Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
13.1
XIII.
13.1
I ad Corinth. IV: Nolite ante tempus judicare.
13.2
Ad Philipp. III: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum finis interitus.
13.3
INTERROGATIO .
13.4
Dum Paulus apostolus ad Corinthios loquens, prohibuit ante tempus judicare, cur ipse quasi ante tempus judicando de quibusdam videtur dicere: Quorum finis interitus?
13.5
RESPONSIO .
13.6
Christus in Paulo locutus futura jam quasi praeterita agnoscit, et idcirco etiam Paulo dicente, nihil ante tempus judicavit. Nam et sanctus Spiritus per apostolum Petrum ad Simonem Magum ait: Non est tibi pars, neque sors in hac vita: quia Simonis Magi futura, quasi praeterita, Petro in Spiritu sancto fuerant revelata, a quibus autem futura ut praeterita minime videntur, a Domino ante tempus judicare prohibentur; de quibus et per prophetam increpando dicitur: Vae iis qui prophetant de corde. De corde namque prophetare est ex sola praesumptione non per Spiritum sanctum aliquid dicere.