Gregorius I540-604
Aliae benedictiones
Bene 95.1
Choose a text
More by Gregorius I540-604
—
8085 Aliben
95.1
Benedictio in nativitate omnium Sanctorum.
95.1
Sanctorum omnium suorum meritis, etc., ut in Edit. Abest a Gemet., ubi tres hac die Benedictiones prorsus diversae ab Excusis, et a sequenti Codice Theod. assignantur.
95.2
Alia Benedictio.-- Respice, quaesumus, Domine, de altithrono magnitudinis tuae, qui vulnere proprio passionis congregasti Ecclesiam de redemptis. Amen. Protege eam sub tui nominis gubernaculo, ut possis beatae vitae meritis acquirere populum. Amen. Dilatetur cruce tua, ut coram te pulcherrima niteat ac praeclara. Amen. Et quae de hodierna omnium sanctorum tuorum solemnitate persultat, ab hujus saeculi tentamentis impressa non obruat. Amen. Praesta ergo, Domine, ut omnes hi qui sub oris nostri benedictione curvantur, te protegente a malis omnibus liberentur. Amen. Sint in tuis praeceptis strenui, in adversis fortissimi, in prosperis moderati, ut sanctorum omnium quorum hodie solemnia festa celebramus effecti participes, gloriam consequantur regni coelestis haeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).