Gregorius I540-604
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Scri 11.1
Choose a text
More by Gregorius I540-604
—
8103 Cotessc
11.1
XI.
11.1
I ad Corinth. III: Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis.
11.2
Et in Job XXVI: Cujus adjutor es? nunquid imbecilli?
11.3
INTERROGATIO .
11.4
Nunquid sanctus Paulus approbando justificat, quod beatus Job in Eliu damnat. Cujus adjutor es? nunquid imbecilli? Apostolus autem dixit, Dei sumus adjutores. Si ergo bonum est esse adjutores Dei; quid Eliu reprehenditur de adjutorio Dei?
11.5
567 RESPONSIO.
11.6
Nimirum scire nos convenit, quia nonnulli defendendo Deum offendunt; et sunt nonnulli qui quantum in eis est, causam Dei defendunt. Isti veraciter praedicando Dei adjutores sunt; illi increpando fallaciter spiritus pro Deo satagunt, sed satagendo offendunt. Isti non ignoti sed cogniti de Deo loquuntur; illi etiam vera loquentes a Deo minime cognoscuntur, Domino de Eliu dicente: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Quid est quod Dominus de illo interrogat, dicens: Quis est iste involvens sententias: et tamen interrogando reprobat subjungens, sermonibus imperitis? Ille ergo sententias veras dicebat, sed eas sermonibus imperitis involvebat, quia dicta sancti Spiritus de reprobis in Job retorquebat: de quo quia sine querela erat, Dominus testimonium dederat. Non eodem modo esse dicimus, Deus adjutor noster in aeternum, quo dicimus: Dei adjutores sumus. Ille enim non eget adjutorio nostro: nos autem nihil possumus sine illo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).