Appendix 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8062 Append14
4.1
IV. Privilegium monasterio sancti Medardi concessum.
4.1
De Gairaldo abbate sancti Medardi, et de illius monasterio Suessionensi, quod amplissimis privilegiis decorat.
4.2
Gregorius omnibus episcopis.
4.3
Pretiosissimis lapidibus in diademate Christi merito renitentibus, omnibusque sanctae Dei Ecclesiae membris, quorum universale caput est Christus, 1285 Gregorius licet sanctae Romanae sedis pontificio sublimetur, humillimus tamen servorum Dei servus.
4.4
Quando catholicorum regum corda ad ea quae pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde juxta filiorum nostrorum praecellentissimorum scripta regum Brunichildis ac nepotis ejus Theoderici, monasterio sanctae Dei genitricis Mariae, ac beatorum Petri apostolorum principis, necnon protomartyris Christi Stephani, quod est in Suessorum civitate situm, ubi sanctus Medardus requiescere et vir venerabilis Gairaldus abbas praeesse videtur, hujusmodi privilegia auctoritatis nostrae decreto indulgemus, et ea plenius confirmamus privilegia quae a bonae memoriae domino papa Joanne, comitante illustrium regum clementia, Clotarii scilicet et Sigeberti hujus nostrae filiae jugalis, ipsi loco sub anathematis vincula sunt concessa vel indulta, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum regum, antistitum, vel judicum, nullum, quacunque praeditum dignitate, ea quae a praecellentissimis regibus vel quibuslibet aliis Deum timentibus loco concessa sunt vel conferentur, sub cujuslibet occasionis specie, minuere vel auferre, vel suis usibus applicare; sed cuncta quae Deo servientibus monachis oblata sunt vel offerri contigerit perenni tempore illibata et sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus pro quorum sustentatione concessa sunt modis omnibus profutura. Concedimus etiam ut obeunte abbate, non alius ibi quicunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem communis consensus monachorum elegerit, aut praeviderit ordinandum. Caveant autem praefati monachi simoniacam haeresim, ne, potentia regum vel antistitum convicti, loco pastoris suscipiant tyrannum. Quod omnino fieri prohibemus, et eumdem abbatem causa ordinationis suae aliquid dare praesumere vetamus, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur vel oblata sunt, consumantur. Et quia fama religionis Deo servientium monachorum nostras pervenit ad aures, quibus vir vitae venerabilis Gairaldus praeesse dignoscitur, justis petitionibus praecellentissimorum regum Brunichildis atque Theoderici faventes, ob amorem domini Medardi, tantam divini honoris dignitatem et securitatem concedimus perenni tempore mansuram. Auctoritate igitur divina, vice beati Petri apostolorum principis, consensu omnium Romanorum pontificum et voluntate totius senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Anserico Suessorum urbis pontifice, et omnium Galliae episcoporum favente judicio, decernimus ut nullus archiepiscoporum, vel archidiaconorum fratres praefatae basilicae de ordinatione sui abbatis vel ecclesiasticorum graduum assumptione inquietet, sed secundum praerogativam ipsius loci vobis modo recitatam, beatissimi praedecessoris nostri domini Joannis papae tempore decretam, 1286 et apostolica auctoritate firmatam, ordinationem sui abbatis ipsi fratres peragant, et ecclesiasticorum graduum dignitatem suscipiant. Consecrationes quoque fontium, et scrutinii mysteria in ipso monasterio celebrent. Chrismatis quoque ac olei, altaris, calicis, corporalis, a quocunque voluerint pontifice benedictionem expetant, ne tantus honor a quoquam rectore, ullius occasionis causa vel necessitatis, intermittatur, ne vilescat tantae sublimitatis locus sanctae Mariae, et beati Petri, necnon et protomartyris, et domini Medardi meritis sacratus, quem caput monasteriorum totius Galliae constituimus, nulliusque ditioni patimur subesse. Sed velut haec sedes Romana speculationem suam toto orbi indicit, et novas consuetudines omnibus mittit, et omnium personarum servitio caret. ita praefatus locus, remota omni consuetudine pessima regum, antistitum, judicum, exemplum divinae religionis et honestatis caeteris exhibeat monasteriis, et super ea plena gaudeat libertate. Cujus rectores et filii, praesentes et successuri, tantum sub regum custodia positi, admonitionem sancti Petri et successorum suorum hujus sanctae Romanae sedis pontificum auctoritate proclament. Et si incumbit necessitas, adeant. Hujus rei gratia fratribus dirigendis in via tanti itineris filia nostra Brunichildis regina XX mansos ingenuos, et totidem serviles, cuncta integritate aeternaliter facta praeceptione juxta finem Alpium contulit, et multos alios reditus terrarum ob hanc causam delegavit, sitos in ejusdem itineris spatio. Tusiacum vero et Mortinetum fiscos regios communiter ad stipendia fratrum dedit, et ita omnes villas Deo et sancto