Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 27 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
27.1
XXVII.
27.1
Ad Thess. IV: Et in tuba Dei descendet de coelo.
27.2
In Apocal. VIII: Et septem angeli qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent.
27.3
INTERROGATIO .
27.4
Et dum in tuba Dei de coelo descendet Christus, in qua de iis septem creditur descensurus? Si in septima, quomodo praecesserunt caeterae? Si in prima, quomodo secuturae sunt, aliae?
27.5
575 RESPONSIO.
27.6
Idcirco septiformis Spiritus descendit in apostolos, ut quasi septem tubis acceptis, intonarent in populos, et Christus ad eorum posteros sub illorum persona promisit quod apud ipsos usque ad consummationem saeculi mansurus sit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Septima ergo praedicatio, quasi septima tuba ad consummationem saeculi pertinet, quia finita senaria praedicatione, novissima tuba canet. Canet enim, inquit Paulus, tuba, et mortui resurgent incorrupti. Et licet credere per novissimam tubam, significari septimam praedicationem, tamen attendimus Evangelicam lectionem, ubi ait de Filio hominis: Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Sciendum etenim est quia et vox quasi tuba audita est in monte Sinai, quando populus Israel accepit decalogum verborum Dei, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis iterum fieret. Sed tunc omnino locutus est per subjectam creaturam, profecto non per propriam naturam, sicut et ad filium suum locutus est, postquam a Joanne idem Filius baptizatus est, dicente Patre: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit. Qui quod significabatur in voce, omnino paternae divinitatis est, syllabae autem et sonitus syllabarum profecto creaturarum erat. Cum ergo talem consuetudinem habeant sancti angeli, aeriis corporibus vestiri, sicut potuerunt ab aliquantis patribus videri, nihil nimirum obstat intelligi quia tali tuba tunc cantaturi sunt quando novissime in die ultimo intonabunt, quando mortuorum dormientium corpora resuscitabuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note