Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
25.1
XXV.
25.1
Ad Philip. IV: Ubique et in omnibus institutus sum; scio et saturari et esurire.
25.2
In sancto Evangelio secundum Lucam VI:
25.3
Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis.
25.4
INTERROGATIO .
25.5
Cum vae saturatis Dominum dixisse Evangelista narraverit; cur Paulus apostolus saturari se scire dixit? aut quid magni est, scire saturari et esurire, cum hoc omnium animantium videatur esse commune?
25.6
RESPONSIO .
25.7
Omnipotens et verax Deus vae saturatis dixit: quia saturari nescientes, nec gratias agentes, eos intemperatos vidit. Magnae namque discretionis est saturari scire, hoc est cum moderatione et gratiarum actione alimenta percipere. Qui enim, inquit Paulus, manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo. Ipsi ergo saturari nesciunt, qui tunc solum manducare desinunt, quando carne imperante manducare nolunt. Et isti e contrario Domino manducant, qui semper temperati, largitori gratias agunt.