Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
14.1
XIV.
14.1
I ad Corinth. VII: Volo omnes homines esse sicut meipsum.
14.2
Et ad Timoth. I, V: Volo autem juniores nubere, filios procreare, matres familias esse.
14.3
INTERROGATIO .
14.4
Nunquid duas voluntates sibimetipsis contrarias habuit sanctus Paulus, qui aliter ad Corinthios, aliter ad Timotheum se voluisse dixit? Nam de non nubendo videtur dixisse ad Corinthios: de nubendo vero scripsit ad Timotheum; ibi de omnibus hominibus, sicut ille erat, ut essent, voluit; hic, adolescentioribus ut nubant, se voluisse scribit.
14.5
RESPONSIO .
14.6
Nobis solerter intuendum est, sanctum Paulum concionatorem Ecclesiae fuisse, et ex multorum personis sermones diversos jam protulisse. Nam ibi ex persona virginum dixit: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Hic ex persona volentium nubere scripsit: Volo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse. Sicut et Salomon ex multorum personis 569 in Ecclesiaste loquitur, qui latino sermone concionator exprimitur. Nam ibi ex persona quorumdam dicentium, scripsit: Nonne melius est manducare et bibere? Ex persona autem perfectorum intulit dicens: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii, in ipsa enim finis cunctorum admonetur hominum: in hac enarrabatur etiam virtus fortium. Mira ergo dispensatione largitoris agitur ut etiam de conjugatis electi praemium virginitatis recipiant, quanquam omnes virgines esse non possunt. Voluntas namque perfecta faciendi, reputatur pro opere facti. Hinc nato Domino sancti angeli dixerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quod ergo unusquisque nostrum in semetipso agit voluntarius, hoc recipiet a Domino, quasi de omnibus hominibus. Sed et malevolus econtra cogitet, ne quasi de malis omnium iniquorum damnetur; quia sicut misericors, ita et justus est. Matrimonium igitur et virginitatem Paulus laudavit, sed virginitatem matrimonio praetulit, dicens: Qui matrimonio virginem suam jungit, bene facit; qui autem non jungit, melius facit. Quia ergo utrumque bonum vidit in spiritu, utrumque profecto fieri voluit.