Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Aliae benedictiones
Gregorius IBene 29 · 8085-alibenMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8085 Aliben
1.1
Benedictio de sanctissima Trinitate.
1.1
625 Benedicat vos Trinitas sancta, unaque et individua Deitas, Patris et Filii et Spiritus sancti; et tribuat vobis remissionem omnium peccatorum. Amen. Concedat vobis sanitatem mentis et corporis, et liberet vos ab adversitatibus cunctis. Amen. Quatenus a cunctis vitiis emundati, ipsiusque protectione muniti, ad coelestem gloriam pervenire mereamur. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, qui est trinus in personis, unus quoque in essentia deitatis repleat.
1.2
Item alia.-- Deus corda nostra repleat sacrae fidei documentis, et informet nos ad vitam aeternae salutis. Amen. Quique se in Patre, et Patrem in se esse praedixit, dignetur nobis largiri dona quae se diligentibus repromisit. Amen. Quatenus cooperante Spiritus sancti gratia, ita mereamur trinae Majestatis exsequi dicta, quo ad percipienda aeternitatis praemia potentiae ejus mereamur benedici dextera. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
2
Benedictio in vigilia Natalis Domini.
2
Omnipotens Deus, etc., ut in Edit.
3.1
Benedictio de Natali Domini in nocte.
3.1
Deus qui ideo apparuit in carne, ut electos suos ascriberet in aeternitate, sua vos sanctificans Benedictione, nomina vestra scribat in libro vitae. Amen. Quique ex Maria virgine nasci dignatus est in civitate Bethlehem, vos faciat pervenire post mortem in coelestem Jerusalem. Amen. Ut ibi gloriam Deo in excelsis cum angelis decantetis, et coelesti pace totius bonae voluntatis perfrui valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
3.2
Item alia Benedictio.-- Infans et Deus Christus, cujus praesepia mirati sunt pastores, in hac die nativitatis suae, claritate Benedictionis vestras repleat mentes. Amen. Quique pro vobis Deum et hominem hodie creditis natum, ipsius semper sentiatis salutare praesidium. Amen. Quatenus exemplo beatae Mariae virginis omnia verba et mandata Christi in corde conservetis, et eum laudando et glorificando, sicut boni pastores exsultetis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
4.1
Benedictio primo mane.
4.1
Populum tuum, quaesumus, Domine, pio favore prosequere, pro quo dignatus es in hoc sacratissimo die tuam mundo praesentiam exhibere. Amen. A cunctis eum adversitatibus paterna pietate custodi, pro quo in mundo hoc tempore dignatus es ex Virgine nasci. Amen. Ut te Redemptorem suum semper intelligat, et tuam veraciter gratiam comprehendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
4.2
Alia Benedictio.-- 626 Deus, qui non solum genus humanum condere, sed etiam te nascente voluisti hominem de terris ad astra transire, respice preces supplicum, qui te post longas tenebras hodie natum lumen agnoscunt. Amen. Complectere hunc populum in Ecclesiae sinu, qui nobis processisti Mariae de thalamo. Amen. Sit haec plebs tuis praeceptis obedienter amabilis, sicut est partus Virginis in origine singularis; ut cum dies tui fulgoris effulserit, invenias in illis quod recondas in horreo, pro quibus dignatus es in carne venire de coelo. Amen. Quod ipse praestare, etc.
4.3
Postea sequitur: Benedictio in die natalis Domini. Benedicat vobis omnipotens Deus, utramque, etc., ut in Edit.
5.1
Benedictio in Natali sancti Stephani martyris.
5.1
Deus qui beatum, etc., ut in Editis, et in Gemet. aliisque manuscriptis.
5.2
Alia.-- Aperi, quaesumus, Domine, coelos tuos, aperi oculos nostros, inde nobis tua dona descendant, hinc te corda nostra respiciant. Amen. Pateat nobis sedes tua in accipiendis beneficiis quae precamur. Pateat tibi mens nostra in reddendis servitiis quae jubemur. Amen. Habeat sanctum tuum Stephanum pius iste populus patronum, quem etiam ille habuit impius advocatum. Amen. Accedat ad te vox illa intercedens pro populo, quae orabat pro inimicis in ipso martyrio, ut se obtinente, et te remunerante, perveniat illuc plebs acquisita per gratiam, ubi te coelis apertis ipse vidit in gloria. Amen. Quod ipse praestare, etc.
6.1
Benedictio in Natali sancti Joannis evangelistae.
6.1
Omnipotens Deus dignetur, etc., ut in Editis, et in Cod. Gemet. aliisque manuscriptis.
