Appendix 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8062 Append14
13.1
XIII. Fragmenta epistolarum quas Gratianus sancto Gregorio tribuit.
13.1
Gregorius Augustino Anglorum episcopo.
13.2
Denique sacerdotes et diaconi, et reliqui omnes quos ecclesiastici gradus dignitas exornat, a Quinquagesima propositum jejunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adjiciant et eorum qui in laicali ordine consistunt observantiam, sicut loco, ita religione praecellant.
13.3
De ipsa vero die Dominica haesitamus quidnam dicendum sit, cum omnes laici et saeculares illa die plus solito caeteris diebus accuratius cibos carnium appetant; et nisi nova quadam aviditate usque ad mediam noctem se ingurgitent, 1303 non aliter se hujus sacri temporis observationem suscipere putant. Quod utique non rationi, sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati ascribendum est; unde nec a tali consuetudine averti possunt, et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sanguinem.
13.4
Et post pauca.
13.5
Par autem est ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque quae sementinam carnis trahunt originem, jejunemus, lacte videlicet, caseo, et ovis.
13.6
Et post pauca.
13.7
Caeterum piscium jus ita Christiano relinquitur, ut hoc ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum belluarum convivia praeparet.
13.8
Vinum quoque ita bibere permittitur, ut ebrietatem omnino fugiamus, alioqui restat ut omnia quae corpori libent similiter faciamus.
13.9
De moribus, vita et morte Agapiti primi papae.
13.11
Agapitus papa vas catholicum, Evangelii tuba, praeco justitiae, sacra altaris sedisque 1304 velamina sacrilegis Anthimi infecta fabulis suis catholicis precibus eluit.
13.12
Fragmentum epistolae laudatum a Joan. Diacono lib. II, c. 16.
13.13
Multos ex ecclesiastica seu saeculari militia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi, in divino servitio videantur familiarius in monasteriis conversari. Quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici vel saecularis juris dominium occasionem praebemus. Si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimus negare quaedam qui dedit omnia. Unde necesse est ut quisquis ex juris ecclesiastici vel saecularis militiae servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus; et si mores ejus atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferant, absque ulla retractatione, servire in monasterio omnipotenti Deo permittatur, ut ab humano servitio liber recedat, qui in divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem. Si autem et in monachico habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conversatus, post praefixa sacris canonibus tempora, licenter jam ad quodlibet ecclesiasticum officium provehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus quae in Testamento Veteri morte multantur.