Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gotteschalcus Orbacensis807-866
Fragmenta omnia
Omni 4.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9134 Fraomn
4.1
ART. IV. - De morte Christi.
4.1
Gotteschalcus, novorum Praedestinatianorum signifer, in libello ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum ita dicit ad locum:« Illos omnes impios et peccatores, quos proprio fuso sanguine Filius Dei redimere venit, hos omnipotens Dei bonitas ad vitam praedestinatos irretractabiliter salvari tantummodo velit. Et rursum:« Illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem Filius Dei nec corpus assumpsit, nec orationem, nec dico sanguinem fudit: neque pro eis ullo modo crucifixus fuit. Quippe quos pessimos futuros esse praescivit, quosque justissime in aeterna praecipitandos tormenta praefinivit, ipsos omnino perpetius salvari penitus nolit.»
4.2
Gotteschalcus in saepe fato suo libello ad Rabanum archiepiscopum scripsit:« Proinde quod fidelissime credo, fidentissime loquor, et certissime pariter ac fructuosissime confiteor, atque veracissime profiteor: quod Deus noster omnipotens, omnium creaturarum conditor et factor, electorum tantummodo cunctorum gratuitus esse reparator dignatus est et refector; nullius autem reproborum perpetualiter esse voluit Salvator, nullius redemptor et nullius coronator.»
4.3
Inde et in chartula suae professionis ad eumdem Rabanum archiepiscopum ita dicit:« Ego Gotteschalcus credo et confiteor, profiteor et testificor, ex Deo Patre per Deum Filium, in Deo Spiritu sancto, et affirmo et approbo coram Deo et sanctis ejus quod gemina est praedestinatio sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem. Quia sicut Deus incommutabilis ante mundi constitutionem omnes electos suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam praedestinavit ad vitam aeternam; similiter omnino omnes reprobos qui in die judicii damnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis Deus per justum judicium suum incommutabiliter praedestinavit ad mortem merito sempiternam.»

Intertext edge

Open linked passage

Note