Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Aliae benedictiones
Gregorius IBene 1 · 8085-alibenMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8085 Aliben
1.1
Benedictio de sanctissima Trinitate.
1.1
625 Benedicat vos Trinitas sancta, unaque et individua Deitas, Patris et Filii et Spiritus sancti; et tribuat vobis remissionem omnium peccatorum. Amen. Concedat vobis sanitatem mentis et corporis, et liberet vos ab adversitatibus cunctis. Amen. Quatenus a cunctis vitiis emundati, ipsiusque protectione muniti, ad coelestem gloriam pervenire mereamur. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, qui est trinus in personis, unus quoque in essentia deitatis repleat.
1.2
Item alia.-- Deus corda nostra repleat sacrae fidei documentis, et informet nos ad vitam aeternae salutis. Amen. Quique se in Patre, et Patrem in se esse praedixit, dignetur nobis largiri dona quae se diligentibus repromisit. Amen. Quatenus cooperante Spiritus sancti gratia, ita mereamur trinae Majestatis exsequi dicta, quo ad percipienda aeternitatis praemia potentiae ejus mereamur benedici dextera. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note