Aliae benedictiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8085 Aliben
106.1
Benedictio in quacunque tribulatione.
106.1
Deus moestorum solatium, tribulatorum refugium, suo vos brachio foveat, et ab imminentibus periculis illaesos miseratus efficiat. Amen. Dexterae suae vos omnipotentis clypeo muniat, et muro inexpugnabili suae fortitudinis ab instanti tribulatione circumtegat. Amen. Iram suae animadversionis a vobis propitiatus avertat, et portum vobis salutis indulgens in suae vos protectionis interritos securitate constituat. Amen. Quod ipse praestare, etc.
106.2
Alia benedictio.-- Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle, ut semper tibi placitus, et tuo munimine sit securus. Amen. Da plebi tuae piae semper devotionis affectum, ut, quaeque prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et, a peccatis libera, nullis adversitatibus atteratur. Amen. Succurre, Domine, quaesumus, populo supplicanti, et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera mente tibi devotus et praesentis vitae remediis gaudeat et futurae. Amen. Quod ipse praestare, etc.