Constitutiones Lateranenses
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8090 Conlat
5.1
IV. Rubrica de numero beneficiatorum, et quae praebendae ipsorum sint presbyterales, quae diaconales, et quae subdiaconales.
5.1
De beneficiatis Lateranensis Ecclesiae praesenti constitutione duximus ordinandum, quod in ipsa Ecclesia perpetuo sint viginti duo beneficiati, quorum quatuordecim sint presbyteri, videlicet Petrus de Palliano archipresbyter de Utriculo, Laurentius Rusciolus de Pandolphis, Jacobus de Leolis, Joannes de Campo Floris, Joannes de Catino, Nucius[ Forsan Mutius] Petri Bertae, Stephanus de Sublacu, Joannes Serleonis archipresbyter de Arcula, Joannes de Civita, Nucius de sancto Marco, Dominicus de Campanea, Ganfredus de Antissiodoro, et Nucius Amici; ita quod beneficiatus ipsorum perpetuo sint presbyterales. Quatuor vero diaconi, videlicet Nicolaus Procerti, Jacobellus de Campo Florum, Silvester Ricciardelli, et Nucius de Tibure; ita quod ipsorum beneficiatus perpetuo sint diaconales. Quatuor vero beneficiati restantes sint subdiaconi: videlicet Tutius Salmenicii, Angelus de Gallicano, Antonius de Frascato, et Manardus filius D. Antuini; ita quod ipsorum beneficiatus ex nunc et in perpetuum subdiaconales censeantur.
5.2
Ne igitur Lateranensis Ecclesia in divinis officiis defectum aliquem de caetero patiatur, hoc constituto jubemus quod omnes et singuli beneficiati superius nominati, qui ipsorum beneficiatorum possessionem obtinent de praesenti, infra annum a tempore publicationis hujusmodi statutorum computandum; 584 quilibet vero ad..... alioquin de dictis beneficiatibus sint privati; et si postea sic privati fructus alioquin receperint, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant, et ab omni beneficiatorum et canonicorum consortio repellantur; neque eis per camerarios aliquid ministretur; et si scienter aliquid ministraverint, ministrantes ipsi tantumdem de eorum proprio camerae restituere teneantur, sub poena praestiti juramenti.