Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
15.1
XV.
15.1
I Ad Corinth. VII: Caeteris ego dico, non Dominus: Uxorem a viro non discedere, sed etsi discesserit, manere innuptam.
15.2
Et II ad Corinth. XIII: An experimontum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus?
15.3
INTERROGATIO .
15.4
Si continue in Paulo apostolo loquebatur Christus, quid ergo fatetur se aliquid dicere, et non Dominum?
15.5
RESPONSIO .
15.6
Si duos prophetas in medium proferamus, hanc nimirum dissonantiam cito solvemus. David quippe quia non continue spiritum prophetiae habuit, interrogando alterum prophetam demonstravit. Et Nathan de constructione templi, quia et ipse in illa hora spiritum prophetiae non habuit, hoc dicendo declaravit: Omnia, quae sunt in corde tuo, fac; Dominus enim tecum est in omnibus. Sed Spiritus sanctus adveniens, construi templum a sanguinario bellisque dedito prohibuit, et hoc a Davide fieri per eundem Nathan contradixit( Ibidem). Consilia ergo non continue habentium spiritum prophetiae, aliquando praetermittenda sunt, aliquando non sunt. Nam consilium Nathan a David debuit praetermitti, consilium autem apostoli Pauli a Christianis debuit semper observari. Aliqua namque consilia infra mandata qui implet, tantum justus est, qui vero transcendit jam perfectus est. Nam consiliando Dominus ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo: Et idem Paulus eumdem habens spiritum, consilium dedit: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Ista consilia in mandatis utique non sunt, sed supra mandata, ideoque majora praemia acquirunt.