim alii; sed ita ut Sergii discreminatio non observetur, nisi, quod hactenus docui factitatum, verba sibi invicem cesserint.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).