Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 16 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
16.1
XVI.
16.1
570 I ad Corinth. X: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.
16.2
Et II Corinth. I: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de pressura nostra, quae nobis facta est in Asia: quoniam supra modum et supra virtutem gravati sumus.
16.3
INTERROGATIO .
16.4
Etsi supra virtutem gravamur, quomodo gravari nos Deus non patitur? Item, si supra virtutem non gravamur quomodo supra virtutem gravari dicimur?
16.5
RESPONSIO .
16.6
Ut istam dissonantiam celerius dissolvamus, ad aliud propheticum testimonium recurramus, ubi ait: Quia vana salus hominis, in Deo faciemus virtutem. Frequenter ergo gravari dicimur supra humanam fragilitatem, quia vana salus hominis est: sed nunquam gravamur supra Dei virtutem, quia ille medicus est. Aegrotus ergo sub manibus medici aliquando plorat, quia quo pacto ad salutem perveniat ignorat; sed sapiens medicus plerumque secat, ut aegrotum quoque ad salutem perducat. Paulus ergo intuendo fragilitatem suam, gravari se dixit supra virtutem, sed ulterius ait: Omnia possum in eo qui me confortat.

Intertext edge

Open linked passage

Note