Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 23 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
23.1
XXIII.
23.1
Ad Philip. III: Unum autem quae quidem retro sunt obliviscens, et in futurum convalescens.
23.2
II ad Timoth. IV: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
23.3
INTERROGATIO .
23.4
Et dum ista praeterita Apostolus ad memoriam reduxit quomodo ea quae retro sunt oblivisci se dixit?
23.5
RESPONSIO .
23.6
Quo magis temporibus et rationi congruunt, quae proferuntur, eo celerius ab auditoribus intelliguntur. Nam Paulus apostolus causa confirmationis suae ista enumeravit, quia tempus resolutionis suae propius instabat. Scriptum quippe est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Paulus ergo praeterita obliviscens, non erat immemor malorum, quando dixit: Non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Iterum, appropinquante die resolutionis suae, immemor non erat 573 bonorum, dicens: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Solent quippe sancti viri hoc proprium habere et prospera in adversis, et in prosperis adversa commemorari. Hinc beatus Job in prosperis cum erat, sic timuisse se dixit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Deum. Item cum erat in adversis, bona praeterita quae egerat, ad memoriam revocavit, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Sancti ergo viri utrumque alternatim dicunt, quatenus nec extollantur in prosperis, nec desperatione frangantur in adversis.

Intertext edge

Open linked passage

Note