Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 8 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
8.1
VIII.
8.1
Ad Rom. XIII: Non est potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo ordinata sunt.
8.2
In Propheta de quibusdam regibus, Oseae VIII: Ipsi regnaverunt, et non ex me.
8.3
INTERROGATIO .
8.4
Si nulla potestas nisi a Deo, quomodo dictum est veraciter ab ipso: ipsi regnaverunt, et non ex me? Item si ipsi reges ex Deo non erant, quomodo reges per se regnasse dixerat: Per me, inquiens, reges regnant?
8.5
RESPONSIO .
8.6
Ex illo, et non ex illo reges regnant, qui et potestatem a Deo datam habent, et tamen se ab eo accepisse stulte denegant. Hinc per prophetam scriptum est: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Propterea ergo isti reges ex Deo non sunt, qui non ex bono, sed propter peccata populi regnare permissi sunt. Item: Omnis potestas nonnisi a Deo est; quia non per se mala, sed utique bona est. Mala autem sine bonis, et nisi in bonis esse non possunt, et idcirco nonnisi in rationabilibus creaturis fiunt. Bonis ergo regibus Spiritus sanctus comminando loqui dignatur, cum ad eosdem psalmistae voce dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram.

Intertext edge

Open linked passage

Note