Appendix ad Librum sacramentorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8087 Apadlis
4.1
RITUS OLIM OBSERVATUS IN UNCTIONE REGUM FRANCORUM.Ex Codice Ratoldi abbatis.
4.1
257 Incipit percunctatio sive electio episcoporum ac clericorum, necnon populorum( 1077) ad regem consecrandum sive ad benedicendum.
4.2
Admonitio episcoporum vel clericorum seu populorum ad regem dicenda ita legatur ab uno episcopo coram omnibus:
4.3
( 1078) A vobis perdonari petimus ut unicuique de nobis et Ecclesiis nobis commissis canonicum privilegium ac debitam legem atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et Ecclesiae sibi commissae( 1079) per rectum exhibere debet.
4.4
( 1080) Responsio regis.-- Promitto vobis et perdono quia unicuique de vobis et Ecclesiis vobis commissis canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam servabo, et defensionem, quantum potuero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et Ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet.
4.5
( 1081) Deinde alloquantur duo episcopi populum in ecclesia inquirentes eorum voluntatem, et si concordes fuerint,( 1082) agant Deo gratias omnipotenti( 1083) decantantes Te Deum laudamus. Et duo episcopi accipiant eum per manus, et deducant ante altare, et prosternet se usque ad finem Te Deum laudamus.
4.6
( 1084) Invocatio super regem.-- Te invocamus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut Hunc famulum tuum N., quem tuae divinae dispensationis providentia in primordio plasmatum usque ad hunc praesentem diem juvenili flore laetantem crescere concessisti, eum tuae pietatis dono ditatum plenumque gratia veritatis de die in diem coram Deo et hominibus ad meliora semper proficere facias,( 1085) ut summi regiminis solium gratiae supernae largitate gaudens suscipiat, et, misericordiae tuo muro ab hostium adversitate undique munitus, plebem sibi commissam cum pace propitiationis et virtute victoriae feliciter regere mereatur. Per Dominum.
4.7
258 Item oratio.--( 1086) Deus, qui populis tuis virtute consulis, et amore dominaris, da huic famulo tuo Spiritum sapientiae cum regimine disciplinae, ut tibi toto corde devotus in regni regimine maneat semper idoneus, tuoque munere( 1087) ipsius temporibus securitas Ecclesiae dirigatur, et in tranquillitate devotio Christiana permaneat, ut in bonis operibus perseverans ad aeternum regnum te duce valeat pervenire. Per.
4.8
Alia.-- In diebus ejus oriatur omnibus aequitas et justitia, amicis adjutorium, inimicis obstaculum, humilibus solatium, elatis correctio, divitibus doctrina, pauperibus pietas, peregrinis pacificatio, propriis in patria pax et securitas, unicuique secundum suam mensuram moderate gubernans,( 1088) seipsum sedulus discat, ut, tua irrigatus compunctione, toti populo tibi placita praebere vitae possit exempla, et, per viam veritatis cum grege gradiens sibi subdito, opes frugales abundanter acquirat simul ad salutem non solum corporum, sed etiam cordium a te concessam cuncta accipiat. Sicque, in te cogitatum animi consiliumque omne componens, plebis gubernacula cum pace simul et sapientia semper invenire videatur; teque auxiliante praesentis vitae prolixitatem percipiat, et per tempora bona usque ad summam senectutem perveniat, hujusque fragilitatis finem perfectum ab omnibus vitiorum vinculis tuae pietatis largitate liberatus, et infinitae prosperitatis praemia perpetua angelorumque aeterna commercia consequatur. Per.
