Aliae benedictiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8085 Aliben
93.1
Benedictio in dedicatione basilicae sancti Michaelis.
93.1
Deus, qui ad salutem vestram angelorum suorum uti ministerio, etc., ut in Editis.
93.2
Alia Benedictio.-- Adesto plebi tuae, misericors Deus, ad hodiernam solemnitatem devotissime confluenti; et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat, beati Michaelis archangeli, cujus solemnia celebrantur, fac supplicem deprecationibus sublevari. Amen. Ab omni eos labe peccatorum defensa, et ad tua aeterna deduc promissa. Amen. Amove ab eis pestifera serpentis blandimenta, et insere semper cordibus eorum praecepti tui salubria mandata. Amen. Actus eorum in tua dirige voluntate, quo possint, te auxiliante, attingere praemia aeternae vitae. Amen. Postremo tu sis eis lux, tu salus, tu pius semper in omni adversitate protector esse dignare; et ad haec omnia impetranda beatus Michael archangelus, cujus frequentamus solemnia, tibi, Domine, precator accedat in saecula. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.