Constitutiones Lateranenses
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8090 Conlat
3.1
II. Rubrica de reliquiis, sacris rebus, et aliis mobilibus Lateranensis Ecclesiae, et earum custodia.
3.1
Reliquiae, nisi statutis temporibus, sine voluntate vicarii et capituli nullatenus ostendantur, nisi alicui cardinali, praelato, vel regali. Nullus autem praesumat de dictis reliquiis concedere, sine licentia domini nostri papae, vel cardinalis qui pro tempore fuerit archipresbyter Lateranensis Ecclesiae. Hujusmodi constitutionis[ si quis violator exstiterit] in aliquo tempore, ipso facto poenam excommunicationis incurrat.
3.2
Res quarum perditio esset magnum praejudicium illatura diligentiori sunt custodia gubernandae. Et propterea hoc statuto jubemus quod statuta, privilegia, inventaria, sigilla Ecclesiae et capituli intra claves reliquiarum et cancellorum sacristiae, ubi est mensa Domini, quae omnia 582 sub tribus diversis serris et clavibus clausa sint; quarum unam vicarius, aliam camerarius, et aliam antiquior canonicus debeat retinere; et sic per ipsum vicarium, camerarium et antiquiorem canonicum conservetur, et taliter, quod alter, vel alteruter, sine aliis omnibus aperire vel sigillare non possit.
3.3
Item statuimus quod camerarius vel sacrista pannos, libros, paramenta, vel alia sacra vasa alicui extra Ecclesiam asportanda concedere nullo modo praesumat, sine licentia vicarii, vel camerariorum primitus non obtenta. Et tunc camerarii et scriptores debeant in ipsorum libris ascribere portitores. Alias excommunicationis sententiam incidant eo ipso, a qua absolvi nequeant nisi per dominum cardinalem, vel ejus vicarium, et satisfacto prius de commissis.
3.4
Inventarium de rebus omnibus in sacristia existentibus per vicarium et capitulum quolibet anno fiat; et privilegia, statuta, vel instrumenta sine licentia domini cardinalis, vel eo absente ejus vicarii et capituli, nullus tentet de loco ubi sunt reposita removere, nisi pro evidenti causa ipsius Ecclesiae, vel alicujus deservientium in eadem; et tunc in manibus vicarii, seu camerariorum, infra tempus per vicarium et camerarios praefigendum, debeat ad ipsos camerarios reportari. Et contrarium faciens excommunicationis sententia se noverit innodatum, a qua absolvi nequeat, nisi illa reportet primitus ad sacristiae locum, unde receperat.