Medardo traditas, vel tradendas, sua praeceptione conclusit, ut quicunque super terras domini Medardi habitare voluerit, vel steterit, sive servus sive liber, cujuscunque sit, alterius dominio privetur, et sanctae Genitricis servitio aptetur, nec ultra redeundi licentiam habeat. Quod si fugerit, reputetur ut servus nunc ejusque sanctae Dei Ecclesiae. De altaribus quoque juxta institutionem domini papae Joannis apostolica auctoritate confirmamus, ut qui fuerit rector praefati monasterii, fiat praeterea altarium praesul, et omnium ecclesiarum sibi pertinentium, et inde praefatorum sanctorum praecipuo altari luminaria exhibeantur, et hospitalitas peregrinorum cum reverentia agatur. Subjungimus et aliud edictum, si causa capitalis criminis abbas est deponendus, non prius deponatur, donec depositores apostolicam auctoritatem requirant, et ita sint tres metropolitani cum suffraganeis suis et abbates quamplurimi. In ipso autem concilio accusatores unusquisque cum XII testibus praesentes assistant, et ita veri judicii examine probent se vidisse, ut audiente concilio obtestentur. Ad ultimum vero ipse abbas rationes suae excusationis reddat, et jurejurandi pacto supra sacrorum mysteria quatuor Evangeliorum satisfaciat. Tunc vero si convictus fuerit, correctione deponatur; sin autem, suo honori reddatur, et ecclesiasticae dignitatis mysteria recipiat, et inter sacra missarum solemnia benedictionem 1287 et praedicationem juxta instituta domini papae Joannis peragat, et suae conversationis vitam melioribus exemplis deducat. Monachis quoque hanc proponimus sententiam, ut nullus eorum invidia aut odio abbatis, quod absit, comprimatur, vel extranearum personarum censura plectatur. Quod si culpa principalis vitii deliquerit privatim intra claustrum ejusdem monasterii ab ipso abbate et spiritalibus fratribus arguatur, et a corpore sanctae congregationis segregetur. Quod si perseverante contumacia abscissus fuerit, praecipimus illi ut precatorias accipiens litteras, quodcunque voluerit ingrediatur monasterium, aut causa poenitentiae hujus sedis apostolicae licentiam petat, et susceptis a domino papa litteris, liber suum monasterium repetat. Haec igitur omnia, quae hujus apostolicae auctoritatis et nostrae praeceptionis privilegio continentur, praefati monasterii rectoribus et filiis, praesentibus et futuris, et omnibus monasteriis ipsi loco subjectis vel sociatis, sub anathemate servanda constituimus. Si quis autem regum, antistitum, judicum, vel quarumcunque saecularium personarum, hujus apostolicae auctoritatis et nostrae praeceptionis decreta violaverit, aut contradixerit, aut negligenter duxerit, vel fratres inquietaverit, vel conturbaverit, vel aliter ordinaverit, cujuscunque dignitatis vel sublimitatis sit, honore suo privetur, et ut catholicae fidei depravator, vel sanctae Dei Ecclesiae destructor, a consortio Christianitatis et corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur, et omnium maledictionum anathemate, quibus infideles et haeretici ab initio saeculi usque in praesens damnati sunt, cum Juda traditore Domini, in inferno inferiori damnetur, nisi digna poenitentia praefatorum sanctorum sibi propitiaverit clementiam et fratrum communem reconciliaverit concordiam.
4.5
Ego Gregorius sanctae Romanae sedis antistes huic privilegio subscripsi. Etherius Arelatensis archiepiscopus subscripsit. Gregorius Portuensis episcopus subscripsit. Andreas Albanensis episcopus subscripsit. Augustinus Cantuariorum episcopus subscripsit. Anastasius Tyburtinae episcopus subscripsit. Sergius Praenestinae episcopus subscripsit. Petrus Anagniae episcopus subscripsit. Agnellus Sutrinae episcopus subscripsit. Mellitus Lundoniae episcopus subscripsit. Joannes Veliteruensium episcopus subscripsit. Tiberius Silvae candidae episcopus subscripsit. Marinianus Ravennatis Ecclesiae episcopus subscripsit. Vitulinus 1288 Sipontinensis episcopus subscripsit. Joannes Syracusanorum episcopus subscripsit. Sabinianus Tudertinorum episcopus subscripsit. Eulogius Alexandriae episcopus subscripsit. Dominicus Carthaginensis episcopus subscripsit. Fortunatus Neapolitanorum episcopus subscripsit. Joannes Surrentinus episcopus subscripsit. Primaevius Nurciensium episcopus subscripsit. Felix Portuensium episcopus subscripsit. Gloriosus Ostiensium episcopus subscripsit. Constantius Narniensis episcopus subscripsit. Constantius Mediolanensis episcopus subscripsit. Sutellius Burdegalensium episcopus subscripsit. Vitalis Vesoncensium episcopus subscripsit. Bonifacius Placentiae episcopus subscripsit. Siagrius Augustodunensium episcopus subscripsit. Flavius Rhemorum archiepiscopus subscripsit. Ansericus Suessorum episcopus subscripsit. Theodericus rex subscripsit. Brunichildis regina subscripsit. Ego Petrus sanctae Romanae sedis[ Notarius] subscripsi, et sigillavi. Datum VII Kalend. Junii, anno ab Incarnatione Domini 594, indict. 11.