Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 26 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
26.1
XXVI.
26.1
574 Ad Thess. II: Ego quidem Paulus et semel et iterum volui venire ad vos, sed impedivit nos Satanas.
26.2
Secundum Lucam XXII: Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua.
26.3
INTERROGATIO .
26.4
Quomodo isdem Satanas cribrare sanctum Petrum, sicut voluit, non permittitur, et quasi per se potuisse impedire a Paulo scribitur? Et si Paulus apostolus Dei voluntati in hoc congruit, cur iterum illum Satanas impedivit?
26.5
RESPONSIO .
26.6
Indubitanter nobis sciendum est quod diabolus voluntatem tentandi semper habet; quomodo autem, et quantum, et quando faciat, potestate caret. In tantum enim eum Creator aliquid in saeculo agere permittit, quantum ante saecula sine termino in praedestinatione habuit, et quia sanctos suos Dominus plerumque per Satanam probat, idcirco quasi ipse Satanas impediat, Paulus indicat. Sed inter haec sciendum est, quia plerumque omnipotens Deus facit voluntatem consilii sui, etiam per malevolam voluntatem servi sui. Aliquando autem boni servi ea desiderare conceduntur, quae ita, ut desiderant, a Domino non permittuntur. Abraham quippe praecepto Dei obedire voluit, sed decollari Isaac idem Dominus non permisit, et hanc voluntatem omnino perfectam remuneravit dicendo: Quia non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum. Et David de voluntate construendi templi laudatus fuit, licet ad hoc construendum in ea re non pervenerit. Et dum ista specialiter locuti sumus, quomodo fiunt generaliter videamus. Plagae namque generis humani a justo judice dispensatae sunt, sed electi Dei charitate jam pleni, eas fieri nolunt. Et contra Deum ergo volunt, et ab ipso non discedunt, quia de omnibus plagis gratias agunt. Sed ut manifestius sit quod loquimur, per exempla demonstrando gradiamur. Verbi gratia: Aliquis filius suo ministrat patri quem, quia pius est, non vult etiam mori. Sed et cum aegrotos, quos Dominus castigat, visitamus, ut sani deveniant, satis desideramus. Ista ergo cum volumus, quasi discordando Dei voluntati discordamus. Item cum Dominus humano generi bona fieri jubet, nostra voluntas non contraria, sed congratulans esse debet, quatenus est perfecta, sed idcirco pii Domini et justitia judicis laudanda sit.

Intertext edge

Open linked passage

Note