Constitutiones Lateranenses
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8090 Conlat
2.1
I. Rubrica de divinis officiis.
2.1
Ut membra capiti se conforment, praesente institutione decernimus quam tam nocturnum quam diurnum, in Lateranense Ecclesia, cum nota dicatur juxta rubricam, ordinem sive morem sanctae Romanae Ecclesiae, seu capellae domini nostri papae; officium vero beatae Mariae virginis sine nota, aperte tamen et spatiose proferatur. In ipsa quoque Ecclesia celebrentur cum nota die quolibet duae Missae, quarum prima die Sabbati, et Dominico, et aliis diebus, quibus secundum rubricam Ecclesiae Romanae non consuevit Missa pro mortuis decantari, 578 Missa de beata Virgine decantetur; caeteris vero hebdomadae diebus prima Missa celebrabitur cum praecedentibus vigiliis pro defunctis; secundam vero Missam de occurrentis solemnitate diei volumus celebrari.
2.1
Ab his dies excipimus subsequentes, videlicet Nativitatem Domini cum diebus octo sequentibus, Epiphaniam Domini, et a quarta feria majoris hebdomadae usque ad tertiam feriam Resurrectionis Domini inclusive, festum Ascensionis, Pentecostem cum duobus sequentibus, festum Corporis Christi, Nativitatem beati Joannis Baptistae, festum apostolorum Petri et Pauli, solemnitatem omnium Sanctorum, et quatuor festivitates beatae Virginis; in quibus propter solemnitatem dierum, unam tantum Missam teneantur celebrare cum nota; et alios dies, quibus ex ordinatione et observantia in ipsa Ecclesia antiquitus consuetum est duas alias Missas solemniter celebrari, tunc illae solemnizentur, quas solemnizari hactenus est consuetum.
2.2
Distinctus ordo solet decorare solemnia officiorum potissime divinorum. Hoc igitur constituto statuimus quod primam Missam, sicut hactenus consuetum est, cum nota, tantum beneficiatus ille qui in illa hebdomada fuerit hebdomadarius, mane statim cantata Prima, debeat celebrare; secundam vero Missam, quae vulgo magna Missa vocatur, canonicus hebdomadarius cum diacono et subdiacono solemnizet, nisi cardinalis qui archipresbyter Lateranensis pro tempore fuerit, vel eo absente ejus vicarius, ob raritatem clericorum, vel aliam causam, ut loco sui canonicus possit aliquem de beneficiatis ejusdem Ecclesiae sacerdotibus subrogare duxerit dispensandum. Sed quia pro majori parte canonici non sunt promoti, concedimus quod Missa magna usque ad annum debeat per beneficiatos decantari.
2.3
Simili modo in mensibus Julii et Augusti, et Septembris, in quibus Romae aeris intemperies esse solet, ad haec canonicos volumus non astringi, sed tunc per beneficiatos etiam secundam Missam cum sua solemnitate cantari jubemus, diebus Dominicis, et festis duplicibus, et per totam Octavam beati Joannis Baptistae duntaxat exceptis; quibus diebus, uti in caeteris anni mensibus, ad ipsam secundam Missam celebrandam canonici sunt astricti. Canonicus vero sacerdos, qui celebrabit pro tempore in festis duplicibus, denarios decem et octo, et diaconus et subdiaconus denarios novem, quibus ultra ea quae erant alias habituri, recipiant a camera Ecclesiae praelibatae; aliis vero diebus medietatem recipiant de praedictis, dum celebrabunt ibidem.
2.4
In divini numinis cultum lumina deservire corporea congruum arbitrantes, statuimus quod vicarius et camerarii, qui pro tempore fuerint, provideant diligenter ne circa lumina opportuna Lateranensis Ecclesia defectum aliquem patiatur. Mansionarii quoque aliis horis et Missa campana congrua hora pulsent, et lampades accendant. Quod si non fecerint, pro qualibet hora vel vice in denariis duodecim puniantur. Donec vero pro Missa pulsabitur, ante finem pulsationis hujusmodi sacerdos, diaconus et subdiaconus, qui per hebdomadam celebraturi sunt Missam, 579 se parent et induant cum acolythis, qui eisdem deserviant. Si vero quisque eorum fuerit ita tardus, ut ejus exspectatio fuerit exspectantibus onerosa, fecerit tamen postquam venerit illud quod ipsius ordo requirit, puniatur in duplo ejus quod pro illa Missa ad ipsum perventurum ex distributionibus fuisset. Quod si nullo modo celebraverit seu ministraverit, si canonicus, in solidis quinque; beneficiatus vero in denaris triginta; acolythus in quindecim irremissibiliter puniatur, applicandis illa die celebrantibus et ministrantibus pro eisdem.
