Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 22 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
22.1
XXII.
22.1
Ad Ephes. III: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec inter Gentes, evangelizare investigabiles divitias Christi.
22.2
In Psalm. IX: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
22.3
INTERROGATIO .
22.4
Quid est hoc? Nunquid omnia mirabilia Dei poterant ab ipso etiam propheta narrari, cum Paulus apostolus scripserit investigabiles esse divitias Christi? Sed et ipse Paulus quomodo non est sibimetipsi contrarius in eo quod ait, evangelizare investigabiles divitias Christi?
22.5
RESPONSIO .
22.6
Et narrantur ergo omnia mirabilia Domini, et investigabiles sunt divitiae Christi, quia et narrando omnia in brevi simul complectuntur, et tamen in aenigmate videntibus ex parte cognoscuntur. Nam cum de Deo aut de praesenti saeculo, vel de futuro aliquid narratur, omnia in brevi simul sermone complectuntur, et haec quia sunt, ab auditoribus audiuntur. Quomodo autem aut qualia sint, etiam a praedicatoribus non intelliguntur. Hinc praedicator egregius ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius. Psalmista autem ut omnia simul narraret, de Domino ait: Omnia quaecunque voluit fecit: non solum de Creatore, sed etiam de ipsis creaturis quales sunt, narravit.

Intertext edge

Open linked passage

Note