Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concordia testimoniorum S. Scripturae
Gregorius IScri 9 · 8103-cotesscMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8103 Cotessc
9.1
IX.
9.1
Ad Rom. XIV: Scimus autem quia nihil commune per ipsum.
9.2
In Actibus Apostolorum XV: Ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum.
9.3
INTERROGATIO .
9.4
Si nihil rerum per ipsum est commune, quid de morticino, et sanguine, et suffocato, et de idolis immolato debemus sentire? Nam ista non solum in Veteri Testamento immunda esse leguntur, sed et in Novo gentes credentes ab his abstinere, ab apostolis praecipiuntur. Intellectu igitur satis opus est, quo pacto ista dissonantia solvi possit.
9.5
RESPONSIO .
9.6
Dominus ac Redemptor noster secundum Marcum dixit quando de his sermonem habere voluit: Nihil est, inquit, extra hominem quod possit eum coinquinare; Et hoc non intelligentibus discipulis, increpando subintulit dicens: An et vos sine intellectu estis? nondum intelligitis, quia omne quod 566 in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Ergo rudes adhuc apostoli et necdum a Spiritu sancto illuminati, sensu Judaico credebant, quod hominem non prohibitiones, sed res coinquinarent. Res autem non coinquinant hominem, quae in ventrem vadunt et exeunt, sed prohibitionis transgressio, et quae de ipsa procedunt. Nam et primus homo non propter morticinum, aut sanguinem, aut suffocatum, sed propter poma immundus factus est, cum mandatum Dominicum suadente sua conjuge transgressus est. Sed sancto Petro quod dictum est audiamus, ut de his quid sentire debeamus, intelligamus. Surge, inquit, Petre, macta et manduca. Huic dicto Petrus intuendo litteram respondit, dicens: Absit a me, Domine, quia omne commune et immundum nunquam intravit in os meum. Cui sub testificatione prohibitionis protinus respondetur: Quod Deus, inquit, purificavit, tu ne commune aut immundum dixeris. Hinc data est licentia Christianis, exceptis in novo Testamento prohibitis, ut manducent quod velint cum moderatione et gratiarum actione. Non ergo per se morticinum aut sanguis ex natura immunda sunt, sed qua prohibita sunt, manducata hominem coinquinant. Et pomum nullam immunditiam naturalem habuit, sed manducare prohibitum, hominem coinquinavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note