Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
31.1
XXXI.
31.1
I ad Timoth. V: Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri videntes timorem habeant.
31.2
Secundum Matth. XVIII: Si peccaverit in te frater tuus, 577 vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
31.3
INTERROGATIO .
31.4
Dum discipulo dictante peccans coram omnibus arguendus est, quid ipse magister veritatis inter te et ipsum solum locutus est?
31.5
RESPONSIO .
31.6
Hanc quaestionem celerius absolvemus, si vim dictorum diligentius consideremus. Ibi dixit: peccantes, sed non addidit, in quem; hic dixit, si peccaverit in te. Si ergo occulte in te peccaverit frater tuus, et tu vis coram omnibus arguere, non es corrector sed proditor. Peccantes autem in Deum coram omnibus increpa, ut illud verbum argue, ad sequentem vocem adjungas. Hinc Paulus ait: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem illi restiti, eo quod non recte incederet ad fidem Evangelii. Et post pauca: Dixi Petro coram omnibus; ac si dixisset, eo quod simulationem coram omnibus habuisset: Si tu, inquit, Judaeus cum sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo gentes cogis judaizare? Occulta ergo peccata possunt occulte corripi, et publica peccata coram omnibus debent argui, ut et caeteri timorem habeant. Quidquid enim mentem movet aliorum, nequaquam reticendum est, sed cum magna humilitate proferendum est.