Concordia testimoniorum S. Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8103 Cotessc
4.1
IV
4.1
Ad Rom. IX: De Jacob et Esau. Cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, ut propositum quod per electionem Dei factum est, permaneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori.
4.2
In psal. LXI: Quia tu reddes unicuique, secundum opera sua.
4.3
INTERROGATIO .
4.4
Cum non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia major serviet minori, quomodo reddet Deus unicuique secundum opera sua? Cur ergo Paulus dixerit: Non ex operibus? Nos procul dubio credimus quia nec utique ex futuris, nec eum quisquam existimat tantum dixisse de praeteritis, qui utique non erant, cum supradicti distincti fuerant. Si enim hominem praesentem futura adhuc bona justificant, et futura adhuc mala alterius damnant. Sed hoc credere absit a nobis, quia quidam sapiens dixit: Raptus est justus, ne malitia mutaret intellectum ejus. Etenim iste nec justus diceretur, si de futura adhuc malitia damnaretur.
4.5
RESPONSIO .
4.6
Antequam aliquid de ista quaestione dicamus, prophetam et apostolum eodem spiritu locutos fuisse credamus. Contrarius enim sibiipsi esse non poterat idem Spiritus, qui utrumque implebat, et ipse Spiritus, qui Deus est, per prophetam locutus est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Electio ergo Dei nunquam defuerat, quae ea quae in temporibus facta fuerant discernebat; quia futura tempora non electionis divinae, sed ipsa omnium futurorum naturalium causa erat. Hinc Redemptor noster ad Ananiam de Saulo, non adhuc de Paulo dixit: Noli timere eum, quia vas electionis mihi est. Intuere quod dixit: Est, non autem, erit. Nam non ideo electus est quia apostolus esset, sed ideo apostolus erat quia electus est. Deus ergo noster bonorum omnium creator est, malorum autem justissimus ordinator. Tanto enim bonus omnibus est, ut benefaciat etiam de malis. Nam si mali non essent, nullae rei utique prodessent. Reddet ergo Deus unicuique secundum opera sua, quia vasis praeparatis in honorem reddet vitam aeternam, et aptis in contumeliam, debitam damnationem. Nam et mali si vellent boni utique esse potuissent. Boni autem qui ex Adam nati sunt, contrariam legem in membris suis vident, ut isti non consentiendo per misericordiam ad praemia perveniant, et illi consentiendo per justum judicium ad supplicium pertrahantur.