Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 17 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
17.1
XVII.
17.1
II ad Corinth. V: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam secundum carnem non novimus.
17.2
Secundum Luc. XXIV: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
17.3
INTERROGATIO .
17.4
Quomodo concordant verba discipuli verbis Christi magistri sui? Hoc Christum dixisse post resurrectionem legimus, et de ipso eodemque tempore Paulus ait: Sed nunc jam non novimus. Quid ergo? Nunquid hoc quod confitetur Christus, hoc nosse se denegat Apostolus?
17.5
RESPONSIO .
17.6
Deum ac Redemptorem nostrum secundum carnem cognovimus vixisse, hoc est absque ullo peccato verum hominem se in omnibus demonstrasse: sed post resurrectionem idcirco non novimus, quia carnem illius in aeternum victuram sine alimentorum sustentaculis manere credimus. Esurientem ergo et sitientem, et ab itinere fatigatum ante passionem, et ipsa passione minoratum ab angelis legimus; sed subjectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus, eum haec operari nunc jam non novimus. Confitetur ergo Dominus se habere veram carnem post resurrectionem, sed Paulus nunc jam non novit, ut erat ante passionem. Sed hoc testimonium idcirco Paulus protulit, veteri homine deposito, ut renovationis formam nobis insinuaret, dicens: Ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus

Intertext edge

Open linked passage

Note