Constitutiones Lateranenses
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8090 Conlat
4.1
III. Rubrica de canonicis, beneficiatis et acolythis, ipsorumque numero et gradu.
4.1
In Ecclesia Lateranensi perpetuo et successive sint decem et octo canonici, et totidem praebendae, praeter praebendam domini cardinalis: quarum praebendarum octo sunt presbyterales, videlicet praebenda Laurentii de Argeleriis, Francisci de Veneriis, Joannis de Viterbio, Oddonis de sancto Eustachio, Francisci de Utriculo, Angeli Picciardelli, Oddonis de Columna, et Romani de Micardis; quinque vero sunt diaconales, scilicet: Marcelli de Columna, Philippi de Philippis, Jacobi de Papaluccis, Thomae de Monte Nigro, et Stephani Normandis. Quinque vero sunt subdiaconales, videlicet: Joannis Lessi, Matthiae de sancto Eustachio, Petri de Columna, Camilli Pauli de Columna, et Joannis de Barattis.
4.2
Et quod quilibet canonicus praebendatus de caetero in ipsa ecclesia recipiendus infra annum a tempore possessionis adeptae computandum, ad ordinem, quem sua praebenda requirit, se faciat promoveri. Quod si non fecerit, sit suis canonicatu et praebenda privatus ipso facto. Et si post annum praedictum talis sic privatus aliquid perceperit, excommunicationis poenam confestim incurrat, et ad restitutionem talium fructuum teneatur, ab omnique canonicorum consortio et capituli repellatur. Et ex tunc etiam per camerarios, vel eos quoscunque nihil sibi ministretur; et qui scientes aliquid ei ministraverit contra tenorem constitutionis hujusmodi, tantumdem de suo proprio Ecclesiae restituere teneatur sub poena praedicti juramenti. 583
4.3.1
Item statuimus et ordinamus quod canonici praebendati, qui sunt in ipsa Ecclesia jam recepti, infra annum a tempore publicationis hujusmodi statutorum se promoveri faciant ad sacros ordines, quos ipsorum praebendae requirunt; et si non fecerint; ipsorum canonicatibus et praebendis sint ipso facto privati, exceptis illis qui non sunt in aetate ad recipiendos ordines legitima constituti. Tales cum infra annum a tempore quo aetatem ad ordines necessariam compleverint computandam ipsos ordines suscipere teneantur, alioquin eamdem poenam privationis incurrant.
4.3.2
Interim vero tam illi quam alii qui ex dispensatione apostolica vel alia justa causa promoveri non teneantur, seu qui, licet essent promoti, essent tamen absentes, vel si praesentes essent et nollent secundum tenorem praesentium statutorum eis incumbens officium exercere, defectus suos per alios canonicos suppleri facere teneantur, sic quod injunctis vel injungendis eis officiis nullus in Ecclesia possit esse defectus. Quod si quisque facere recusaverit, camerarii de fructibus praebendae illius canonici cui officium incumbit triginta solidos pro septimana qualibet detrahere teneantur; de fructibus vero illius ad quem officium diaconi vel subdiaconi pertineret solidos viginti, quos illi vel illis qui pro eo faciunt officium ministrent, vel de distributionibus eorumdem, prout vicario et camerariis videbitur. Quod si nec fructus grossos nec distributiones tales haberent, capitulum ad quod tunc tales fructus pertinebunt sine dilatione aliqua solvat ministrantibus pro eisdem, et ad hoc camerarii teneantur ex proprio juramento.