Appendix ad Librum sacramentorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8087 Apadlis
5.1
(1126) ITEM AD REGINAM BENEDICENDAM.
5.1
263 Debet enim adduci in ecclesiam, et prosterni ante altare. Elevata ab oratione ab episcopis, et inclinato capite, dicat archiepiscopus hanc Orationem:
5.2
( 1127) Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Per.
5.3
( 1128) Tunc debet caput ejus ungi oleo.-- In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti prosit tibi haec unctio olei in honorem et confirmationem aeternam.
5.4
Sequitur Oratio post unctionem.-- Omnipotens, sempiterne Deus, affluentem Spiritum tuae benedictionis super famulam tuam nobis orantibus propitiatus infunde,( 1129) ut quae per manus nostrae impositionem hodie regina instituitur, sanctificatione tua digna et electa permaneat, ut nunquam postmodum de tua gratia separetur indigna. Per.
5.5
( 1130) Tunc debet ei annulus mitti digito.-- Accipe fidei signaculum sanctae Trinitatis, quo 264 possis omnes pravitates haereticas devitare, et,( 1131) barbaras gentes virtute tibi praestita ad agnitionem veritatis advocare.
5.6
Sequitur Oratio.-- Deus, cujus est omnis potestas et dignitas, da famulae tuae Ill. signo tuae fidei prosperum suae dignitatis effectum, qua tibi semper firma maneat, tibique jugiter placere contendat.
5.7
( 1132) Tunc debet imponi corona in capite.--( 1133) Accipe coronam gloriae, honorem jucunditatis, ut splendida fulgeas, et aeterna exsultatione coroneris. Per Dominum.
5.8
Item Oratio.-- Omnium, Domine fons bonorum, et cunctorum dator provectuum, tribue famulae tuae Ill. adeptam bene gerere dignitatem, et a te sibi praestitam in ea bonis operibus corrobora gloriam. Per Dominum.