Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 110 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
110.1
ΚΕΦΑΛ. Νϛ'. Περὶ τοῦ σώματος τοῦ βαφέως τοῦ ταφέντος ἐν ἐκκλησίᾳ, καὶ μετὰ τοῦτο μὴ εὑρεθέντος.
110.1
Καὶ ἐν ταύτῃ δὲ τῇ πόλει τί συνέβη, πολλοὶ τῶν ἐνθάδε κατοικούντων βαφέων μαρτυροῦσι. Τοῦ πρώτου γὰρ τῆς τέχνης αὐτῶν τελευτήσαντος, ἐν τῇ τοῦ μακαρίου Ἰανουαρίου τοῦ μάρτυρος ἐκκλησίᾳ τῇ οὔσῃ πλησίον τῆς πόρτης τοῦ ἁγίου Λαυρεντίου, τὸ τούτου σῶμα παρὰ τῆς συμβίου αὐτοῦ ἐτάφη. Τῆς δὲ νυκτὸς ἐπελθούσης ἐκ τοῦ μνήματος αὐτοῦ, ἀκούοντος τοῦ φύλακος, τὸ πνεῦμα κράζειν ἤρξατο· Καίομαι, καίομαι. Ἐν ᾧ δὲ ταύτας τὰς φωνὰς ἐπιπολὺ ἔκραζεν, ὁ τῆς ἐκκλησίας φύλαξ τῇ ἐκείνου ἐμήνυσε γυναικί· ἡ δὲ τοῦτο ἀκούσασα, ἄνδρας ἐκ τῆς αὐτῆς τέχνης ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἀπέστειλε, τοὺς ὀφείλοντας περὶ τούτου ἀκριβῶς ἐκζητῆσαι, καὶ ἐν ποίοις τὸ σῶμα αὐτοῦ ἐν τῷ τάφῳ ὑπάρχει, δι' ὃν τοιαῦτα ἔκραζεν. Οἵτινες ἐλθόντες, καὶ τὸ μνῆμα ἀνοίξαντες, τὰ μὲν ἐνδύματα αὐτοῦ σῶα καὶ ἄπτωτα εὗρον· ἅπερ μέχρι τοῦ νῦν ἐν τῇ αὐτῇ ἐκκλησίᾳ διὰ τὴν τοῦ πράγματος τούτου μαρτυρίαν φυλάττονται· τὸ δὲ σῶμα αὐτοῦ παντελῶς οὐχ εὗρον, ὡς ὅτι ἐν τῷ αὐτῷ μνήματι οὐκ ἐτάφη. Ἐξ οὗ πράγματος κατανοῆσαί ἐστιν ἐν ποίᾳ κατακρίσει ἡ ψυχὴ αὐτοῦ ὑπάρχει, οὗτινος τὸ σῶμα ἐκ τῆς ἐκκλησίας ἀπεῤῥίφη. Τί τοίνυν οἱ ἱεροὶ τόποι τοὺς θαπτομένους ἐκεῖσε ὠφελοῦσιν, ὅταν ἀνάξιοι ὄντες ἐκ τῶν ἱερῶν τόπων θεϊκῶς ῥίπτονται; 464
110.1.1
ΚΕΦΑΛ. Νϛ'. Περὶ τοῦ σώματος τοῦ βαφέως τοῦ ταφέντος ἐν ἐκκλησίᾳ, καὶ μετὰ τοῦτο μὴ εὑρεθέντος. CAPUT LV. Quid sit quod post mortem valeat ad absolutionem animas adjuvare; et de Centumcellensi presbytero; ac de anima Justi monachi.
110.1.1
PETRUS. Quidnam ergo esse poterit, quod mortuorum valeat animabus prodesse?
110.1.2
GREGOR. Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare; ita ut hanc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere videantur. Nam praedictus Felix episcopus a quodam vitae venerabilis presbytero, qui usque ante biennium vixit, et in dioecesi Centumcellensis urbis habitabat, atque ecclesiae beati Joannis, quae in loco qui Taurania dicitur sita est, praeerat, cognovisse se asserit quod idem presbyter in eodem loco in quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties corporis necessitas exigebat, lavari consueverat. Ubi dum die quadam fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum ad suum obsequium praeparatum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, et exeunti de caloribus sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius fieret, idem presbyter die quadam ad balnea iturus, intra semetipsum cogitans, dixit: Viro illi qui mihi solet tam devotissime ad lavandum obsequi ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare. Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox ut pervenit ad locum, hominem invenit, atque ex more ejus obsequio in omnibus usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset egredi, hoc quod secum detulerat, obsequenti sibi viro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet quod ei gratia charitatis offerret. Cui ille moerens afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est, ego hunc manducare non possum. Ego etenim quem vides, hujus loci dominus aliquando fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare vis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis intervenias. Et tunc exauditum te esse cognosce, cum huc ad lavandum veneris, et me minime repereris. In quibus verbis disparuit, et is qui homo esse videbatur, evanescendo innotuit quia spiritus fuit. Idem vero presbyter hebdomada continua se pro eo in lacrymis afflixit, salutarem hostiam quotidie obtulit, et reversus post ad balneum, eum jam minime invenit. 465 Qua ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti videantur.
110.1.3