4.9
( 1089) Consecratio regis.-- Omnipotens sempiterne Deus, Creator et gubernator coeli et terrae, conditor et dispositor angelorum et hominum, Rex regum et Dominus dominorum, qui Abraham fidelem famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Josue populo tuo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilem quoque David puerum tuum regni fastigio 259 sublimasti, eumque de ore leonis, et de manu bestiae atque Goliae, sed et de gladio maligno Saul et omnium inimicorum ejus liberasti, et Salomonem sapientiae pacisque ineffabili munere ditasti, respice propitius ad preces nostrae humilitatis, et super hunc famulum tuum, quem supplici devotione in( 1090) regnum N. Albionis totius videlicet Francorum pariter eligimus, benedictionum tuarum dona multiplica, eumque dextera tuae potentiae semper ubique circumda; quatenus, praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moysi mansuetudine fretus, Josue fortitudine munitus, David humilitate exaltatus, Salomonis sapientia decoratus, tibi in omnibus complaceat, et per tramitem justitiae inoffenso gressu semper incedat, et totius Albionis Ecclesiam deinceps cum plebibus sibi annexis ita enutriat ac doceat, muniat, et instruat, contraque omnes visibiles et invisibiles hostes idem potenter regaliterque tuae virtutis regimine administret,( 1091) ut regale solium videlicet Francorum sceptra non deserat, sed ad pristinae fidei pacisque concordiam eorum animos te opitulante reformet, ut, utrorumque horum populorum debita subjectione fultus, condigno amore glorificatus, per longum vitae spatium paternae apicem gloriae tua miseratione unatim stabilire et gubernare mereatur; tuae quoque protectionis galea munitus, et scuto insuperabili jugiter protectus, armisque coelestibus circumdatus, obtabilis victoriae triumphum de hostibus feliciter capiat, terroremque suae potentiae infidelibus inferat, et pacem tibi militantibus laetanter reportet; virtutibus necnon quibus praefatos fideles tuos decorasti multiplici honoris benedictione condecora, et in regimine regni sublimiter colloca, et oleo gratiae Spiritus sancti perunge. Hic( 1092) ungatur oleo. Ant. Unxerunt Salomonem Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gion, et accedentes laeti dixerunt: Vivat rex in aeternum! Unde unxisti sacerdotes, reges et prophetas, ac martyres, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, atque adempti[ Leg. adepti] sunt promissiones.( 1093) Cujus sacratissima unctio super caput ejus defluat, atque ad interiora descendat, et cordis illius intima penetret, et promissionibus, quas adepti sunt victoriosissimi reges, gratia tua, dignus efficiatur; quatenus, et in praesenti saeculo feliciter regnet, et ad eorum consortium in coelesti regno perveniat per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis, et virtute crucis potestates aereas debellavit, tartara destruxit, regnumque diaboli superavit, et ad coelos victor ascendit; in cujus manu victoria, omnis gloria, et potestas consistunt, et tecum vivit et regnat Deus in unitate ejusdem Spiritus. Per.
4.10
Alia.--( 1094) Deus electorum fortitudo et humilium celsitudo, qui in primordio per effusionem diluvii crimina mundi castigare voluisti, et per columbam ramum olivae portantem pacem terris redditam demonstrasti, iterumque Aaron famulum tuum per unctionem olei sanxisti, et postea per hujus unguenti infusionem ad regendum populum Israeliticum sacerdotes, reges et prophetas perfecisti, vultumque Ecclesiae in oleo exhilarandum per propheticam famuli tui vocem David esse praedixisti, ita, quaesumus, omnipotens Pater, per hujus creaturae pinguedinem, hunc servum tuum sanctificare 260 tua benedictione digneris,( 1095) eumque in similitudine columbae pacem simplicitatis populo sibi commisso praestare, et exempla Aaron in Dei servitio diligenter imitari, regnique fastigia in consiliis scientiae et aequitate judicii semper assequi, vultumque hilaritatis per hanc olei unctionem,( 1096) te adjuvante, totius plebis paratum habere facias.
4.11
Alia.-- Deus( 1097) Dei Filius Christus Dominus noster, qui a Patre oleo exsultationis unctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sacri unguinis infusionem Spiritus paracliti super caput tuum infundat benedictionem, eamdemque usque ad interiora cordis tui penetrare faciat; quatenus hoc visibili et tractabili dono invisibilia percipere, et temporalia regna[ Leg. temp. regno, ut in coronatione Henr. IV] justis moderaminibus exsecuto, aeternaliter cum eo regnare merearis. Per.