6.2
Alia.-- Deus, qui tuos apostolos pretiosa gentium lumina praeparasti, qui Jacobum et Joannem ad illustrandas animas, inter vasa Ecclesiae, candelabra fidei praetulisti, fac plebem tuam imitari quod unus exorando formavit, alter evangelizando eructavit. Amen. Fructificet in populo quod seminavit iste verbo, plantavit ille martyrio. Amen. Ut eorum interventu, haec turba illius reficiatur dulcedine, super cujus pectus charus Joannes accubuit prae amore. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
7.1
Benedictio in Natali Innocentum.
7.1
Omnipotens Deus, pro cujus Unigeniti veneranda infantia innocentum, etc., ut in Edit., consentientibus Manuscriptis Gemet. et aliis.
7.2
Alia Benedictio.-- Concede, quaesumus, Domine, plebi tuae innocentum gratiam, qui tibi consecrasti primitias martyrum ab innocentia parvulorum. Amen. 627 Servetur hic populus purgatus baptismate, qui tibi placitam fecisti innocentiam in cruore. Amen. Ut illuc suo interventu grex accedat post lavacrum, ubi felices parvuli, perfusi rore sanguinis, gloriantur in perpetuum. Amen. Quod ipse praestare, etc.
8
Dominica 1 post Natalem Domini. Benedictio.
8
Deus, qui Unigenitum suum misit, ut mundum salvaret, etc., ut in Editis.
9
Benedictio in vigilia octavae Domini.
9
Omnipotens sempiterne Deus, qui per incarnatum Verbum unigenitum tuum dedisti lumen in saeculum, ejus misericordiam suppliciter exoramus, ut qui ex gentibus sanctam Ecclesiam fecundavit in grege, ab omni eam gentilitatis errore absolvat. Amen. Et qui in sequenti die ut legis tolleret jugum, per legem est carnaliter circumcisus, hujus populi spiritaliter dignetur circumcidere corda, atque omnia amputare radicitus vitia, ut sobrietatis studium et non ebrietatis sectentur incommodum. Amen. Sint semper tua omnes protectione salvati, ut dum carnalem desiderant circumcisionem, tua sint firmati Benedictione, ut callidi serpentis venena possint evadere, et ad aeternam beatitudinem te praevio feliciter valeant pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
10
Benedictio in octava Natalis Domini.
10
Omnipotens Deus, etc., ut in Editis
11
In Dominica 2 post Natalem Domini.
11
Deus, qui Filii sui temporalem pudicitiam fecit esse mirabilem, Spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit, ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen. Et qui eum sapientia, aetate et gratia proficere voluit, spiritualium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
12
Benedictio in Theophania.
12
Deus, lumen, etc., ut in Edit.
13
Benedictio Dominicae 3 post Natalem Domini.
13
Deus, qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum, vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen. Et qui nuptiis interesse voluit, ut earum sua praesentia comprobaret bonum, ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam Scripturarum tribuat spiritualem, qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare. Amen. Quod ipse praestare, etc.
14
Benedictio in Octava Epiphaniae.
14
Deus, qui praesentem diem ita dignatus es eligere, et ut eligeres tot miraculis demonstrare, in quo te ad adorandum stella nova magos perduxit, et Jordanis tuo baptismo sanctificari meruit; necnon et aquae pallor in Cana Galileae vina produxit; esto, quaesumus, tuae familiae ipse lux itineris, qui stella indice clarificatus es rex salutis. Amen. Da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut per ejus incrementa ad perpetuam claritatem perveniat. Amen. Da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut per ejus incrementa ad perpetuam claritatem perveniat. Amen. Converte ad te quaerendum corda fidelium, ut, juncta cum angelis in excelsis, tibi Deo cantet gloriam plebs devota. Amen. Et qui dignatus es hodie a Jordanis fonte, fons aquae vivae, descendere, et tuo baptismate sanctificare, tribue populis tuis perpetua pace gaudere, et 628 splendore gratiae tuae cor eorum semper accendere. Amen. Quod ipse praestare, etc.
15
Benedictio Dominicae 4 post Natalem Domini.
15
Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet. Qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare, ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet, ut cum sanctis suis in coelorum regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare, etc.
16
Benedictio in Purificatione sanctae Mariae.
16
Omnipotens Deus, qui, etc., ut in Editis.
17
Benedictio Dominicae 5 post Natalem Domini.
17
Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat, et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat, et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat, et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
18
Benedictio Dominicae 6 post Natalem Domini.
18
Deus, qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit, in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat, et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo cum dies judicii advenerit, a reprobis separati, ad dexteram judicis sistamini, et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare, etc.
19
Benedictio Dominicae 7 post Natalem Domini.
19
Deus, qui mare suis pedibus fecit esse calcabile, vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat, et vos in sua pace confirmet. Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet, et in littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse praestare etc.
20.1
Benedictio in Septuagesima.