2.5
Cum in festis duplicibus canonicus in Lateranensi Ecclesia celebraturus est Missam, tam in primis, quam in secundis Vesperis, duo; si vero festum fuerit multum solemne, quatuor beneficiati cum ipso pluvialibus sint induti. Qui contra fecerit, canonicus tres solidos, beneficiatus vero duos pro vice perdat, ipsius poena dimidia camerae, dimidia vero celebrantibus pro eisdem et ministrantibus applicanda; quibus camerarii de contrafacientium fructibus, vel ipsius capituli, si ipsorum fructus fuerint aliter ad capitulum devoluti, satisfacere teneantur.
2.6
Ut praelatis honor debitus impendatur, sancimus quod dum aliquis praelatus, et potissime cardinalis in ipsa Ecclesia in pontificalibus celebrabit, nullus sacerdos in eadem cum nota celebrare praesumat, puniendus, si contrafecerit, arbitrio domini vicarii domini cardinalis.
2.7
Statuimus et ordinamus quod in eadem Ecclesia sint perpetuo quatuor acolythi, qui tam canonicis quam beneficiatis vel aliis ministrantibus, dum Missarum solemnia celebrant, in ipsis officiis, et aliis praeparantibus subministrent, prout est hactenus consuetum.
2.8
Sacrista ex proprio juramento tenetur omni die Sabbati facere tabulam de canonicis et beneficiatis qui debent in futura hebdomada celebrare, et de cantoribus in choro per circuitum; et de his qui debent pluviales tenere, et omnibus aliis qui debebunt in ipsa hebdomada deservire; et quicunque cantor non obedierit, vice qualibet poenam duorum solidorum incurrat.
2.9
In choro servari jubemus modum et ordinem subsequentem, videlicet quod ab una parte chori sit medietas canonicorum, beneficiatorum, acolythorum et capellanorum, qui choro servire tenentur; ab alia vero reliqua; ipsumque chorum intret quilibet ante finitam pulsationem ad Missam, vel Horam, vel saltem antequam primus Horae Psalmus, vel Missae introitus compleatur. Ubique resideat devote, sine confabulatione aliqua, murmuratione vel rumore; de una parte chori non discurrat; nec ab inde recedere vel exire praesumat ante finitum officium, nisi negotium Ecclesiae vel corporis necessitas immineret, et tunc ad capitularem locum vel residentiae domum pergat honeste. Sacerdos vero celebrans, diaconi et subdiaconi, et acolythi qui ministrant, et cantores qui in choro deserviunt, in suis permaneant locis ad divina eis injuncta officia peragenda. Quod si quisquam fecerit adversus ea aliquidve eorum quoad illam Missam vel Horam, pro absente penitus habeatur; et si in consuetudine haec habuerit, per scriptores fallarum 580 ad vicarium domini cardinalis pro tempore ipsius Ecclesiae archipresbyteri remittatur, prout ei visum fuerit, correctione debita puniendus.
2.10
Utrique juri consona meditatione statuimus quod clerici Lateranensis Ecclesiae, tam in choro, quam in capitulo, quam in aliis congregationibus, stare, sedere, respondere debeant secundum ordinem debiti prioratus, primo presbyteri, secundo diaconi, tertio subdiaconi, ad dignitatem et prioritatem, et non ad potentiam vel ad nobilitatem alicujus praerogativae habendo respectum. In Processionibus vero etiam secundum ordinem praedictum in honorabilem locum incedant.
2.11
Nemo est qui nesciat quam refectior sit cibus animae verbum Dei. Illud utique semen est radicaliter coalescens, mirabiliter excrescens, foecunde fructificans, et interiorem hominem refectiva informatione restaurans. Et propterea majus peccatum habent, qui praedicationem verbi Dei satagunt impedire, quia nec ipsi fructum percipiunt, nec alios permittunt percipere, dum ipsorum insolentiae impediunt praedicantes. Quisquis igitur praedicationem verbi Dei, si quam pro tempore in Lateranensi Ecclesia fieri contigerit, per se vel per alium impedierit quoque modo, vice qualibet poenam decem solidorum incurrat. Possint tamen et valeant clerici dictae Ecclesiae, donec praedicatio intra Missarum solemnia fiat, de choro recedere, presbytero, diacono, et subdiacono ministrantibus recessu penitus interdicto, ad illum ante praedicationis finem, vel statim post, omnino reversuri, ne ipsorum exspectatio solemnitatis Missae continuationem impediat. Ut tamen a facultatibus et aliis otiosis actibus, vel verbis abstineant, sub poena ipsis interdicimus memorata.