Sed neque hoc silendum existimo quod actum in meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, Justus nomine, medicinali arte fuerat imbutus, qui mihi in eodem monasterio constituto sedule obsequi, atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consueverat. Hic itaque languore corporis praeventus, ad extremum deductus est. Cui in ipsa sua molestia frater germanus, nomine Copiosus, serviebat, qui ipse quoque nunc in hac Urbe per eamdem medicinae artem temporalis vitae stipendia sectatur. Sed praedictus Justus cum jam se ad extremum pervenisse cognovisset, eidem Copioso fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes, atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos invenerunt absconsos in medicamine. Quod mox ut mihi nuntiatum est, tantum malum de fratre qui nobiscum communiter vixerat aequanimiter ferre non valui, quippe quia ejusdem nostri monasterii semper regula fuerat ut cuncti fratres ita communiter viverent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio moerore perculsus cogitare coepi vel quid ad purgationem morientis facerem, vel quid ad exemplum viventibus fratribus providerem. Pretioso igitur, ejusdem monasterii praeposito, ad me accersito, dixi: Vade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat; sed cum in morte constitutus fratres exquisierit, ei suus carnalis frater dicat, quia pro solidis quos occulte habuit a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa sua mentem ipsius amaritudo transverberet, atque a peccato quod perpetravit, purget. Cum vero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet in sterquilinio fossam facite, in ea corpus ejus projicite, ibique super eum tres aureos, quos reliquit, jactate, omnes simul clamantes: Pecunia tua tecum sit in perditionem; et sic eum terra operite. In quibus utrisque rebus, unam morienti, alteram vero volui prodesse fratribus viventibus, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet, quod ita factum est. Nam cum idem monachus pervenisset ad mortem, atque anxie se quaereret commendare fratribus, et nullus e fratribus ei applicari et loqui dignaretur, ei carnalis frater cur ab omnibus esset abominatus indicavit. Qui protinus de reatu suo vehementer ingemuit, atque in ipsa sua tristitia e corpore exivit, qui ita est sepultus ut dixeram. 468 Sed fratres omnes eadem ejus sententia conturbati, coeperunt singuli extrema quaeque et vilia, et quae eis habere regulariter semper licuerat, ad medium proferre, vehementerque formidare ne quid apud se esset unde reprehendi potuissent. Cum vero post mortem ejus triginta jam essent dies evoluti, coepit animus meus defuncto fratri compati, ejusque cum dolore gravi supplicia pensare, et si quod esset ereptionis ejus remedium quaerere. Tunc evocato ad me eodem Pretioso monasterii nostri praeposito, tristis dixi: Diu est quod frater ille qui defunctus est in igne cruciatur, debemus ei aliquid charitatis impendere, et eum in quantum possumus, ut eripiatur, adjuvare. Vade itaque, et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, ut nullus omnino praetermittatur dies quo pro absolutione illius hostia salutaris non immoletur. Qui protinus abscessit, et dictis paruit. Nobis autem alia curantibus, atque dies evolutos non numerantibus, idem frater qui defunctus fuerat, nocte quadam fratri suo germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille cum vidisset, inquisivit, dicens: Quid est, frater, quomodo es? Cui respondit: Nunc usque male fui, sed jam modo bene sum, quia hodie communionem recepi. Quod idem Copiosus pergens protinus indicavit fratribus in monasterio. Fratres vero sollicite computaverunt dies, et ipse dies exstiterat quo pro eo tricesima oblatio fuerat impleta. Cumque Copiosus nesciret quid pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quid de illo Copiosus vidisset, uno eodemque tempore dum cognoscit ille quid isti egerant, atque isti cognoscunt quid ille viderat, concordante simul visione et sacrificio, res aperte claruit quia frater qui defunctus fuerat per salutarem hostiam evasit supplicium.

Intertext edge

Open linked passage

Note