Appendix 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8062 Append14
7.1
294 VII. Concilium Romanum III, sive Lateranense, tempore sancti Gregorii papae I, in quo anno Domini 601 pro monachis sequens constitutum edidit.
7.1
Gregorius episcopus, servus servorum Dei omnibus episcopis.
7.2
Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in regimine monasterii exhibuimus, informat. Et quia in plurimis monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione disponat, quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine, quisquam monachis quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumerare curavimus ita fraternitatis studio episcopi debeant custodire, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Interdicimus igitur, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus vice huic Ecclesiae praesidemus, prohibemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de reditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo,[ seu] qualibet occasione minuere, vel dolos, vel immissiones aliquas facere. Si qua causa forte inter terram venientem ad partem suarum Ecclesiarum et monasteriorum evenerit, et pacifice non potuit[ potuerit] ordinari, apud electos abbates et alios patres timentes Dominum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur.
7.3
Defuncto autem abbate cujusque congregationis, non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit; et qui electus fuerit, sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur. Quod si aptam inter se personam invenire nequeant, solerter sibi curent de aliis monasteriis similiter ordinandum. Neque constituto abbate quaecunque persona qualibet occasione praeponatur, nisi forte exstantibus( quod absit) criminibus, quae sacri canones punire monstrantur.
7.4
Pariter autem custodiendum est ut, invito abbate, ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros, vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant.
7.5
Descriptiones quoque rerum et chartarum monasterii ab episcopo ecclesiasticas fieri omnino vetamus[ denegamus]; sed si quando res exigit, abbas loci cum aliis fratribus causas[ notitiam] rerum inventarum faciat, et eorum consilio et judicio finiantur[ concilia sine praejudicio finiat]. 1295 Obeunte quoque abbate, episcopus in describendis providendisque rebus monasterii acquisitis, vel datis perquirendis[ acquirendisve] nullatenus se permisceat. Missas quoque publicas ab eo in coenobio fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis[ popularibus corruentibus] praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus eorum; neque audeat ibi cathedram collocare, vel quantamlibet[ quamlibet] potestatem habere imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, nullumque monachum sine testimonio vel concessione abbatis in aliqua ecclesia teneat, vel ad aliquem promoveat honorem.
7.6
Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servari, ut et suae Ecclesiae juvante Domino tantummodo contenti[ sint], et monasteria ecclesiasticis conditionibus seu angariis, vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juribus[ curis] deserviant, sed remotis vexationibus in[ ac] cunctis gravaminibus diurnum[ divinum] opus cum summa animi devotione perficiant.
7.7
Universi episcopi respondere[ presbyteri et diaconi dixerunt]: Libertati monachorum congaudemus, et quae nunc de his statuit beatitudo vestra firmamus.
7.8
Subscriptiones .
7.9
Gregorius episcopus catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae huic constituto a nobis promulgato subscripsi.
7.10
Agnellus episcopus sanctae Ecclesiae Ferentinensis huic constituto a vobis promulgato subscripsi. Humilis[ Joannes humilis] episcopus Belitrensis[ Veliternensis] huic constituto a vobis promulgato subscripsi.
7.11
Et sic alii omnes episcopi, numero viginti; quatuordecim presbyteri, et diaconi quatuor, die nonas Aprilis, indictione 4[ alias, 3].
7.12
1296 Concilium Romanum IV, sub Gregorio papa I.
7.13
In causa Andreae monachi impostoris et falsarii, celebratum anno Domini 601.
7.14
Concilium. In hoc concilio damnatus est Andreas, Graecus homo sub monachali habitu degens apud basilicam sancti Pauli, detectus impostor atque falsarius. Qua de re plura Gregorius lib. IX, epist. 69, ad Eusebium Thessalonicensem episcopum.