Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gratianus-c.1160
Concordia discordantium canonum
Cano 1.40.15
Choose a text More by Gratianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21354 Codica
1.40.1
CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM, AC PRIMUM DE JURE DIVINAE ET HUMANAE CONSTITUTIONIS. DISTINCTIO XL.
1.40.1
GRATIANUS.
1.40.2
I. Pars. Oportet quoque episcopum esse ornatum et hospitalem. Ornamenta episcopalia virtutes debent intelligi, quae a Domino eis repromittuntur, quum dicitur: Sacerdotes ejus induam salutari. Unde in veteri testamento variis vestibus ex praecepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis virtutibus debet splendere vita pontificis, ut gradui conferat decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed vita et mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex suscepto officio non licentiam peccandi, sed necessitatem bene vivendi se noverint assecutos.
1.40.3
Unde Symmachns Papa ait. C. I. Officium sacerdotii non confert, sed adimit peccandi licentiam.
1.40.4
Non nos beatum Petrum( sicut dicitis) a Domino cum sedis privilegiis, vel successores ejus, peccandi judicamus licentiam suscepisse. Ille perennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros. Quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet, quos par conversationis splendor illuminat. Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo si desunt bona acquisita per meritum, sufficiunt, quae a loci decessore praestantur. Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.
1.40.5
C. II. Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum. Item Hieronymus ad Heliodorum, epist. I.
1.40.6
Non est facile stare loco Pauli et tenere gradum Petri jam cum Christo regnantium, quia hinc dicitur: non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.
1.40.7
C. III. Morum nobilitas, non loci vel generis, sacerdotes notificet. Item Gregorius.
1.40.8
Nos, qui praesumus, non ex locorum vel generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.
1.40.9
C. IV. Non loca vel ordines, sed merita nos Deo jungunt. Item Gregorius ad Anastasium Presbyterum, lib. VI. epist. 29.
1.40.10
Non loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed ei nos merita bona jungunt, aut mala disjungunt.
1.40.11
C. V. Magnitudo peccati vel dignitatis quemque fortiter dejicit.
1.40.12
Item Joannes Chrysostomus,[ id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.].
1.40.13
II. Pars. Homo Christianus fortiter cadit in peccato propter duas causas, aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.
1.40.14
VI. Damnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens, Item ex dictis Bonifacii Martyris.
1.40.15
III. Pars. Si Papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus. Hujus culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos ipse judicaturus a nemine est judicandus, nisi deprehendatur a fide devius; pro cujus perpetuo statu universitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animadvertit propensius pendere.
1.40.16
C. VII. Non ordines, sed vitae merita nos Deo commendant. Item Augustinus ad Valerium, epist. CXLVIII.
1.40.17
IV. Pars. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud Deum miserius et tristius et damnabilius.§. 1. Item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator jubet. Quis autem* iste* sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.
1.40.18
C. VIII. Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, nisi legaliter et juste servetur. Item Isidorus.
1.40.19
Sicut viri et mulieris digna conjunctio unum facit matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus, ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbyterum, et electio et consecratio unum faciunt episcopum: quae omnia unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram trahitur, nisi legaliter servetur, nisi juste vivendo laudetur.
1.40.20
C. IX. Gratia, non locus salvat animam. Item Ambrosius, lib. de paradiso. c. 4.
1.40.21
V. Pars. Illud autem animadverte, quia extra paradisum, vir factus est, et mulier intra paradisum ut advertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratias sibi comparat. Denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore loco, vir melior invenitur, et illa, quae in meliore loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior reperitur.
1.40.22
C. X. De eodem. Item Gregorius lib. VI. Reg. epist. 5.
1.40.23
Quaelibet occulta loca sine gratia Dei animam salvare non possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Loth in ipsa perversa civitate fuit justus: in monte peccavit. Sed ista cur dicimus, quum majora noverimus? Quid enim paradiso jucundius? quid coelo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de coelo peccando cecidit.
1.40.24
C. XI. De eodem, Idem.
1.40.25
Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est: hoc est, quia Dei nobilitatem a se dejecit, nobilitate loci privatus est.
1.40.26
C. XII. Non est verus sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos. Item Joannes Chrysostomus,[ id est, auctor operis imperfecti in Matth. hom. 43. ad c. 23.].
1.40.27
VI. Pars. Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes; multi nomine, pauci opere. Videte ergo quomodo sedetis super cathedram, quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos. Qui bene sederit super cathedram, honorem accipit ab illa; qni male sederit, injuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem. In judicio enim sedens, si quidem bene vixeris et bene docueris, omnium judex es; si autem bene docueris et male vixeris, tui solius condemnator eris. Nam bene vivendo et et bene docendo populum instruis, quomodo debeat vivere: bene autem docendo et male vivendo Deum instruis, quomodo te debeat condemnare. Idem:§. 1. Quicunque desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in coelo, nec inter servos Christi computabitur, qui de primatu tractaverit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo aliis major appareat, sed quomodo omnibus inferior videatur, quoniam non qui major fuerit in honore, ille est justior, sed qui fuerit justior, ille major.* Conversatio ergo melior est desideranda, non dignior gradus.*

Intertext edge

Open linked passage

Note