Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 7 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
7.1
VII.
7.1
Ad Rom. XI: Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
7.2
In Genesi VI: Poenitet me fecisse hominem; et in Samuele, I Reg. XV: Poenitet me unxisse Saul in regem.
7.3
INTERROGATIO .
7.4
Cum unus idemque Dominus in patribus et in Apostolo locutus est, quomodo poenituisse et non poenituisse ab his dictus est?
7.5
565 RESPONSIO.
7.6
Solerter intuendum nobis est, quia patres locuti sunt de Deo incommutabili faciente. Et apostolus protulit sermonem de incommutabili praedestinatione. Hinc de eodem Domino sanctus Jacobus ait: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Sed Deus praeter praedestinationem mutabilia facit. Per convenientem etenim usum loquendi, et iratus et poenitens, et zelans et praescius Dominus dicitur; sed sine ira iratus, sine poenitentia poenitens, sine zelo zelans, sine provisionibus praescius intelligitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note