Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 5 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
5.1
V.
5.1
564 Ad Rom. X: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
5.2
Et secundum Matthaeum VII: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum.
5.3
INTERROGATIO .
5.4
Ista dissona videntur, sed scire volumus quomodo intelligantur. Nam ibi dixit, Omnis: Hic dixit, Non omnis. Si ergo omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, quomodo non omnis, qui ingeminat nomen Domini, salvus erit?
5.5
RESPONSIO .
5.6
Aliud est invocare nomen Domini, aliud ingeminare. Nam illud semper invocant boni, ingeminant autem mali, quia eamdem fidei vocem quam loquendo proferunt, moribus destruunt. Hinc de quibusdam Paulus ait: Deum se confitentur nosse, factis autem negant. Bonis nomen Domini invocare, est in omnibus illi placere. Idcirco omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Intertext edge

Open linked passage

Note