Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 2 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
2.1
II.
2.1
Ad Rom. I: Segregatus in Evangelium Dei. Et secundum Joannem XVII: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, in nomine tuo, ut sint unum.
2.2
INTERROGATIO .
2.3
Et dum se sanctus Paulus unum effectum cum servatis 562 credidit, quid est quod se segregatum esse fatetur? Nam dicitur segregatus, qui a grege separatus est, maxime cum Dominus dixerit: Et erit unus grex, et unus pastor. Et sanctus Spiritus in Actibus apostolorum imperando locutus est: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod vocavi eos.
2.4
RESPONSIO .
2.5
Sciendum profecto in primis est, quia ista testimonia non solum a semetipsis non discrepant, verum etiam sibimetipsis in unitate concordant. Nam Paulus et Barnabas a grege non erant separati, sed gregati, hoc est ad opus apostolatus fuerant electi. Quibus enim cor unum et anima una cum grege erat, nulla separatio usquam esse poterat. Attamen a grege separati fuerant qui ad apostolatum electi erant. Nam et manus ad operandum porriguntur, sed tamen ab unitate corporis non separantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note