Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
32.1
XXXII.
32.1
I ad Timoth. VI: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest.
32.2
Et I Joan. III: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi est.
32.3
INTERROGATIO .
32.4
Cum Paulus apostolus dixerit quod nullus hominum Deum vidit, sed nec videre potest, quomodo sanctus Joannes scripsit: quoniam videbimus eum sicuti est?
32.5
RESPONSIO .
32.6
In his duobus testimoniis sancti duo apostoli omnino dissonant, sed dissonando veraciter concordant. Sed inter hoc sciendum est, quia omnipotens Deus antiquis patribus non in sua propria natura monstrabatur, sed etiam per creaturam cum Moyse, quasi amicus cum amico loquebatur. Nemo enim, inquit, videbit me, et vivet. Hoc utique congruenter convenit ad illud quod Paulus apostolus ait: Quem nullus hominum videt. Quod autem ait: Sed nec videre potest, ad illud convenit, quod sanctus Joannes dixit: Quoniam videbimus eum sicuti est. In ista ergo vita posteriora sua Dominus per creaturas monstravit: quia adhuc peregrinantibus filiis naturae propriae veritatem occultat, eodem Joanne attestante, qui ait: Carissimi, 578 nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est( Ibidem). Ex hoc testimonio intuendum est quod Paulus ait: Sed nec videre potest; ac si aperte diceret: Tandiu unusquisque filius coelestem patrem videre non potest, quandiu in hac vita peregrinus, patri utique dissimilis est. Sed unusquisque electus Deum, non per creaturas, sed sicuti est, videre poterit, cum quid erit, apparuerit, et similis ei fuerit. Vel certe ut idem Joannes Evangelista ait: Deum nemo vidit unquam; quasi manifestius diceret: Sicut est, videt in se. Nulla enim creatura firme intelligit Deum quemadmodum Deus intelligit semetipsum.