20.1
Omnipotens Deus ita studium vestri cursus dirigere dignetur, etc., ut in Edit. Consentientibus Manuscriptis Gemet. et aliis.
20.2
Alia Benedictio.-- Respice, Domine, de coelo, et vide et visita vineam istam, quam plantavit dextera tua; spirituales exhibeant fructus, et coelestes diligant actus, et sine vitio in hoc saeculo transigant vitam, ut possint promereri perpetuam. Amen. Fragilem solida, contritum releva, invalidum robora, validumque confirma; pietate alleva, charitate aedifica, castitate munda, sapientia illumina, misericordia serva. Amen. Proficiant huic praecepto fidei vigilantia, amoris tui perseverantia, morum temperantia, misericordiae providentia, actuum disciplina; ut post concessam miserationis indulgentiam, non abjicias eos promissionis tuae munificentia, sed perducas ad veniam, quos hic tibi adoptasti per gratiam. Amen. Quod ipse praestare, etc.
21.1
Benedictio in Sexagesima.
21.1
Det vobis Dominus nosse mysterium regni Dei, ut in Editis.
21.2
Alia Benedictio.-- Aspiciat in vos Rector aeternus, atque conservet in vobis gratiam quam profudit. Amen. Mentem regat, vias dirigat, cogitationes sanctas inferveat, actus probet, opera 629 confirmet, praeterita indulgeat, praesentia emendet, futura moderetur. Amen. Sit manus Domini auxiliatrix vestri, et brachium sanctum illius opituletur vobis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
22.1
Benedictio in Quinquagesima.
22.1
Omnipotens Deus sua vos Benedictione confirmet, et imminenti quadragesimali abstinentiae aptos efficiat. Amen, etc., ut in Edit.
22.2
Alia Benedictio.-- Benedic, Domine, hunc populum tuum, fructibus bonis, et operibus benedictis. Amen. Fac eum tali sobole germinare, ut in paradisi tui permaneat dignitate. Amen. Planta eum in sinu matris Ecclesiae radicibus firmis, quo possit palatia regni introire coelestis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
22.3
Benedictio in capite jejunii.-- Benedicat vos Dominus Jesus Christus, qui se a vobis voluit benedici. Amen. Et qui hoc quadragenario circulo, cujus hodie inchoatis exordium, suo dedicavit jejunio, vestrum suscipiat jejunium, omnique vos repleat bono. Amen. Det vobis fidem integram et abstinentiam tam salubrem, ut nec caro escis devicta luxuriet, nec mens afflicta degeneret. Amen. Sed ita sit vobis sanctificatum in divino timore jejunium, ut vitiis pariter atque corporibus abstinentiae frena imponatis, et toti[ forte tuti] semper ab infestationibus inimici maneatis illaesi; et pax jugiter quieta permaneat in habitaculis vestris. Amen. Quod ipse praestare, etc.
22.4
Benedictio infra hebdomadam.-- Respice, Pastor bone, super hunc gregem, et tribue ut qui terrenis abstinent cibis, spiritualibus pascantur alimoniis; et quem divinis reficere tribuis sacramentis, ab omnibus propitius absolve peccatis. Amen. Da eis sic in diebus jejuniorum suam componere vitam, ut non inveniantur voluntates eorum a tua voluntate dissimiles, sed sint semper in omnibus tuis praeceptis obtemperantes. Amen. Et ita omnem hanc familiam tua Benedictione sanctifica, ut eorum jejunia oculis tuae pietatis sint semper accepta, et ad desideratum sanctae Resurrectionis tuae diem eos mundo corde et corpore pro tua pietate jubeas praesentari. Amen. Quod ipse praestare, etc.
23.1
Benedictio Dominicae 2 in Quadragesima.
23.1
Omnipotens Deus, jejunii caeterarumque, etc. In Edit. Gussanvill. absolvitur ad haec verba Benignus auditum. Amen. Omissio est ex aliis Excusis et manu exaratis supplenda; ubique enim legitur: Quatenus mentes nostrae, etc., ut in libro Sacram.
23.2
Benedictio infra hebdomadam.-- Deus, qui es custos animarum et corporum, dignare hanc familiam tuam brachio tuae defensionis protegere, ut nullis inimicorum antiquorum hostium insidiis corpora nostra patiaris illudi, sed semper cum Domino nostro Jesu Christo Filio tuo maneamus illaesi. Amen. Da huic familiae tuae fidei calorem, continentiae rigorem, fraternitatis amorem, abstinentiae virtutem. Amen. Et sic quidquid dicto, facto, vel cogitationibus peccaverunt, pietas ac benignitas clementiae ac misericordiae tuae resolvere ac indulgere dignetur. Amen. Quod ipse praestare, etc.
