Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
12.1
XII.
12.1
I ad Corinth. III: Opus uniuscujusque, quale sit, ignis probabit.
12.2
Secundum Matth. XIX: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.
12.3
INTERROGATIO .
12.4
Et dum uniuscujusque opus quale sit ignis probabit, nunquid et ipsi apostoli per ignem probabuntur, qui non judicandi, sed etiam judicaturi duodecim tribus Israel dicuntur? aut etiam illos ignis probabit, cum quibus seipsum numeravit sanctus Paulus dicens: Nos autem qui relinquimur, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
12.5
RESPONSIO .
12.6
Si vim dictorum Christi pensemus, hanc obscuritatem, ipso illuminante, ad lucem perducimus. Nam ipse dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Spiritus quoque sanctus super apostolos descendens in specie ignis apparuit, qui in signo apparens in fidelibus, fideles intus ut ignis probavit. Opus ergo uniuscujusque quale sit, ignis probabit, quia quos ignis spiritalis in praesenti tempore non examinat, in futuro judicio per ignem probat. Quicunque ergo spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, qui licet per ignem probati, examinati sunt. Nam illum per impositionem manuum episcopi accipientes, nullatenus ab eo deviarunt, sed etsi in aliquo delinquunt, cognoscendo et confitendo corriguntur. Omnis enim, inquit Dominus, per ignem salvabitur, aut enim hic per spiritalem, aut illic per corporalem ignem probabitur. Nimirum ergo sicut non omnis in die judicii per ignem probabitur, ita in ipsa eademque die non omnes omnino judicabuntur, Domino testante, qui ait: Qui credit in Filium, non judicabitur; qui autem incredulus est, jam judicatus est. Quosne ergo ignis futurus probabit, si Deus nec credulos, nec incredulos judicabit? Sed quasi a nobis interrogaretur: 568 Quod ergo erit judicium? protinus subjunxit dicens: Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem( Ibidem). Hi ergo soli in die judicii judicabuntur, qui licet lucem scirent venire, sed tamen magis tenebras diligere dicuntur. Nam qui in tenebris manent, jam judicati sunt, qui autem nihil tenebrarum habent, sine ullo judicio ad lucem pertinent. Illi vero qui licet baptizati sunt, in futuro judicandi erunt. De illis ergo solis judicium habebitur, ut aut ad lucem, aut ad tenebras plus pertinere debeant, demonstretur. Resurgent ergo isti, ut judicentur, justi ut judicent, impii ut damnentur; quia et illi resurgent, sed non in judicio, psalmista testante, qui ait: Non resurgunt impii in judicio.