Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 29 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
29.1
XXIX.
29.1
I ad Timoth. II: Qui omnes homines vult salvos fieri, 576 et ad agnitionem veritatis venire.
29.2
In Psal. CXIII: Deus autem noster in coelo et in terra, omnia quaecunque voluit fecit.
29.3
INTERROGATIO .
29.4
Cum Deus omnia, quaecunque voluit, fecit, nunquid totum genus humanum ad salutem perduxit? aut si hoc agere noluit, quomodo sanctus Paulus voluisse scripsit, dicens: Qui vult omnes homines salvos fieri?
29.5
RESPONSIO .
29.6
Indubitanter credendum est quia non alia Deus in temporibus fecit, quam quae ante tempora praescivit et praedestinavit. Sed hoc nimirum intelligendum est, quia omnipotens Deus aliquid in sacra Scriptura se agere dicit, quod non per propriam naturam, sed per creaturam profecto agit. Sicut ad patrem Abraham dixerat, cum occidi Isaac omnino nolebat, dicens: Nunc cognovi quia tu times Deum; hoc est, nunc cognoscere te feci, quod sine ullo termino ego cognovi. Et sicut in Ezechiele de impio ait: Nolo mortem impii; hoc est, feci nolentem mori, licet hoc ipse agat unde ad mortem perveniat, in natura ejus posui, quod nequaquam velit mori. Vult ergo Dominus omnes homines salvos fieri, qui in hoc utique sunt conditi quod volunt, licet indigni, semper esse salvi. Seu Deus omnes homines vult salvos fieri, quia salvos fecit ex omni ordine generis humani, scilicet, reges ex regibus, duces ex ducibus, et ex viris et ex mulieribus, et ex omnibus omnino hominibus. Hoc ergo genere locutionis loqui poterat Paulus cum diceret: Qui vult omnes homines salvos fieri. Quoniam secundum[ Lucam] Marcum evangelistam locutus est etiam ipse Dominus dicens: Vae vobis scribae et Pharisaei, qui decimatis mentham, et omne olus; hoc est, omne olerum genus. Unde enim poterant universa decimare, qui omnino non valebant cuncta simul congregare?

Intertext edge

Open linked passage

Note