24.1
Benedictio Dominicae in 3 Quadragesima.
24.1
Omnipotens Deus, jejuniorum, etc., ut in Editis.
24.2
630 Alia.-- Omnipotens Deus det vobis copiam suae Benedictionis, et conferat in vobis praemium sempiternae salutis. Amen. Sicque quadragesimalis observantiae inchoata jejunia sibi reddat placabilia, ut ab eo immarcescibilia valeatis percipere dona repromissa. Amen. Concedatque hoc sacrae Trinitatis atque individuae unitatis clementia, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.
25.1
Benedictio Dominicae 4 in Quadragesima.
25.1
Deus, qui vos ad praesentium, etc., ut in Editis.
25.2
Alia Benedictio infra hebdomadam.-- Benedicat vos omnipotens Deus, et ad omnem rectam observantiae plenitudinem totius honestatis instituat. Amen. Sit in vobis castitatis studium, modestia morum, innocentis vitae sinceritas, fidei integritas, concordiae charitas, continentiae virtus, benignitas affectus. Ad te oculos tendant, de te coelestia sumant, ut te votis expetant se claris actibus ornent. Amen. Ut consequenter cum sanctis praemia horum et multorum probitate consecuti, referamus Deo gratias, et praesentium bonorum largitori. Amen. Quod ipse praestare, etc.
25.3
Benedictio in aurium apertione.-- Adesto, omnipotens Deus, huic populo tuo verbis hodie mysticis informato, ut fiat illis illuminatio mentis, et reparatio cordis. Amen. Proficiat in eis illapsa Benedictio tua plenius ad salutem, qui in hac die de sacris tuis cordis et corporis susceperunt inaures. Amen. Sis illis protector et Dominus in aeternum, sicut fuisti Israeliticis, praemonente Moyse, in subsidio, et Aegyptiis in exterminio, ut non premerentur oneroso servitio. Amen. Et ne ulterius graventur mole peccaminum, dignare circa eos divinum impertiri praesidium, ut tibi famulari valeant in aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.
26.1
Benedictio Dominicae 5 in Quadragesima.
26.1
Accendat in vobis, etc., ut in Editis.
26.2
Benedictio infra hebdomadam.-- Benedicat vos omnipotens Deus, et mentes vestras ad boni actus intelligentiam benignus institutor erudiat, et praestet vobis velle quae praecepit; inspiret quae diligit, et tribuat quod oportet; atque omni vos bono spiritualium munerum cum praesentium rerum subministratione locupletet. Amen. Et vos in fide firmet, et in tentatione adjuvet, in conversatione castiget, in virtute multiplicet, in infirmitate relevet, in anxietate laetificet. Amen. In prosperitate praeparet, in iniquitate emendet, in tranquillitate sublimet; infundat gratiam, indulgeat offensam, ingerat disciplinam. Amen. Quod ipse praestare, etc.
27
Benedictio in die sancto Paschae.
27
Benedicat vos omnipotens Deus, etc., ut in Editis.
28
Benedictio feriae 2.
28
Deus, qui pro vobis suscepit injuriam, etc., ut in Editis.
29
Benedictio feriae 3.
29
Deus, qui vos lavit aqua sui lateris, etc., ut in Edit.
30
Benedictio feriae 4.
30
Dominus Deus noster vos perducat, etc., ut in Edit.
31
631 Benedictio feriae 5.
31
Omnipotentis Dei et Domini nostri Benedictionibus, etc., ut in Editis.
32
Benedictio feriae 6.
32
Benedicat vobis de coelis omnipotens Deus, etc., ut in Editis.
33
Benedictio in Sabbato in Albis.
33
Deus, qui, peracto senario numero, die sacro Sabbati ab omnibus operibus quievisti, volens ut in homine condito ubi requiesceres tibi domicilium praeparares, exaudi preces supplicum ad dona tuae clementiae fideliter occurrentium. Amen. Praepara sensus eorum ad te suscipiendum, ut ipsi tibi proprie mereantur effici templum. Amen. Et ita praesentes famulos in hac vita protegas, ut in aeternam requiem tecum dominator admittas. Amen. Quod ipse praestare, etc.
34.1
Benedictio Dominicae in octava Paschae.
34.1
Deus, cujus Unigenitus, etc., ut in Edit.
34.2
Alia Benedictio.-- Deus, qui per Resurrectionem Unigeniti, etc., ut in Edit.
35.1
Benedictio Dominicae 1 post Pascha.
35.1
Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit, etc., ut in Editis.
35.2
Benedictio de jejunio.-- Omnipotens Deus, devotionem, etc., ut in Editis.
