Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
24.1
XXIV.
24.1
Ad Philip. IV: Si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me.
24.2
In Parabolis Salomonis XXVII: Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
24.3
INTERROGATIO .
24.4
Si nulli laudare seipsum ore proprio licuit, cur Paulus bona enumerans de seipso dixit: Quae et vidistis in me?
24.5
RESPONSIO .
24.6
Aliter est loqui de corde proprio, aliter in Spiritu sancto. Nam Paulus in adversis carceris bona se egisse in spiritu meminit, et idcirco non ore proprio dixit; quia prospera in adversis commemorari debent. De semetipso autem loqui laudanti et propriam gloriam quaerenti Veritas ait: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus, qui misit eum, hic verax est. Sed idem Paulus: Non, inquit, qui semetipsum commendat, ille probatus est. Ille ergo nimirum commendatur, qui nec in Spiritu sancto, nec in adversis prospera de se narrat.