4.12
Hic( 1098) detur annulus.--( 1099) Accipe annulum, signaculum videlicet sanctae fidei, soliditatem regni, augmentum potentiae per quae[ Leg. quem, ut in coronatione Henr. IV] scias triumphali potentia hostes repellere, haereses destruere, subditos coadunare, et catholicae fidei( 1100) perseverabilitati connecti. Per.
4.13
( 1101) Oratio post annulum datum.-- Deus, cujus est omnis potestas et dignitas, da famulo tuo pro Spiritu suae dignitatis effectum, in qua, te remunerante, permaneat, semperque timeat, tibique jugiter placere contendat. Per.
4.14
Hic( 1102) cingatur ei gladius ab archiepiscopo.--( 1103) Accipe hunc gladium cum Dei benedictione tibi collatum, in quo per virtutem Spiritus sancti resistere et ejicere omnes inimicos tuos valeas, et cunctos sanctae Dei Ecclesiae adversarios, regnumque tibi commissum tutari, atque protegere castra Dei per auxilium invictissimi triumphatoris Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in saecula saeculorum.
4.15
( 1104) Oratio post gladium.-- Deus; qui providentia tua coelestia simul et terrena moderaris, propitiare( 1105) Christianissimo regi nostro, ut omnis hostium suorum fortitudo virtute gladii spiritalis frangatur, ac te pro illo pugnante penitus conteratur. Per.
4.16
Hic( 1106) coronetur.--( 1107) Coronet te Deus corona gloriae, atque justitiae honore, et opere fortitudinis, ut per officium nostrae benedictionis cum fide recta, et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente, cujus regnum permanet in saecula saeculorum.
4.17
Oratio post coronam.-- Deus perpetuitatis dux virtutum, cunctorum hostium victor, benedic hunc famulum tuum tibi caput suum inclinantem, et prolixa sanitate, et prospera felicitate eum conserva, et ubicunque pro quibus auxilium tuum invocaverit, cito adsis, et protegas, atque defendas. Tribue ei, quaesumus, Domine, divitias gratiae tuae. Comple in bonis desiderium ejus; corona eum in miseratione, et misericordia, tibique Domino pia devotione famuletur. Per Dominum nostrum.
4.18
261 Hic detur sceptrum.( 1108)-- Accipe sceptrum, regiae majestatis insigne, virgam scilicet rectam regni, virgam virtutis, qua te ipsum bene geras, sanctam Ecclesiam populumque Christianum tibi a Deo commissum regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, et ut viam rectam tenere possint tuo juvamine dirigas; quatenus de temporali regno ad aeternum regnum pervenias, ipso adjuvante, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
4.19
Oratio post sceptrum.-- Omnium, Domine, fons bonorum, cunctorumque Deus institutor profectuum, tribue, quaesumus, famulo tuo Ill. adeptam bene gerere dignitatem, et a te sibi praestitutum honorem dignare corroborare. Honorifica eum prae cunctis regibus terrae, uberi eum benedictione locupleta, et in solio regni firma stabilitate consolida; visita eum in sobole, praesta ei prolixitatem vitae, in diebus ejus semper oriatur justitia; ut cum jucunditate et laetitia aeterno glorietur in regno. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
4.20
Tunc datur ei virga.--( 1109) Accipe virgam virtutis atque aequitatis, qua intelligas mulcere pios, et terrere reprobos. Erranti viam doce, lapsisque manum porrige, disperdasque superbos, et releves humiles; et apperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de seipso ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Et ipse, qui est clavis David, et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, sit tibi adjutor, qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis, ut in omnibus sequi merearis eum, de quo propheta David cecinit: Sedes tua Deus, saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui; et imitando ipsum, qui dicit: Diligas justitiam, et odio habeas iniquitatem: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae; ad exemplum illius quem ante saecula unxerat prae participibus suis, Jesum Christum Dominum nostrum.
