Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 102 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
102.1
ΚΕΦΑΛ. ΜΗ'. Περί τινος ἁγίου φοβηθέντος τὸν θάνατον.
102.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Οὕτως ἐστὶ καθὼς εἴρηκας, ὅμως, Πέτρε. Περὶ πταισμάτων ἐλαφροτέρων τὰς τῶν δικαίων ἐξερχομένας ψυχὰς αὐτὸς καὶ μόνος ὁ φόβος καθαίρει, καθὼς παρά τινος ἀκήκοα. Ἔλεγε γὰρ ὅτι ἐν τῷ θανάτῳ ἐλθὼν, σφόδρα ἐφοβήθη. Μετὰ δὲ θάνατον τοῖς ἑαυτοῦ μαθηταῖς ἐν στολῇ λευκῇ φανεὶς, ἐν ποίᾳ λαμπρότητι ὑπῆρχεν ἐμήνυσε.
102.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΜΗ'. Περί τινος ἁγίου φοβηθέντος τὸν θάνατον. CAPUT XLVII. Quod quidam ne in morte timeant, revelatione roborantur; et de Antonio, et Merulo, et Joanne monachis.
102.1.1
Nonnunquam vero omnipotens Deus trepidantium mentes quibusdam prius revelationibus roborat, ut in morte minime pertimescant. Nam quidam mecum in monasterio frater Antonius nomine, vivebat, qui multis quotidianisque lacrymis ad gaudia patriae coelestis anhelabat. Cumque studiosissime, et cum magno fervore desiderii sacra eloquia meditaretur, non in eis verba scientiae, sed fletum compunctionis inquirebat, quatenus per haec excitata mens ejus inardesceret, et ima deserens, ad regionem coelestis patriae per contemplationem volaret. Huic per visionem nocturnam dictum est: Paratus esto, et quia Dominus jussit, migra. Cumque ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, responsum protinus audivit, dicens: Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. Quod cum semel audisset, et magno adhuc metu trepidaret, nocte quoque alia eisdem verbis est admonitus. Tunc post quinque dies febre correptus, cunctis fratribus orantibus flentibusque, defunctus est.
102.1.2
Alius etiam frater in eodem monasterio Merulus dicebatur, vehementer lacrymis atque orationibus intentus: psalmodia vero ex ore illius pene nullo tempore cessare consueverat, excepto cum aut alimentum corpori, aut membra dedisset sopori. Huic nocturna visione apparuit quod ex albis floribus corona de coelo in caput illius descendebat. Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. Ad cujus sepulcrum dum Petrus, qui nunc monasterio 456 praeest, sibi sepulturam facere post annos quatuordecim voluisset, tanta, ut asserit, de eodem sepulcro illius fragrantia suavitatis emanavit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congregata. Qua ex re manifeste patuit quam verum fuit quod per nocturnam visionem vidit.
102.1.3
In eodem quoque monasterio alius quidam Joannes dictus est, magnae indolis adolescens, qui aetatem suam intellectu et humilitate, dulcedine et gravitate transibat. Huic aegrotanti atque ad extremum deducto, per nocturnam visionem quidam senex apparuit, et hunc virga tetigit, eique dixit: Surge, ex hac enim molestia modo minime morieris, sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris. Qui dum jam esset a medicis desperatus, repente sanatus est, atque convaluit. Rem quam viderat narravit; seque per biennium in Dei servitio, sicut praedixi, ultra aetatis suae annos exhibuit. Ante hoc autem triennium, cum quidam frater fuisset mortuus, atque in ejusdem monasterii coemeterio a nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem coemeterio exeuntibus, idem Joannes, sicut postmodum pallens et tremens indicavit, illic nobis discedentibus inventus, ab eodem fratre qui mortuus fuerat de sepulcro vocatus est. Quod mox etiam subsequens finis edocuit. Nam post dies decem, invasus febribus carne solutus est.
102.1.4
PETR. Doceri velim si hoc quod per nocturnas visiones ostenditur debeat observari.

Intertext edge

Open linked passage

Note