35.3
Item alia Benedictio.-- Respice, Domine, super hanc familiam tuam subjectam tibi, Benedictionum tuarum dona poscentem; rege eam de superioribus tuis, et ubertatem frugum ei largire. Amen. Libera eam a diebus malis, et a perturbatione bellorum, et da ei tempora tranquilla atque pacifica, ut te custode pervigili ac Pastore aeterno, et in praesenti tempore consistat secura, et ad aeterna gaudia perveniat. Amen. Et qui quondam misericors misertus es turbae tecum triduo permanenti, simili nunc dignatione huic miserere plebi, tibi jejuniis et hymnis innixius supplicanti. Amen. Quod ipse praestare, etc.
36
Benedictio Dominicae 2 post Pascha.
36
Deus, qui dignatione misericordiae, majestate potenti, ut succurreres homini, terras coelitus visitasti, et in carne sustinens poenam patibuli, rumpens legem Tartari, ad coelos ab inferis ascendisti, praesta familiae tuae ita hanc vitam transigere, ut in illam perpetuam te ducente possint intrare. Amen. Tantum habeant fervorem catholicae fidei, ut sancti adventus tui sint exspectatione securi. Amen. Et quicunque meruerunt hic purgari unda baptismi, praesentari valeant tibi pio judici candidati. Amen. Quod ipse praestare, etc.
37
Benedictio Dominicae 3 post Pascha.
37
Omnipotens Deus, qui de diversis floribus tuam semper exornas Ecclesiam, da plebi tuae ad coelestem gloriam et immortalitatis honorem renatae dignum mentis regenerationis suae ornatum. Amen. Custodi eam a diri serpentis incursu pietate solita, ut tuo famulatui semper possit esse continua. Amen. Quo et in praesenti saeculo sic te opitulante suam vitam dirigere et tuam misericordiam valeat exorare, ut ad aeterna gaudia sine fine mansura, te Pastore ac duce, possit feliciter pervenire. Amen. Quod ipse praestare, etc.
38
632 Benedictio Dominicae 4 post Pascha.
38
Benedic, quaesumus, Domine, universam familiam tuam ad gaudia perpetuae resurrectionis feliciter evocatam. Amen. Rectissimum catholicae fidei tramitem teneant, et in una Trinitatis professione consistant. Amen. Nulla eos a rectitudine ecclesiastici dogmatis pravae assertionis impietas deviet, et ne sub praetextu nominis Christiani veritatis praesidio nudet, sed in eadem unitatis fide manentes effici mereantur regni coelestis haeredes. Amen. Quod ipse praestare, etc.
39.1
Benedictio in die Ascensionis.
39.1
Benedicat vobis Deus, etc., ut in Editis.
39.2
Benedictio Dominicae post Ascensionem Domini.
39.3
Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat, etc., ut in Excusis, pro Dominica 1 post Ascens. Dom.
39.4
Alia Benedictio.-- Deus, qui Tartara fregisti resurgens, aperuisti coelos ascendens, ut populi illuc per fidem ascenderent ubi te apostoli intrare viderunt, respice ascendens coelum propter quos dignatus es descendere in infernum. Amen. Sit eis quod te exaltasti protectio, quibus fuit unicum quod te humiliasti remedium. Amen. Ut in die judicii non sint sinistri numero, qui te sedere ad Patris dexteram confitentur in coelo. Amen. Quod ipse praestare, etc.
40.1
Benedictio in Pentecoste.
40.1
Deus, qui hodierna die, etc., ut in Editis.
40.2
Benedictio in hebdomada Pentecostes.-- Omnipotens Deus, qui quinquagesimum diem futurae remissionis munere figurasti, quo gratia Spiritus sancti inebriati apostoli mente una locuti sunt ore diverso, respice hanc Ecclesiam quam ex gentibus congregari linguarum varietate signasti. Amen. Da consolationem inter pressuras saeculi, qui nobis aequalem tibi ipsi consolatorem Spiritum misisti. Amen. Et te propitiante sit ipse nunc plebis hujus custodia, qui dedit discipulis tunc doctrinam. Amen. Quod ipse praestare, etc.
41
Benedictio in XII lectionibus, mense quarto.
41
Benedicat vobis omnipotens Deus qui cuncta ex nihilo creavit, ut in libro Sacram. a nobis edito, pro Sabbato in XII lect., mense 4. In Gemet. eadem assignatur pro tota hebdomada.
42.1
Benedictio Octavae Pentecostes.
42.1
Omnipotens Trinitas, unus et verus Deus, etc., ut in Editis.
42.2
Alia Benedictio.-- Domine Jesu Christe, qui discipulis tuis sanctum dedisti Spiritum, Ecclesiae tuae catholicae dona largire, ut quicunque sunt ex aqua et Spiritu sancto renati, semper sint ejus protectione muniti. Amen. Redundet in eis charitas diffusa per Spiritum sanctum, quae operiat ac superet omnem multitudinem peccatorum. Amen. Et requiescat in istis propitius, qui quondam requievit in apostolis gloriosus. Amen. Quod ipse praestare, etc.
