Appendix 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8062 Append14
6.1
VI. Alia sancti Gregorii papae I decreta.
6.1
Gregorius, gratia Dei episcopus, his decretis subscripsit, et confirmaverunt episcopi et presbyteri numero LVIII.
6.2
Gregorius sanctissimus apostolicus papa, ante corpus beatissimi Petri in synodo residens dixit: Hinc maxime nimium dolens et ingemiscens dico, quia aliquot ex Christianis in Occidentis partibus constitutos audio temere contra catholicam fidem 1293 et Patrum statuta agere, ita ut consecratas feminas ducere praesumant mulieres, et propinquas conjugio sortiantur. Quod opportunum est spiritali amputare mucrone, atque, si vestrae placet sanctitati, radicitus evellere, ne seges boni agricolae, iniquorum mixta horrentibus frutetis, sordescat. Sanctissimi episcopi seu venerabiles presbyteri responderunt: Vere cognoscimus gratia sancti Spiritus cor apostolatus vestri succensum, ut tantae miseriae squalorem a fidelium mentibus detergatis. Post hanc omnium consonam responsionem, Gregorius apostolicus papa ante corpus memoratum venerabile Christi apostolorum principis, inferendo sententiam dixit:
6.1
Si quis presbyterum in conjugium duxerit, anathema sit.
6.2
Si quis presbyter vel diaconus duxerit uxorem anathema sit.
6.3
Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, in conjugium duxerit, anathema sit.
6.4
Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugium, anathema sit.
6.5
Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit.
6.6
Si quis neptem duxerit in conjugium, anathema sit.
6.7
Si quis novercam aut nurum suam duxerit in conjugium, anathema sit.
6.8
Si quis consobrinam duxerit in conjugium, anathema sit.
6.9
Si quis de propria cognatione, in qua cognatas habuit, duxerit in uxorem, anathema sit.
6.10
Si quis virginem rapuerit vel furatus fuerit eam, cum sibi consentientibus anathema sit.
6.11
Si quis virginem quam sibi non desponsaverit rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, una cum sibi faventibus anathema sit.
6.12
Si quis hariolos, aruspices vel incantatores observaverit, aut filateriis[ Forte phylacteriis] usus fuerit, anathema sit.
6.13
Si quis in quamlibet partem praecepta ante emissa apostolicae Ecclesiae de cameris et locis diversis temeraverit, et non in omnibus observaverit, anathema sit.
6.14
Si quis homicidium fecerit, agat poenitentiam decem annis.
6.15
Si quis in scelere permanserit, anathema sit.
6.16
Si quis ex clericis laxaverit coronam, anathema sit.
6.17.1
Et responderunt omnes per singula capitula tertio: anathema sit.
6.17.2
Subscriptio beati Gregorii papae.
6.17.3
Gregorius sanctae catholicae atque apostolicae Romanae Ecclesiae, huic constituto a vobis promulgato subscripsi. Agnellus episcopus civitatis Ferentis huic constituto a nobis promulgato subscripsit. Et caeteri subscripserunt. Valete.