Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 6 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
6.1
VI.
6.1
Ad Rom. IV: Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
6.2
In epistola Jacobi II: Abraham, pater noster, nonne ex operibus justificatus est?
6.3
INTERROGATIO .
6.4
Etsi Abraham ex operibus justificatus est, apud quem habet gloriam, si non apud Deum, cujus amicus per Jacobum dictus est? et si nulla vera gloria est, nisi apud Deum, et nulla vera justificatio, nisi ab illo, quis justificatus habet gloriam sine Deo?
6.5
RESPONSIO .
6.6
Paulus apostolus contra Saducaeos scripsit, sanctus vero Jacobus de justitia fidei dixit. Illi ex operibus legis semetipsos justificabant, nam Saducaei Latino sermone dicuntur justificati. Per justitiam autem fidei qui justificantur fide, per charitatem, opera demonstrantur. Nam ut idem Jacobus ait: Mortua est fides sine operibus charitatis, non legis. Sanctus autem Paulus contra habentem gloriam, sed non apud Deum; et contra Saducaeum semetipsum justificantem dirigit sermonem, dicens: Ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei; arbitramur enim hominem justificari sine operibus legis. Ac si aperte diceret, Abraham, pater noster, ante tempora legis fuerat, sed tamen apud Dominum justificatus erat, quia fidem quam corde tenebat operibus demonstrabat.

Intertext edge

Open linked passage

Note