Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Aliae benedictiones
Gregorius IBene 102 · 8085-alibenMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8085 Aliben
102.1
Benedictio in dedicatione ecclesiae.
102.1
Benedicat et custodiat vos omnipotens Dominus, domumque hanc sui muneris praesentia illustrare, etc., ut in Editis.
102.2
Alia Benedictio.-- Deus, qui super mysticam petram apostolicae potestatis, aedificatae principaliter ecclesiae tuae portas inferi nunquam praevalituras esse promisisti, cunctos ab eadem remove placatus errores, ut quod adversus eam praesumptio falsitatis extollat, spiritus veritatis evineat. Amen. Dirige eam dispensatione coelesti, ut quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriae promissae, te moderante, perveniat. Amen. Domum hanc, quaesumus, propitius dignare ingredi, et in tuorum cordibus fidelium perpetuam tibi construe mansionem, ut plebs haec quae dejecto in terra vultu Benedictionis tuae postulat donum, aeternum a te percipiat praemium. Amen. Praesta, Domine, ut haec basilica, cujus hodie initiamus encoenia, aut cujus dedicationem colimus, vel et plebs quae ad ejus convenit solemnia, quae tua aedificatione subsistit, tua semper fiat habitatione praeclara. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note