4.21
Tunc dicatur Benedictio.--( 1110) Extendat omnipotens Deus dexteram suae benedictionis, et effundat super te donum suae protectionis, et circumdet te muro felicitatis, ac custodia suae propitiationis, sanctae Mariae,( 1111) ac beati Petri apostolorum principis,( 1112) sanctique Gregorii( 1113) Angelorum apostolici, atque omnium sanctorum intercedentibus meritis, indulgeat tibi Dominus omnia mala quae gessisti. Amen.
4.22
Et( 1114) tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab eo deposcis, et liberet te ab adversitatibus cunctis, et ab omnibus visibilium et invisibilium inimicorum insidiis. Amen.
4.23
Angelos suos bonos semper et ubique qui te praecedant, comitentur et subsequantur, ad custodiam tui ponat, et a peccato seu gladio, et ab omnium periculorum discrimine sua potentia liberet. Amen.
4.24
262( 1115) Inimicos tuos ad pacis charitatisque benignitatem convertat, et bonis omnibus te gratiosum et amabilem faciat; pertinaces quoque in tui insectatione et odio, confusione salutari induat; super te autem sanctificatio sempiterna floreat. Amen.
4.25
Victoriosum te atque triumphatorem de invisibilibus atque visibilibus hostibus semper efficiat, et sancti nominis sui timorem et amorem continuo cordi tuo infundat, et in fide recta ac bonis operibus perseverabilem reddat, et pace in diebus tuis concessa, cum palma victoriae te ad perpetuum regnum perducat. Amen.
4.26
Et qui te voluit super populum suum constituere regem, et in praesenti saeculo felicem, aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen.
4.27
Quod ipse praestare dignetur.
4.28
Item alia Benedictio.--( 1116) Benedic, Domine,( 1117) hunc praesulem principem, qui regna omnium regum a saeculo moderaris. Amen.
4.29
Et tali eum benedictione glorifica, ut Davitica[ Al. Davidica] teneat sublimitate sceptrum salutis, et sanctificae propitiationis munere reperiatur locupletatus. Amen.
4.30
Da ei a tuo spiramine regere populum, sicut Salomonem fecisti regnum obtinere pacificum. Amen.
4.31
Quod ipse praestare dignetur.
4.32
Regis status designatur.-- Sta( 1118) et retine( 1119) amodo quem hucusque paterna( 1120) suggestione tenuisti haereditario jure tibi delegatum per auctoritatem Dei omnipotentis, et per praesentem traditionem nostram, omnium scilicet episcoporum caeterorumque Dei servorum; et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem prospicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris quatenus Mediator Dei et hominum te mediatorem cleri et plebis in hoc regni solio confirmet, et in regnum aeternum secum regnare faciat Jesus Christus Dominus noster Rex regum, et Dominus dominantium, qui cum Patre et Spiritu sancto.
4.33
( 1121) Rectitudo regis est noviter ordinati et in solium sublimati haec tria populo Christiano sibi subdito praecipere, in primis ut Ecclesia Dei et omnis populus Christianus veram pacem+ servans in omni tempore. Aliud est ut rapacitates et omnes iniquitates omnibus gradibus interdicat. Tertium est, ut in omnibus judiciis aequitatem et misericordiam praecipiat, ut illi et nobis indulgeat sua misericordia clemens et misericors Deus, qui cum Patre.
4.34
Et( 1122) tunc deosculetur omnem clerum populumque,( 1123) et dicat unusquisque: vivat rex feliciter in sempiternum! tribus vicibus: vivat rex! ut supra. Et post Evangelium( 1124) offert rex ad manum archiepiscopi oblationem et vinum, et sic peragatur Missa suo ordine. Deinde communicetur ab archiepiscopo corpore et sanguine Christi;( 1125) et sic referant Deo gratias, post pergant ad mensam.