43
Benedictio Dominicae 1 post octavas Pentecostes.
43
Benedic, Domine, istam omnem familiam, quae gratiam Benedictionis tuae desiderat invenire; propriam manum e coelis emitte, et capita singulorum continge. Amen. Descendat super hos omnes gratia Benedictionis tuae, sicut 633 descendit ros super faciem terrae. Amen. Manus tuae sentiant tactum, Spiritus sancti percipiant gaudium, ut benedicti permaneant in aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.
44
Benedictio Dominicae 2 post Pentecosten.
44
Propitietur Dominus cunctis iniquitatibus vestris, etc., ut in Edit. Dominica 3 post. Pentec.
45
Benedictio Dominicae 3 post Pentecosten.
45
Benedicat vobis Dominus noster oris alloquio, etc., ut in Dominica 4 post Pentec.
46
Benedictio Dominicae 4 post Pentecosten.
46
Emundet Dominus conscientias vestras, etc., ut in Dominica 5 post Pentec.
47
Benedictio Dominicae 5 post Pentecosten.
47
Agnoscat in vobis Dominus proprium signum et suae vobis misericordiae conferat donum. Amen. Bella comprimat, famem auferat, pacem tribuat, inimici insidias longe repellat. Amen. Moerentium gemitus videat; vocem vestri doloris exaudiat, et lacrymas ab omni facie tergat. Amen. Aeternam vobis dilectionem indulgeat, et perfectam charitatem concedat. Amen. Quod ipse praestare, etc.
48
Benedictio Dominicae 6 post Pentecosten.
48
Amoveat a vobis Dominus totius maculas simultatis, etc., ut in Dom. 7 post Pentec.
49
Benedictio Dominicae 7 post Pentecosten.
49
Benedicat vos omnipotens Deus, et per abundantiam misericordiae suae cor vestrum corroboret. Amen. Mentem sanctificet, vitam amplificet, castimoniam decoret, atque sensus vestros in bonis operibus semper aedificet; prospera tribuat, pacem concedat, salutem conferat, quietem nutriat, charitatem uniat, et ab omnibus diabolicis et humanis insidiis sua semper vos protectione et virtute defendat. Amen. Et ita devotionem vestram placatus semper suscipiat, ut quaeque ab eo postulaveritis clementer concedat. Auferat mala omnia quae gessistis, et tribuat gratiam quam semper rogatis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
50
Benedictio Dominicae 8 post Pentecosten.
50
Sanctificet vos Domini gratia, etc., ut in Edit. Dom. 9 post Pentec.
51
Benedictio Dominicae 9 post Pentecosten.
51
Populi tui, Domine, postulationes exaudi, et in calamitatibus constitutis velociter subveni. Amen. De sua fac liberatione gaudere, quos cernis sub pondere nimium laborare. Exultent et laetentur in te, dum se viderint salvari per te. Amen. Mitte eis, Domine, defensionis tuae semper arma invictricia[ forte victricia], quibus faciant universa bella prostrata. Amen. Auxilio tuo momentis omnibus visitentur, ut, superatis inimicorum viribus, roborentur. Amen. Quod ipse praestare, etc.
52
Benedictio Dominicae 10 post Pentecosten.
52
Deus qui est vita mortalium, salusque peccatorum, etc., ut in Edit. Dom. 11 post Pent.
53
Benedictio Dominicae 11 post Pentecosten.
53
Tribuat vobis Dominus charitatis donum, indulgentiae fructum, et vitae aeternae consortium. Amen. Abstergat a vobis omnes maculas peccatorum, ut eum vigilanter mereamini agnoscere, fideliter colere, et desiderabiliter exspectare. Amen. Illuminet gratiam suam super vos, et misereatur vestri, sicut illuminavit Moysen et filios Israel, in columna ignis et nubis. Donet vobis gratiae perpetuae donum, et conferat gaudium angelorum. Amen. Quod ipse praestare, etc.
54
634 Benedictio Dominicae 12 post Pentecosten.
54
Gratiae suae dono vos Dominus locupletet, et coelesti Benedictione custodiat, etc., ut in Edit. lib. Sacrament., ubi tamen, consentiente Cod. Gemet., legitur: gratia sua vos Dominus locupletet.
55
Benedictio Dominicae 13 post Pentecosten.
55
Benedicat vobis Dominus, coelorum rector et conditor, et det vobis tranquillitatem temporum, salubritatem corporum, salutemque animarum. Amen. Tribuatque vobis frugalitatis gaudium, aeternitatis praemium, lumen clarissimum sempiternum. Amen. Et concedat vobis suae pietatis auxilium, ut cum cogitatione mens videat, lingua voce proferat, actio facti non defendat. Amen. Quod ipse praestare, etc.
