Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
10.1
X.
10.1
I ad Corinthios I: Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in adventu Domini.
10.2
In Epist. I Joan. I: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est
10.3
INTERROGATIO .
10.4
Cum seductio sit, aestimare se esse sine peccato, quomodo confirmamur a Domino sine crimine in adventu ejus, maxime cum etiam infans unius diei non possit esse sine peccato? Nunquid ergo et crimen peccatum est, sine quo quis confirmatus a Domino fieri potest?
10.5
RESPONSIO .
10.6
Sciendum profecto nobis est, quia non omne peccatum crimen est, attamen omne crimen peccatum est; sicut omnis impius peccator est, non autem omnis peccator, impius. Minima ergo et levia, peccata dicuntur; crimina autem nisi magna minime leguntur.