2.12
Nemo canonicus, beneficiatus, vel capellanus, vel alius, sine licentia speciali cardinalis, vel ejus vicarii et capituli, in Lateranensi Ecclesia confessiones audire praesumat; et qui contra fecerit, ipsius vel ipsorum arbitrio puniatur.
2.13
Ut divinus cultus praecipue gaudeat habitu honestatis, statuimus, quod dum in Lateranensi ecclesia divina officia decantantur, nullus canonicus vel beneficiatus intrare ipsam ecclesiam, vel in ea praesumat incedere sine habitu ordinato: contrafacientes excommunationis poenam et solidos decem qualibet vice incurrant ipso facto. Hujusmodi vero excommunicato, donec fuerit absolutus per vicarium cardinalis tantum, camerarii de fructibus et obventionibus aliis nihil debeant ministrare: et si secus fecerint, de ipsorum camerariorum proprio tantumdem camerae restituere teneantur. Absolvi tamen nequeat, nisi primo camerae realiter solverit dictam poenam, et quidquid excommunicationis tempore praedictae perceperit a camerariis memoratis.
2.14.1
Et ne quis in posterum de habitu valeat dubitare, ipsum praesenti constitutione duximus exprimendum, videlicet quod ab hora illa festi omnium Sanctorum, quando incipiunt Vesperae pro commemoratione fidelium defunctorum, usque ad vigiliam Resurrectionis dominicae, quilibet canonicus stet indutus cum sajetta, seu roccheto, cappa nigra et almucia de griseis seu de variis; beneficiati vero et capellani, qui servire tenentur in choro, indutas deferant cappas nigras cum superpelliceo seu cotta, 581 et almucias de squallis nigris. Sed si canonici et beneficiati praedicti maluerint capucia nigra parva sine becchis, seu almucias rotundas nigri coloris subtus cappas portare sine aliis almuciis, hoc eis concedimus.
2.14.2
In vigilia Paschae statim quando Alleluia, verbum laetitiae, decantatur, exuant nigras cappas, luctuosa poenitentiae tempora designantes; et superpellicea seu albas cottas induant supernae vitae gaudia designantes, usque ad festum Sanctorum omnium illa seu illas deferentes cum almuciis supradictis.
2.15
Item statuimus quod omnes capellani capellae sanctorum Petri et Pauli, Jacobi, et alterius capellae sancti Jacobi, qui nunc sunt, et qui pro tempore erunt in dicta Ecclesia, a die publicationis praesentium usque ad quindecim dies, teneantur in choro dictae Ecclesiae in horis diurnis pariter et nocturnis, sicut caeteri beneficiati interesse, distributionesque recipiant a capitulo ultra fructus capellarum eorum, sicut acolythi; et nihilominus in capellis eorum celebrent, prout ex earum fundatione tenentur; et ad hoc cardinalis seu vicarius per ecclesiasticam censuram eos possit astringere per privationem fructuum et ipsarum capellarum, prout ipsorum exegerit contumacia, et ipsi domino cardinali vel vicario videbitur faciendum.
2.16.1
Cum nonnulla bona Lateranensis Ecclesiae legata sint, et legentur quotidie, ut in aliquo altari celebretur certo modo pro legantium animabus; pias igitur deficientium voluntates effectu debito prosequentes, statuimus quod vicarius qui pro tempore fuerit debeat effectualiter ordinare quod ipsi altari per beneficiatos et capellanos, presbyteros et acolythos, serviatur.
2.16.2
Anniversaria quoque diebus statutis per testantes qui ad hoc Ecclesiae aliquid legaverunt cum vigiliis et Missa similiter volumus celebrari. Si quis vero in his vicario non curaverit obedire, presbyter in solidis quinque, acolythus in duobus pro vice qualibet punietur. Et quia, crescente contumacia, crescere debet et poena, si quis in tali perseveraverit contumacia, praeter praemissam poenam, cardinalis vel ejus vicarii arbitrio puniatur.