56
Benedictio Dominicae 14 post Pentecosten.
56
Benedictio vos Domini comitetur, etc., ut in Editis Dom. 15 post Pentec.
57
Benedictio Dominicae 15 post Pentecosten.
57
Benedic, Domine, hanc plebem tuam, atque hos omnes concordes, quietos, pacificos, et sospites serva. Amen. Tribue eis ut sectentur non interitum sed vitam, non carnem sed spiritum, non temporalia, sed aeterna. Amen. Ut operibus suis non solum absoluti, verum etiam justificati, digni sint vitam et gloriam promereri. Amen. Quod ipse praestare, etc.
58
Benedictio Dominicae 16 post Pentecosten.
58
Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas purget, etc., ut in Edit. Dom. 17 post Pentec.
59
Benedictio Dominicae 17 post Pentecosten.
59
Benedic, Domine, populum tuum, et devotum respice, humilitatem vide, gemitus suscipe, dolentes paterna pietate jube consolari. Amen. Prostratum alleva, dispersum congrega, adunatumque conserva, esurientem ciba, sitientem pota, omnesque simul coelestibus donis irriga. Dele in eis omnem peccati maculam, ut, te gubernante, ad gloriam perveniant sempiternam. Amen. Humiliata tibi omnium capita dexterae tuae Benedictione sanctifica, ac benedicendo peccata relaxa. Sanctique Spiritus effunde charismata. Ut sine ulla offensione Majestatis tuae praecepta adimpleant, et ad vitam aeternam, te auxiliante, perveniant. Amen. Quod ipse praestare, etc.
60
Benedictio Sabbati in XII lectionibus, mense 7 et feria 4.
60
Deus, fons indulgentiae, suscipiat propitius litationem abstinentiae vestrae. Amen. Impleat corda vestra suorum delectationibus hostiarum, et det vobis posse suis parere praeceptis. Amen. Ut quod non potestis carnali ex infirmitate perficere, ipsius gratiae ubertate mereamini adimplere. Amen. Quod ipse praestare, etc.
61
Benedictio Dominicae 18 post Pentecosten.
61
Benedicat vos Pater Domini nostri Jesu Christi, et respectu misericordiae coelestis protegat vos sub umbra virtutis. Amen. Detque vobis animarum compunctionem, immaculatam fidem, conscientiae puritatem. Amen. Sensus vestros dirigat, corda compungat, in prosperis assistat, in adversis manum porrigat, in laboribus solatium ferat. Amen. Virtutum suorum merita multiplicet, recta consilia advocet, terrenarum rerum a vobis pondera auferat. Amen. Repleat corda vestra spiritualibus donis, et abundare faciat semper perfectae gratiae incrementis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
62
Benedictio Dominicae 19 post Pentecosten.
62
Deus invisibilis, inaestimabilis, infinite, perennis, immense, auctor noster, redemptor noster, et principii in natura alienus et termini, tu celebrem populi hujus conventum tanquam proprii sanguinis pignus illustra. Amen. 635 Rege sensus canos viduarum, sollicitudines virginum, vota nuptiarum, desideria pupillorum, necessitates puerorum, lapsus infantium parvulorum. Amen. Quoniam tu es bonorum sensuum requies, felicium juvenum custos, sanctarum virginum sponsus, fidelium viduarum defensor, honestorum conjugum fides, pupillorum laborantium pater, puerorum proficientium doctor, infantium et susceptor pariter et nutritor. Amen. In te senecta aetas initiet, adulta corroboret, longaeva consummet. Per te gaudeat integritas non corrumpi; per te sciat castitas reparari, fides pura non destrui, vita displicens emendari, misericordia fieri, continentia servari, innocentia non evinci. Amen. Quod ipse praestare, etc.
63
Benedictio Dominicae 20 post Pentecosten.
63
Benedicat vos Trinitatis divinae Majestas, et una deitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus; talesque inveniat dies examinationis, quales emisit fons regenerationis. Amen. Benedicat vos Dominus, qui auctor est omnium, et conditor sempiternus. Corpus vestrum servet immaculatum, et animas vestras misericorditer tueatur. Amen. Sicque vos ab omni crimine peccatorum reddat innoxios, ut in vobis maneat Spiritus sanctus, et securi praestolemini adventum ejus. Amen. Ille vobis benedicat de coelis, qui vos sacrosancto sanguine redimere dignatus est in terris. Amen. Benedictio Dei Patris, etc.
64
Benedictio Dominicae 21 post Pentecosten.
