Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
28.1
XXVIII.
28.1
I ad Timoth. I: Sed misericordiam sum consecutus, quia ignorans feci in incredulitate.
28.2
Ad eumdem. Ibid.: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
28.3
INTERROGATIO .
28.4
Quid te excusas, sancte Paule, in uno, et accusas in altero, dum per ignorantiam erat quidquid commisisti, quia cum venia omnium peccatorum primus fuisti, maxime cum nec tempore, nec magnitudine peccatorum inveneris ita fuisse?
28.5
RESPONSIO .
28.6
Sciendum est quod tribus modis peccatum admittitur, aut enim ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur; et gravius quidem infirmitate quam ignorantia; similiter studio gravius, quam infirmitate. Excusas ergo teipsum, sancte Paule, per veram rationem, et nihilominus accusas per humilem confessionem. Ut veraciter justus, accusator tui fuisti in uno, et gratias agens de Domini misericordia, Dominum laudasti in altero.