Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
21.1
XXI.
21.1
Ad Ephes. II: Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri.
21.2
In Genes. I: Et vidit Deus omnia quae fecit, et erant valde bona.
21.3
INTERROGATIO .
21.4
Cum sint benedicta et omnia valde bona, quae Deus creavit, quomodo homines filios irae ex natura Paulus scripsit?
21.5
572 RESPONSIO.
21.6
Omnipotens Deus omnium naturarum creator est, et omnis natura, in eo quod natura est, bona est. Mos namque confirmatus longo tempore vim quodammodo obtinet naturae. Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae; ac si aperte diceret: Cum eramus sani, devenimus aegroti, et ex ipsa pessima consuetudine, eramus quasi ex natura filii irae.