64
Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui animam tuam pro ovibus posuisti, sanguinis tui defende commercium, gregem tuum propitius visitare dignare, esurientem pasce, sitientem pota, quod perierat require, quod errat converte, contritum colliga, invalidum confirma, validumque conserva. Amen. Fac eos ante conspectum tuum cum justitia vivere, et cum misericordia, si se custodierint, judicari. Tribue eis in fide credulitatem, in labore virtutem, in affectu devotionem, in actu prosperitatem, in victu abundantiam, in pace laetitiam, in conversatione gratiam, in luctatione victoriam. Amen. Ut in beneplacito conspectui tuo tramite gradientes, et praesens tempus cum felicitate percurrant, et venturum cum hilaritate suscipiant. Amen. Quod ipse praestare, etc.
65
Benedictio Dominicae 22 post Pentecosten.
65
Benedictionis Domini vos gratia semper protegat, etc., ut in Edit. Dominica 23 post Pentec.
66
Benedictio Dominicae 23 post Pentecosten.
66
Omnipotens Dominus adaperiat vos vestrum in lege sua, etc., ut in Edit. Dom. 24 post Pentec.; in Gemet. est pro Dom. 23.
67
Benedictio Dominicae 24 post Pentecosten.
67
Aspiciat et benedicat vos Dominus, ex omni parte custodiat rex aeternus, et det vobis angelum lucis, et conservet in vobis gratiam quam profudit. Amen. Mentem regat, vias dirigat, cogitationes sanctas instruat, actus praebeat[ Forte probeat], opera confirmet, praeterita indulgeat, praesentia emendet, futura moderetur. Amen. Sit manus Domini auxiliatrix vestri, et brachium sanctum illius opituletur vobis; fiat misericordia ejus super vos, et pietas illius subsequatur vobis. Amen. Quod ipse praestare, etc.
68
Benedictio Dominicae 25 post Pentecosten.
68
Benedicat vos et sanctificet Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram in sapientia, sua Benedictione aeterna, qua benedixit omnes sanctos patres et patriarchas nostros Abraham, Isaac et Jacob. Amen. Multiplicet in vobis gratiam spiritualem, sicut multiplicavit semen eorum tanquam stellas coeli et velut arenam quae est in littore maris. Amen. Ipse vos protegat atque defendat omnibus diebus vitae vestrae, et perducat in regnum gloriae suae. Amen. Quod ipse praestare, etc.
69
636 Benedictio Dominicae 26 post Pentecosten.
69
Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle. Custodi illum perpetua tuitione, atque ab omni adversitate defende. Amen. Visita eum interventu sanctorum omnium, sicut Moysen in rubo, Josue in agro, Samuelem in templo, atque illa eum sapientia perfunde, quam beatus David rex in Psalterio, Salomon in filio, te largiente, percepit a coelo. Amen. Et ita postremo paterna pietate conserva, ut quaeque prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et a peccatis liber, nullis adversitatibus atteratur. Amen. Quod ipse praestare, etc.
70
Benedictio Dominicae 27 post Pentecosten.
70
Benedicat vos Deus Pater, qui in principio cuncta creavit ex nihilo. Amen. Benedicat vos Dei Filius, qui a superna sede descendit humillimus. Amen. Benedicat vos Spiritus sanctus qui in similitudine columbae Jordanis in flumine requievit in Christo, ipseque in Trinitate sanctificet, quem omnes gentes venturum exspectant. Amen. Quod ipse praestare, etc.
71
Benedictio Dominicae 28 post Pentecosten.
71
Quaesumus, Domine, super populum tuum benedictio copiosa descendat. Amen. Indulgentia veniat, consolatio tribuatur. Amen. Fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Amen. Quod ipse praestare, etc.
72
Benedictio Dominicae 5 ante Natalem Domini.
72
Concedat vobis Dominus praemium sincerissimae charitatis, etc., ut in Editis.
73.1
Benedictio Dominicae 4 post Natalem Domini.
73.1
Omnipotens Deus, cujus Unigeniti adventum, etc. ut in Edit.
73.2
Alia Benedictio.-- Aperi, Domine, januas coeli, et visita plebem tuam in pace. Emitte Spiritum tuum de alto, et irriga terram, et germinet spiritualem fructum. Amen. Sanctifica plebem tuam, Domine, qui datus es nobis ex Virgine, et benedic haereditatem tuam in pace. Amen. Praesta eis semper tempora salutis, quae ante tuum adventum praedixit sanctus propheta Joannes, ut hic fideliter accipiant et in futuro cum sanctis et electis tuis vitam et regnum consequantur aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.
74.1
Benedictio Dominicae 3 ante Natalem Domini.
74.1
Deus, cujus adventus Incarnationis, etc., ut in Editis.

Intertext edge

Open linked passage

Note