Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 18 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
18.1
XVIII.
18.1
II ad Corinth. XI: Existimo enim me nihi minus fecisse 571 a magnis apostolis.
18.2
I Corinth. XV: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus.
18.3
INTERROGATIO .
18.4
Dum minimum apostolorum Paulus se esse confitetur, quid nihil minus fecisse a magnis apostolis se testatur?
18.5
RESPONSIO .
18.6
Sciendum est quod crimina praesentia Paulus non habuit, et idcirco peccata jam dimissa humilitatis gratia ad memoriam reduxit: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Habens autem sermonem de haereticis et pseudoapostolis, profitetur se nihil minus a magnis apostolis fecisse. Bene agentium ergo apostolus per humilitatem erat minimus, sed contra delinquentium pseudoapostolorum vitia per zelum justitiae erectus.

Intertext edge

Open linked passage

Note